Monumenta Bambergensia, Nr. 288, S. 481
Monumenta Bambergensia, Nr. 288, S. 481


280. Cosmas archiepiscopus Colocensis Marquardo abbati S. Grucis respondet, coenobii egestatem sublevare ad tempus sibi non licereb. (E 368)
C(osmas) Dei gratia Colocensis archiepiscopus M(arquardo) 1185-1187 abbati Sanctae Crucis et toti conventui salutem et benedictionem.
Ex tenore, literarum vestrarum cognovimus, quod domus vestra maximum passa sit dispendium et nunc non modica la- boret egestat?. Verum vestram later^ nolumus uriiversitatem, quod domnus rex1 ob indignationem, quam adversus nos in- debit^ concepit, redditus nostros ecclesiasticos nobis interdixit. Unde licet vestrae quam plurimum compaciamur inediae, eam ad praesens nostro relevar^ non possumus auxilio. Sciatis tamen, quod, quam cito reddituum nostrorum plenam receperi- mus restitucionem, secundum facultatem nostram gratanter vobis subveniemus. Super eo vero, quod disposicionem patris et ma- tris nostrae super hiis, quae vestro tam in vita quam in mort^ contulerunt monasterio, ex nostra provision^ pendere, dixistis, notum vobis facimus: quod, disponent? Domino, post pascha circa festum sanctae crucis una cum confratribus uostris in illo confinio regni erimus; et si, donacionem vel ordinacumem ali- quam a patre siv^ matre nostra monasterio vestro fuiss^ fac- tam, per eos perpendere poterimus,' consulemus eis et prae- cipiemus, ut eam inviolabiliter observent et, si inpleta non fuerint, adinpleant. Amen.
t. Sequuntur i» cod. (V) haec: Finiunt capitula libri primi. b. ex V 149 v.
1. Bela III.
Jairk, Bibliotheca V.
30
466 UDALRICI CODEX. 281. 282
281. Epitaphium ducis Friderici Austrie et Stirie"1.
(E 372)
1246 Forma iacet Paridis, tumor Hectorianus, Achillis
Hobur, Alexandri fortuna, subacta favillis; Inmo Samsonis vis, cor Davit, os Salomonis, Dos Mardochei, sors Iudit, mors Machabei. 5 Ecclesie fax, pax patrie, decus orbis, abegit Rure, foro scelus; urbe, choro famosa peregit. lam probat, omnia sint nisi sompnia, subdita soli. Ceu rosa decidit. Et merito dedit omnia Soli3. Dnde, Dei sors, aufer ei culpas; prece prona: 10 Sit ne sibi locus ater ibi, sed vera corona.
Da lacrimas, Stirie gcnus; Austria lugeat alma: Victaque barbarie, cecidit, lapso duce, palma. Xriste, tibi vivatque sibi princeps crucis isteb.
282. Versus Eberhardi ex angelica salutatione ad beatam virginem". (E 370)
Avc Ardua lux mundi, spes orbis firma rotundi! Vox peccatorum, vox succlamat miserorum: Erue de clade, malcdictum quos ligat Ade. Maria Manna cibans! Mentes, escas vite cupientes, 5 Ad te clamantes, tua munia rite precantes, Rore sacro satura; laxa prece vincula dura; Implora Natum; deleri posce reatum; Atria da celi conscendere cuique fideli. gracia Germen celestis pacis dans gaudia mestis, 10 Robur virtutum summe virtutis acutum,
Monumenta Bambergensia, ed. Jaffé, 1869 (Google data) 288, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/MonBamberg/4f6c033d-b2f4-452f-ac2d-18321cfb1052/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success