Monumenta Bambergensia, Nr. 167, S. 306
Monumenta Bambergensia, Nr. 167, S. 306


163. Paschalis II papa Heinricum V imperatorem hortatur, ut Adalbertum I archiepiscopum Moguntinum e custodia di- mittat". (E 272)
1113 Paschalisd episcopus servus servorum Dei dilecto in Christo
Ian. 25
a. om. V. b. ramio YZ. c. ex V113, Z p.245. d. Pascasius V, P. Z.
1. mense Maio 1112; v. Petri chron. Casin. IV 46, in Mon. Germ. SS. VII 785. 2. ad Alexium I imp. Graecorum. 3. anno 1111.
UDALRICI CODEX. 163. 164 291
filio H(enrico) Romanorum imperatori augusto salutem et apo- 1113 stolicam benedictionem. Ian'M
Cum amicorum magna sit, maior quidem inter homines est paterna dilectio. Unde, quicquid" circa te alii loquantur, quic- quid blandiantur, nostrum est, veritatem tibi liquidius ostendere et honori ac saluti tuae veraciter providere. A(dalbertum)1 siquidem cancellarium tuum a te captum esse audivimus. De quo, quantum novimus, quantum experti sumus, testimonium ferimus, quia te super omnia diligebat. Qua de re multi pro- fecto tam amici quam inimici locunturb adversus te. Te igitur, tamquam pater fihum, commonemus: ut cum salute regni tale super hoc consilium nanciscaris, quatenus nec persona tua vel regnum ullam incurrat infamiam, et ille liberationis gratiam consequatur. Data Beneventi 8 Kalendas Februarii.
Monumenta Bambergensia, ed. Jaffé, 1869 (Google data) 167, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/MonBamberg/4920a099-5f1a-4fe2-8920-b68e5accdc19/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success