Monumenta Bambergensia, Nr. 5, S. 40
5. Nonnulli synodi Papiensis canonesbi. (E 2)
997 Placuit sanctae synodo, ut omnes episcopi occidentales, qui in depositione Arnolfi Remensis archiepiscopi fuerunt et, certis
a. ant Z. b. ex V. 6, Zp. 11—12: Capitula constituta a Gregorio Romano pontifice, filio Ottonis regis.
1. Otae imperatricis, uxoris Aruulfi.' 2. Cf. Gregorii V papae epi- stolam supra T. III p. 351.
UDALRICI CODEX. 5. 6 25
iiiduciis vocati, Papiensem synodum spreverunt et inconvenientes 997 causas ad confutandam synodum per laicalem personam miserunt, ab episcopali officio suspendantur. Adelberonem Laudunensem episcopum, qui etiam metropolitanum suum apprehendit et tra- didit, ab episcopali officio suspendimus, quia ad synodum venire contempsit. Auctoritate enim Iulii papae hoc sanctitum est, qui etiam occidentales episcopos, ad synodum venire spernentes", depositione reos iudicavit; illos vero, abque apostolica auctoritate depositos, innocentes remanere. Decretum est etiam, ut rex Rotbertus11, qui consanguineam suam contra interdictionem apo- stolicam in coniugium duxit, ad satisfactionem convocetur cum episcopis, his nuptiis incestis consentientibus. Si autem rennuerint, conmunione priventur. Cumc his etiam sancta synodus sanc- tivit: ut Neapolitanus invasor, qui illius loci archiepiscopum apprehendi fecit et se in eundem locum per symoniacam heresim constitui fecit, ni satisfaciat, anathematizetur. Constituit etiam sancta synodus: ut, si quis episcopus presbyter diaconus aut clericus, papa incolume et eo -inconsulto, aut subscriptionem pro Romano pontificatu commodare aut pitatio promittere aut sacra- mentum praebere temptaverit aut aliquod certe suffragium polli- citus fuerit, loci sui dignitate et omnium fidelium communione privetur et anathematizetur.
Monumenta Bambergensia, ed. Jaffé, 1869 (Google data) 5, in: Monasterium.net, URL </mom/MonBamberg/436da6f2-287f-4ded-a628-15b3028c5dc8/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success