Monumenta Bambergensia, Nr. 307, S. 526
Current repository:
Monumenta Bambergensia, Nr. 307, S. 526



17. Reinhardus episcopus Halberstatensis Paschalem II papam precatur, ut sibi ignoscatb.
1107 Pascali Dei gratia pape Reinhardus, Halberstadensis eclesie
quicquid est, tam voluntariam quam debitam in omnibus obe- dientiam.
Sanctitatis vestre litteras nobis directas cum gratia et be- nedictione suscipientes, non modicum gavisi sumus, quod me
a. Descripsi ex Annalistae Saxonis cod. bibl. imp. Paris. tat. 11851 (quondam S. Germani n. 44O) fol. 112 v, ubi rebus anni 1107 ascripta haec epistola est. Edi- derunt Martene et Durand Coll. 1 620. b. Descripsi ex Annalistae Saxonis cod. bibl. imp. Paris. lat. 11851 (quondam S. Germani n. 440) fol. 213, ubi rebus anni 1107 ascripta haec epistola est. Ediderunt Martene et Durand Coll. 1 619.
EPISTOLAE BAMBERGENSES. 17 511
non meis meritis fratrem et familiarem vestrum1 vocare volui- 1107 stis. In quibus etiam superhabundantiorem erga me vestre pa- post m' * ternitatis aflectum cognovi, quod ignorantie mee delictum me scire fecistis et quod iniusticias" meas non abscondistis. Boni enim patris est corripere filium quem diligit et flagellare omnem quem recipits.
Huic tante leticie nostre serenitati nebula tristicie per quos- dam obducta est, dicentes: a vestra mihi beatitudine prohibitas esse clericorum ordinationes. Pro quibus verbis cum ad deside- rabilem vestri presentiam fratres dirigeremus, et in reditu ipso- rum me non restitutum audissem, obedientie manus dedi. Quia melior est obedientia quam victima3. Et quia pastoris sententia gregi timenda est, ita me pedibus vestris subicio, quasi vocatus ad concilium non venerim et ideo suspensus ab officio sim; cum nec, ut littere vestre testantur, evocatus fuerim, et quando vel ubi suspensus fuerim, penitus ignoraverim.
Ordinationem vero nostram, teste et postulante eadem que presens erat eclesia nostra, a metropolitano4 in sede sua6 fac- tam manifestum est. Sed innocentia plerumque non liberat, cum sentenciam iudicis ignorantia vel dilatio vel aliqua suggestio er- rare coegerit.
Porro de investitura, quam ante decreti vestri sententiam ignorans et illicite suscepi, quia secundo iam veniam pecii et non accepi, quesivi et non inveni6, tercio nunc pulsabo; ut, quod necesse habeo, saltem improbitate mea obtineam. Certus sum enim, quod numquam obliviscetur misereri, qui in beato Petro discit, qualiter aliis ignoscere debeat. Nmquam enim ut ait beatus Augustinus ita vigere debent viscera misericordie, quam in catholica eclesia; ut tamquam vera mater nec peccan- tibus filiis superbe insultet nec difficileb correctis ignoscat, cum ipsum beatum Petrum post negationem et pravam simulationem correptum materno sinu receperit.
a. iniusticia c. b. dificile c.
1. V. Udalrici Babenbergensis cod. n. 139 supra p. 257. 2. Hebr. 12, 6. 3. 1 Reg. 15, 22. 4. Ruthardo archiepiscopo Moguntino. 5. Moguntiae die 31 Mart. 1107; v. Annal. Saxon. 1107. 6. Ps. 36, 36.
512 EPIST0LAE BAMBERGENSES. 17—19
07 Quod autem modo, sicut voluimus et disposuimus, aspectui
Ma1' vestro presentari non possumus, causa est instantis nequicia et perturbatio temporis, que maxime nostris grassatur in partibus.
Monumenta Bambergensia, ed. Jaffé, 1869 (Google data) 307, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/MonBamberg/4a26fd4d-d236-4d70-bade-cc6f055e5730/charter>, accessed 2025-04-18+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success