useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Monumenta Bambergensia, ed. Jaffé, 1869 (Google data) 210
Signature: 210

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
99999999
 
Source Regest: Monumenta Bambergensia, Nr. 210, S. 374
 

ed.
Current repository
Monumenta Bambergensia, Nr. 210, S. 374

    Graphics: 
    x

    1119 sic prosecutus est: Domni patres et fratres! Scitis, quam diu 0ct'21 mater nostra sancta" ecclesia contra symoniacam heresim, maxime quae per investituras fit, in patribusi nostris laboraverit. Et quia placuit omnipotenti Deo, nostris diebus ecclesiae suae pacem offerre, et iam proxima dies colloquii ad ipsum locum crastina die nos compellit accedere, summopere rogamus: ut reditum nostrum pacienter sustineatis et, si Deus pacem nobis dederit, commune gaudium universo mundo annuntietis. Si autem, quod Deus avertat) adversarius nobiscum in dolo" agere temptaverit, festinanter ad vos revertemur. Et sicut conventionem pacis, si fiat, vobiscum et per vos confirmare optamus; sic in commen- torem fraudis, si infidelis evaserit, iudicio Spiritus sancti et vestro gladium sanctid Petri vibrare temptabimus. Quod cum sub optentu obedientiae archiepiscopis episcopis et abbatibus in- iunxisset, praecepit etiam: ut interim, et maxime die colloquii1, psalmos orationes et sacrificia spiritualia Deo offerrent, et a maiori Remensi ecclesia usque ad ecclesiam beati Remigii cum processione nudis pedibus" exirent. Oct ' 22 Sic — interim dimisso concilio — feria quarta domnus papa Oct. 23 ad locum colloquii exiit et feria quinta cum multis vix cum

    maximo labore pervenit. Oct.24 Feria sexta, vocatis in cameram archiepiscopis episcopis' abbatibus et ceteris sapientibus viris, quos multos secum duxe- rat, coram omnibus fecit legi utrumque scriptum concordiae.

    Cumque lectum fuisset scriptum regis, diligentius ceperunt episcopi retractare maxime illud capitulum, ubi dicebatur: Di- mitto omnem investituram omnium ecclesiarnm; dicentes: Si qui- dem rex simpliciter agit, verba ista sufficiunt. Si autem sub hoc capitulo aliquid cavillare conatur, determinatione nobis vi- dentur indigere; ne forte aut possessiones antiquas ecclesiarum sibi conetur vendicare, aut iterum de eisdem episcopos investire. Rursum in scripto domni papae* illud diligentius retracta-

    a. om. YZ. b. partibus VZ. c. in dolo om. YZ. d. beati E. e. nu- dibus Z pro nudis pedibus. f. et add. E. g. propter Z.

    1. die 24 Oct.

    UDALRICI CODEX. 199 359

    bant, ubi dicebatur: Do veram pacem regi et omnibus, qui cum 1119 eo in werra ista fuerunt vel sunt; ne forte in danda pace plus" 0ct' 24 intelligerent, quam: reddendam communionem ecclesiae; et sub hoc verbo ecclesia cogeretur suscipere, quos — aut superpositos legitimis pastoribus, aut canonice depositos — sine gravi offen- sione non posset sustinere.

    Diligenter igitur omnibus retractatis, missi sunt ad castra regis episcopus Ostiensis, lohannes cardinalis1, episcopus Vfva- riensis3, episcopus Catalaunensis et abbas Gluniacensis et alii multi cum eis, portantes scripta in manibus. Cumque per- venissent ad castra, ostenderunt scripta; determinaveruntb capi- tula, pront omnium communi consilio diffinitum erat.

    Rex autem, his auditis, prima fronte, se nichil promisisse horum, omnino" abnegabat. Tunc episcopus Catalaunensis'1, zelo Dei infiammatus et gladio verbi Dei accinctus, respondit pro omnibus: Si, domne rex, negare vis scriptum, quod tene- mus in manibus, et determinationem, quam audisti, paratus sum sub testimonio religiosorum virorum, qui inter me et te fuerunt, iurare super reliquias sanctorum et super euangelium Christi: te ista omnia in manu mea firmasse, et me sub hac determi- natione recepisse.

    Cumque omnium testimonio convinceretur", tandem com- pulsus est confiteri, quod prius negaverat. Verumtamen con- querebatur de eis graviter, quorum scilicet1 consilio promiserit, quod* absque diminutione regni exequi non valeret. Cui sic episcopus respondit: In promissis nostris, domne rex, per omnia nos fideles invenies. Non enim domnus papa statum imperii aut coronam regni, sicut quidam seminatores discordie obloquunturb, in quolibet inminuere attemptat'. Immo palam omnibus denuntiat^: ut in exhibitione miliciae et in1 ceteris omnibus, in quibus tibi et antecessoribus tuis servire consueverant, modis omnibus deserviant.

    a. amplius E. b. dctermaverunt 1'. c. omnlmodis 25, d. Cautalauncn- sis VZ. e. vinceretur VZ. f. quorum scilicet icripsi pro quia licet eorum coid. g. qnod om. VZ. h. obloquntur V, oblocuntur Z. i. attemptat V. k. de- nuntiat V. 1. om. E.

    1. presb. card. tit. S. Chrysogoni. 2. Hato.

    360 UDALRICI CODEX. 199

    1119 Si autem in" hoc imperii statum inminui existimas, quod ulteriui ct' tibi episcopatus vendere non liceat, hoc potius regni tui augmen- tum ac profectwm*' sperare debueras, si, quae Deo contraria sunt, pro eius amore abicias.

    Ad hec omnia cum respondere non posset, mitiora verba cepit proferre et inducias querere, vel usque mane; dicens: se nocte illa cum principibus velle de causa conferre et ad exe- quendum promissum, si posset, eorum corda inflectere; et ad alterutrum summo mane renuntiare.

    Post hec sui de modo absolutionis et susceptionis cum no- stris ceperunt conferre: durum sibi immo importabile videri, si more aliorum dominus suus nudis pedibus ad absolutionem ac- cederet. Quibus condescendentes nostri responderunt, quod mo- dis omnibus laborarent, ut domnus papa eum calciatum, quanto privatius posset, reciperet.

    In his verbis illa die colloquio terminato, nostri ad domnum papam redierunt; que invenerant, reportantes. Tunc domnus oapa, quasi iam" de pace desperans, ordinabat: summo mane sA fratres, quos Remis reliquerat, repedare. Sed consilio comitis Oct. 25 1 recensis1 et multorum aliorum compulsus est, sabbato fere usque ad horam sextam2 in eodem loco manere; ut etd omne o8 adversariorum obstrueret et vocem derogationis omnibus auferret.

    Summo mane iterum missi sunt ad castra episcopus Cata- launensis et abbas Cluniacensis, super inducias acceptas respon- sum eius audituri. Cumque illuc pervenissent, sicut pridie fecerat, repraesentavit episcopus scripti veritatem cum attestatione sacramenti, dicens: Heri quidem, domne rex, cum iusticia pos- semus a te recedere; quia die denominata parati fuimus et pro- missum tuum recipere et nostrum implere. Verum quia tu in- ducias petendo" usque in hanc diem distulisti, nolumus: ut pro- pter intercallum unius noctis tantum bonum in nobis remaneat.

    a. pcr V. b. provectum E. c. om. V. d. nt et scripti pro et ut VZ; et om. E. e. ropetendo E.

    1. Hugonis. 2. id est usque ad meridiem.

    UDALRICI CODEX. 199 361

    Et si hodie promissum tuum exequi volueris, paratus est adhuc 1119 domnus papa, quod per nos tibi promisit, modis omnibus adim- 0ct' 25 plere. Tunc rex iratus iterum inducias cepit querere, donec generale colloquium cum principibus regni posset habere; sine quorum consilio investituras non audebat dimittere. Ad hec epi- scopus: Quia sepe inducias querendo, que" promisisti, implere dissimulas, nichil nobis et tibi amplius. Revertar ad domnum papam.

    Sicque insalutatusb rediit; que invenerat, nuntiavit". Mox igitur domnus papa cum suis ad aliud castrum comitis Tre- censis cum summa festinatione transivit.

    Rex autem nuncium ad comitem direxit, summopere ro- gans: ut domnum papam inibi die dominicodl detineret; pro- mittens, se facturum modis omnibus feria secunda3, quod totiens abnegaverat. Quod cum ad domnum papam delatum fuisset, communicato8 cum suis consilio, hoc breve dedit responsum: Feci, fratres, pro desiderio pacis, quod ab antecessoribus nostris nunquam factum audivi. Generalem sinodum congregatam et fratres multos quasi desolatos reliqui. Ad hominem istum cum multo labore perveniens, quae pacis sunt, in eo non invenio1. Unde nullatenus eum ulterius expectabo; sed ad fratres nostros et ad concilium, quantocius3 potero, regrediar. Si autem in con- cilio vel post concilium veram pacem Deus nobis obtuleritb, pa- ratus ero suscipere et amplecti.

    Die igitur1 dominica de eodem loco ante diem exivit. Etoct. 26 cum tanta festinatione Remis usque cucurrit, ut, viginti leugisk consummatis, eadem die missam Remis celebraret. In qua Leo- dicensem electum3 invenit1 et in episcopum consecravit.

    Feria secunda, prae nimio labore infirmatus, vix ad con- oct. 27 cilium accessit. Exitum et reditum suum et ordinem causae concilio exponi fecit; et sic illa die siluit.

    a. quod E. b. insultatus VZ. c. renuntiavit V. d. dominica E. e. communicato — consilio om. E. f. inveni E. g. quauto citius E. h. de- derit E. i. om. VZ. k. lcwis E. I invenit et om. E.

    1. die 26 Oct. 2. die 27 Oct. 3. Fridericum.

    362 UDALRICI CODEX. 199

    1119 Feria tertia, nichilominus infirmitate detentus, in concilio 0ct'28 sedere non potuit.

    Oct. 29 Feria vero quarta circa horam terciam ad concilium ac- cessit. llla" die usque ad horam nonam multorum proclamationes recepit et de multis capitulis tractavit. Ab hora vero nona, vo- lens illa die concilium terminare, sinodalia decreta fecit in me- dium proferri et legi*.

    * In E. sequuntur haec:

    Decreta synodalia1. Quae sanctorum patrum sanctionibus de pravitate symo- niaca stabilita sunt, nos quoque Spiritus sancti iudicio et auctoritate sedis apostolicae confirmamus.

    I. Si quis igitur vendiderit aut emerit, vel per se vel per submissam quamlibet personam, episcopatum abbatiam deca- natum presbiteratum archidiaconatum preposituram preben- dam vel quaelibet aeclesiastica beneficia, promotiones ordi- nationes consecrationes aeclesiarum dedicationes, clericalem tonsuram, sedes in choro aut quaelibet aeclesiastica officia, et vendens et emens dignitatis et officii sui aut beneficii peri- culo subiaceat. Quod nisi resipuerit, anathematis mucrone perfossus, ab ecclesia Dei, quam lesit, modis omnibus abiciatur.

    II. Episcopatuum et abbatiarum investituras per manum laicam fieri penitus prohibemus. Quicunque igitur laicorum deinceps investire presumpserit, anathematis ultioni subiaceat. Porro, qui investitus fuerit, honore, quo investitus est, absque ulla recuperationis spe omnimodis careat.

    III. Universas aecclesiarum possessionis, que liberalitate regum, largitione principum vel oblatione quorumlibet fidelium eis concessae sunt, inconcussas in perpetuum et inviolatas permanere decernimus. Quodsi quis eas abstulerit invaserit

    a. Alia VZ.

    1. Haec decreta insiticia sunt. Id enim iam accipi potest ex iis, quae sequuntur verbis nimis amplis: „Cumque multa contra symoniacam here- sim essent recitata". Accedit, quod secundus canon sic orditur: „Epi- scopatuum et abbatiarnm investituras"; quae quidem verba sci- mus demum die 30 Octobris in vicem horum verborum: „Investituras omnium ecclesiarum et ecclesiasticarum possessionum" re- cepta esse. V. infra p. 363 et ad Oct. 30 p. 365.

    UDALRICI CODEX. 199 363

    Cumque multa contra symoniacam heresim essent recitata 1 et omnium consono favore laudata et confirmata, ventum est ad illud decretum, quo investiturae ecclesiarum interdicebantur laicis. In quo sic continebatur: Investituras" omnium ecclesiarum et ecclesiasticarum possessionum per manum laicam fieri, omnibus modis prohibemus. Quod cum recitatum fuisset, tantum mur- mur quorundam clericorum et multorum laicorum per concilium intonnit, ut diem usque ad vesperam sub gravi contentione per- traherent. Videbatur enim eis, quod sub hoc capitulo dom- nus papa decimas et cetera ecclesiastica beneficia, que antiquitus laici tenuerant, conaretur minuere vel auferre. Unde domnus papa, omnibus satisfaciens, illa die concilium terminare distulit; ut sequenti die communi consilio decretum temperaret et ipsum cum ceteris, que sequebantur, unanimi omnium favore et aucto- ritate confirmaret.

    Feria quinta ad concilium venit. Que proposuerat execu- oct turus, ymnum sancti Spiritus devote incepitb. Qui cum ab om- nibus affectuose fuisset decantatus, vere invisibilis ignis flamma succensus, in ignea lingua de Spiritu sancto exorsus mirabiliter peroravit; docens, eum summum bonum esse, fontem sapien- tiae et intelligentiae ac tocius disciplinae, vinculum caritatis unitatis et concordiae. Cumque per hec singula diutius sub ant potestate tyrannica detinuerit, iuxta illud beati Symmachi capitulum anathemate perpetuo feriatur.

    IIII. Nullus episcopus, nullus presbiter, nullus omnino de clero aeclesiasticas dignitates vel beneficia cuilibet quasi heredi- tario iure derelinquat. Illud etiam adicientes precipimus, ut pro baptismatis chrismatis olei sacri et sepulturae acceptione et infirmorum visitatione vel unctione nullum omnino precium exigatur.

    V. Presbiteris diaconibus subdiaconibus concubinarum et uxorum contubernia prorsus interdicimus. Si qui autem huius- modi reperti fuerint, eclesiasticis officiis priventur et bene- ficiis. Sane si neque sic inmundiciam suam correxerint, com- munione careant christiana.

    a. investitaram E. b. incipit VZ.

    364 UDALRICI CODEX. 199

    1119 omnium ammiratione discurreret, tandem ad causam accessit, 0ct'30dicens:

    Scimus, fratres karissimi: quia labor vester, quo de tam remotis regionibus" pro communi libertate matris nostrae sanctae ecclesiae nobis occurrere studuistisb, placuit Deo et Spiritui sancto, in cuius virtute et sanctificatione unum sumus in Christo. Et quia placuit Spiritui sancto et nobis, displicuit spiritui adver- sario; qui modis omnibus ad perturbandam fraternitatis vestrae concordiam cooperatores maliciae suae quesivit et invenit. Quid enim dicimus, fratres, si cum tanto labore et expensis ad con- cilium vocati venistis et, revertentes ad regiones vestras, nichil reportare poteritis, quia nos audire non vultis? Qui enim peccat in Spiritum sanctum — quod peccatum si perseveraverit — non remittetur ei neque in hoc seculo neque in futuro1 teste Veri- tate; quae dicit: „Qui vos audit, me audit, et qui vos spernit, me spernit"2. Scimus etiam: quia, dominus Iesus" cum pro- posuisset discipulis suisA: „Nisi manducaveritis carnem filii ho- minis et biberitis eius sanguinem, non habebitis vitam in vobis"3, scandalizati sunt multi et abierunt retrorsum nec postea seque- bantur eum. Sic et, nos cum heri proposuissemus quedam pro libertate ecclesiae, scandalizati sunt quidam infideles. Unde et nos eis" auctoritate apostolica dicimus: Qui infidelis est, dis- cedat1 et exeat; et det locum fidelibus, quae ecclesiastica sunt et libertati ecclesiae necessaria, pertractare. Vobis autem, qui locum et officium apostolorum in ecclesia Dei tenetis, dicimus, quod Dominus dixit ad duodecim: „Numquid et vos vultis ab- ire?"6

    Quod cum mirabiliter perorasset, ita omnium corda con- cussit ac reclamantium voces compressit, ut nec unus quidem contra decreta synodica, quae postea lecta sunt, os aperire prae- sumeret. Domnus tamen papa decretum illud, unde murmur ortum fuerat, saniori consilio temperavit et in hanc formam

    a. regionis Z. b. studuisti Z. c. om. VZ. d. om. E. e. cnm E pro eis.

    1. Matth. 12, 32; Luc. 12, 10. 2. Luc. 10, 16. 3. Ioh. 6, 54. 4. 1 Corinth. 7, 15. 5. Ioh. 6, 68.

    UDALRICI CODEX. 199. 200 365

    concilio legi fecit: Investituram episcopatuum et abbatiarum per 1119 manum laicam fieri omni modo prohibemus. Quod cum placuisset oct'80 omnibus, ipsum cum ceteris omnibus, que lecta sunt, iudicio sancti Spiritus et auctoritate ecclesiastica firmaverunt.

    Allatae sunt denique candelae quadringentae viginti septem et accensae datae singulae singulis, tenentibus baculos, episcopis et abbatibus. Iniunctumque est eis: ut omnes, candelas tenentes, assurgerent. Cumque astarent, recitata sunt multorum nomina, quos praecipue excommunicare proposuerat domnus papa. Inter quos primi nominati sunt rex H(einricus) et" Romanae ecclesiae invasor Burdinus, et prae ceteris et cum ceteris multis sollemp- niter excommunicati. Absolvit etiam domnus papa auctori- tate apostolica a fidelitate regis omnes, quotquot iuraverant; nisi forte resipisceret et ecclesiae Dei satisfaceret.

    His denique rite completis, auctoritate Patris et Filii et Spiritus sancti omnes absolvit atque signavit. Et sic ad propria unum quemque redire permisit etb concilii finem fecit.

    Quod vidi et audivi, fideliter, quanto brevius potui, pedestri sermone descripsi.

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.