Monumenta Bambergensia, Nr. 124, S. 253
Current repository:
Monumenta Bambergensia, Nr. 124, S. 253


125. Otto I electus Bambergensis Ricardum episcopum Alba- nensem de consecratione iussu papae a Ruthardo archi- episcopo Moguntino petenda consulit". (E 227)
Eomanae sedis dignissimo cardinali1 O(tto), Dei gratia 1105 Babenbergensis electus, utriusque hominis devotissimos conatus.
Cum divino, praeditus ingenio cardo sis et munimen sanctae matris ecclesiae, beatos nos fore reputamus, quod in tanto rerum discrimine sanctitatis tuae consulere possumus auctoritatem.
Notum sit ergo caritati tuae, nos a domno apostolico2 pa- ternae consolationis accepisse litteras. Quarum exemplar idcircob tibi subscribere curavimus, ut eo fiducialius nostris valeas con- descendere precatibus. Flagitamus" itaque obnixius, ut, per- specta accuratius clausula, qua iubemur consulere metropoli- tanum', ut officii sui debitum prosequatur, liberumd et auctori- tati tuae condignum nobis suppedites consilium.
Non enim es inmemor praecepti domni apostolici, per te metropolitano iniuncti; videlicet: ut a consecratione episcoporum contineat manus\
Quocirca, petere nos consecrationem, ubi certi sumus non posse consequi, res est frivola et vanitati simillima. Succurrat ergo nobis in hac difficultate tuae pietatis auctoritas; quatenus tuo interventu locus nobis detur a Moguntinae sedis archiepi- scopo consequendi gratiam, quam domnus papa nobis exhibere dignatur. Non enim, si nostri servitii obtentu anniti curaveris, negabit tibi epistolam commendaticiam, quam ex ipsius parte Romanae sedis perferamus pontifici.
Super hoc quoque tua nos dignetur instruere" paternitas, ut pro libro actionum Nicenir concilii digne apostolico respon- deamus. Nichil sane in nostro ex his repperimus armario nisi
a. szV95v, Z p. 203 — 204. b. iccirco Z. c. Flagittamus Z.
d. libm VZ. e. instuere V. f. Nyceni V.
1. Ricardo episcopo Albaneusi. 2. Paschali II. 3. Ruthardum archiepiscopum Moguntinum. 4. Cf. Paschalis II ad Ruthardum ep. d. 11 Nov. 1105 (supra T. III 380): „Porro episcopos, qui sub excommunica- tione in eodem schismate manus impositionem susceperunt, ad concilii sen- tentiam deferendos arbitramur".
238 UDALRICI CODEX, 125—127
1105 viginti capitula in eadem syuodo statuta et nomina episcoporum exeunteaimoex diversis mundi partibus congregatorum.
Monumenta Bambergensia, ed. Jaffé, 1869 (Google data) 124, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/MonBamberg/35ef9c0f-4467-425a-b157-81daa80cd28f/charter>, accessed 2025-04-18+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success