Monumenta Bambergensia, Nr. 74, S. 174
79. Versus de synodo Romae die 6 Ianuarii 1091 habenda, ubi Urbani II et Clementis III antipapae controversia diiu- dicetur"1. (E I 2)
Altercatio inter Urbanum et Clementem.
U r b a n u s. Nomen habes Clemens; sed clemens non potes esse, Tradita solvendi cum sit tibi nulla potestas.
CI e m e n s. Diceris Urbanus, cum sis proiectus ab urbe1. Vel muta nomen, vel regrediaris ad urbem.
U r b a n u s. 5 Cum sine papatu fueris, vis papa videri: Nemo tibi potuit donare2, quod alter8 habebat.
C I e m e n s. Hac, Urbane, tuum papatum destruo lege. Nam, cum papa forem, fis1' papa4 per ambitionem.
U r b a n u s.
Non — Urbanus ait — mea non bene verba notasti. 10 Proposui: tradi non posse, quod alter habebat.
Gregorii papatus erat; tunc alter habebat.
Consequitur: non posse dari; nec papa fuisti.
Sic igitur lex ista mihi contraria non est.
C l e m e n 8.
Quod placet, assumis, nimium temerarius infers. 15 Gregorius neque" papa fuit neque" debuit esse.
Causa patet. Precium promisit, ut eligeretur.
Preterea firmante manu iuraverat aute:
Quod tfon papa foret, nisi laudem regis haberet.
Non habuit laudem. Sententia Symonis inde
a. ex V 1—Iv, Z p.l—2. b. sis V. c. nec V.
1. Inde a medio anno 1090 usque ad m. Novembrem a. 1093 Urba- num II scimus propter Romanorum inimicitias extra Romam versatum esse. Idcirco, cum nihil sit dubitationis, quin vivus Heinricus I episcopus Lco- diensis (f 1091 Mart. 31) commemoretur infra (v. pag. 160 n. 1 et 2), hi versus anno 1090 adiudicandi sunt; diesque 6 Ianuarii, qui infra profer- tur, anno 1091. 2. anno 1080. 3. Gregorius VII. 4. anno 1088.
UDALRICI CODEX. 79 159
20 Dampnat eum; dampnant fidei periuria fracte.
Sic ab Alexandro vacuam decernimus esse
Romanam sedem, donec successimus illi. U r b a n u s.
Quod dicis, sonus est, sonus et sine pondere verba.
Nam satis est notum, testatur circulus orbis: 25 Gregorium sine sorde virum sanctumque fuisse
Pontificem. Sed, pestiferis imbuta venenis,
Non tua lingua virum timuit mordere beatum. Ecce revolvamus canones decretaque patrum.
Sed prius accedant, qui tanta negocia debent so Iudiciis tractare suis, sententia quorum
Nec prece nec precio moveatur ab integritate.
His accersitis, in ius ponatur utrimque.
Eligo Lugdunum1, fultam ratione columpnam,
Cuius in eloquio statuit sibi regula sedem. 35 Clamo Bisontinum2, donum Danielis habentem;
Qui nova processit plantacio3 nec sine fructu.
Lingonis4 accedat, vitae persona pudice,
Exemplum fidei, mundae via religionis.
Remis erat" Remus6. Per cuius6 strennuitatis 40 Remigium curret navis portumque tenebit.
Senonis7 accurrat, cuius discretio magna
Plus aliena suis componere iurgia novit.
Parisiacensem8 quero, qui semper amavit
Solvere litigium, discordes pacificare. 45 Eligo Bremensem", qui non levitate movetur;
Et licet ipse tuus, iuris tamen equa tenebit.
Clamo Traiectensemb10 dubiis in rebus acutum;
a. erit V. b. Treiectensem V.
1. Hugonem archiepiscopum Lugdunensem. 2. Hugonem II arcbiep. Bisuntinum. 3. Cf. Ps. 143, 12. 4. Robertus I ep. Lingonensis. 5. Cf. supra T. III p. 575 n. 1. 6. Reinaldi I archiepiscopi Remensis. 7. Richerius archiepiscopus Senonensis. 8. Gaufridum archiepiscopum Parisiensem. 9. Liemarum archiepiscopum Bremensem. 10. Conra- dum episcopum Traiectensem.
160 UDALRICI CODEX. 79
Strennuus in multis, fit ad boc studiosus agendum.
Leodii patrem1 censemus in ordine fratrum, 50 Sedis apostolicae diuturnum scisma dolentem2.
Iudicii partem committimus Yporiensi" 3,
Ingenii venam, rivum sermonis habenti.
Assit et Astensis, causis succinctus agendis.
Nec sine vate suo, qui non minus utilis illo, 55 Iudicet et nostram prudens Populonia causam;
Cuius ad arbitrium disponi talia debent.
Ipse palatinos in prima fronte vocassem;
Sed non ammonitos in prima fronte videbis.
His, et quos istis sibi consociare placebit, 60 In medium ratione prius cum pace relata,
Iudicii tanti libram concedo tenendam.
C l e m e n s.
Quos clamas, clamo; quos eligis, eligo tales.
Audio personas, quarum sollertia tantum
Finiat errorem; cognoscat mundus utb omnis: 65 Quem nostrum via iusticie comitetur; et" ille,
Qui convictus erit, sedem non occupet ultra.
Nunc locus atque dies statuantur. Roma videtur
Congruus esse locus, quae totum iudicat orbem;
Nunc sibi provideat, sapiat sua iura tueri. 70 Sitque dies talis, quae causae congruat isti;
Scilicet illa dies, quad praevia stella Magorum
Fixit iter certique novo de rege fuere4.
Illa dies, oro, sit nostri meta laboris;
Illa suae faciat certum rationis utrumque.
75 Annuit Urbanus. Venit hoc ad cesaris aures, Cesaris Henrici" quarti dominantis in orbe.
a. Iporicnsi Z. b. et Z. c. nt correctum est in ot V. d. qnae V. e. Hienrici Z.
1. Heinricum I episcopum Leodiensem, 1075—1091 Mart. 31. 2. Cf. Sigeberti chronica (Mon. Germ. SS. VI 366) 1091: „Bdnae memoriae Hein- ricus Leodicensium episcopus, amator pacis et religionis, obit". 3. Ogerio, cancellario Heinrici IV imperatoris. 4. dies 6 Ianuarii (1091).
UDALRICI CODEX. 79. 80 161
Pontifices, locus atque dies laudantur ab illo, 1090 Pontifices illi dico, quos ambo vocarant. Cesar et hec dicit: quoniam, si cuilibet horum 80 Papatum laudent, laudabit et ipse libenter; Si neutri, quemcunque Deo donante levabuut, Hunc velit, hunc laudet, si convenit, adiuvat armis.
80. Urbanus II Gebehardo episcopo Constantiensi et Welfoni ac Bertholdo ducibus mandat, ne monasterio Scha/husensi do- natum praedium auferri a Tuotone patiantur". (E 179) Urbanus episcopus servus servorum G(ebehardo)b Constan- 1092 tiensi episcopo, ducibus Welfo1 et B(ertholdo)2, comiti B.e sa- I*n'2* lutem et apostolicam benedictionem.
Venerunt ad nos littere abbatis monasterii sancti Salvatoris conquerentesd Deo et sancto Petro, quod vir quidam nomine Tuoto" veniens ad praedictum monasterium seculo renunciavit1, promissionem stabiljtatis secundum consuetudinem monasterii fecit, se et sua eidem ecclesiae secundum legem Swevorum multis coram testibus tradidit et confirmavit. Abbas autem, ut est de- votus et prudens dispensator et fidelis, in eodem praedio mo- nasterium venuste construxit, fratres ordinavit et cetera, quae ad monasticam regulam pertinent, instituit. Predictus autem Tuoto", ut omnia vidit abbatis labore et studio ordinata atque perfecta, postquam praedictum monasterium idem praedium per septennium et eo amplius sine omni contradictione obtinuit, in- stinctu diaboli nunquam se tradidisse fatetur; et si quicquam ob hoc molestiae sustinuerit, non solum praedium* auferre sed et ipsum monasterium minatur evertere. *
Quapropter, filii excellentissimi, obnixe vos exoramus: ut pro domini salvatoris devotione ac reverentia beati Petri et nostri amore eundem virum a tanta apostasiab prohibere et abbati ac
a. ex V 83 v, Z p. 174 — 175. FAidit Neugart Cod: dipl. Al. II36 ex cod. ms. LV bibliothecae Scafhus. saec. XII. b. G. om. VZ. c. N. et N. comitibus VZ pro ducibus — B. d. conqucrentis Neugart. e. N. VZ. i. renunciaverit — fe- cerit — tradiderit et confirmaverit Neugart. g. om. VZ. h. apostasya V.
1. (IV) I duci Bavariae. 2. II duci Sueviae.
Skni, Bibliotheca V. 11
162 UDALRICI CODEX. 80. 81
1092 monasterio curetis assistere. Dicit enim Innocentius: Error, cui iaa. 28 resistitur, approbatur1; et apostolus: Non solum, qui fa- ciunt, digni sunt morte, sed et qui consentiunt facientibus3.
Volumus autem, fili G(ebeharde): te eundem pestilentem vi- rum, si iam non factum est, secundo et tercio canonice com- monere, ut resipiscat; quod si contempserit, ut ceteri metum habeant, gladium anathematis in illum evaginare; quatinus, in interitum carnis traditus satanae, discat non blasphemare et spi- ritus salvus sit in die Domini. Incolomes vos et monitis no- stris obedientes divina gratia custodiat et ab omni malo defendai Data" Anagnieb 5 Kal. Febr.
Monumenta Bambergensia, ed. Jaffé, 1869 (Google data) 74, in: Monasterium.net, URL </mom/MonBamberg/44b59294-25f4-4c71-99de-4f418e6bc8e9/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success