Monumenta Bambergensia, Nr. 278, S. 468
Monumenta Bambergensia, Nr. 278, S. 468

265. Conradus l archiepiscopus Salzburgensis Lothario III impe- ratori se excusatb. (E 367)
1133-1137 Domino suo L(othario) Romanorum imperatori augusto suae- que contectali imperatoriae dignitatis consorti3 C(onradus), Salz- burgensis ecclesiae Dei gratia si quid est, orationis instantiam, servitii diligentiam.
Quod vos diligamus et fidem sub timore Dei debitam vobis servemus, eum testem invocamus, sub cuius mentiri testimonio iudicamus crimen equipollens sacrilegio. Eapropter ambigere maiestatem vestram nolumus, quin ad petitionem ac mandatum vestrum voluntas nostra prompta fuerit. Sed matura senii de- bilitas et gravis, qua plerumque vexamur, infirmitas obstitit. Cetera, quae his apicibus inserere noluimus, fideli vestro nostro- que .N." praeposito vobis intimanda commisimus.
266. H. quidam C. episcopo se offert*. (E 246) Singulari domino suo C. episcopo H. vere suus, quicquid suus. Quoniam, ut verum fatear, prout debeo, singulariter vos diligo,
quid" tantae dilectioni dignum offeram, non invenio. Sed quia me ipso nihil carius possideo, me ipsum caritati vestrae per omnia subicio; utimini me, ut libet. Nichil est certe, quod vita
Monumenta Bambergensia, ed. Jaffé, 1869 (Google data) 278, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/MonBamberg/4128213d-9a72-4cd3-ae00-b2c653488ce7/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success