Monumenta Bambergensia, Nr. 232, S. 409
Monumenta Bambergensia, Nr. 232, S. 409

220. Monachi Fuldenses Ottonem I episcopum Bambergensem rogant, ut N. clericum debita sibi solvere iubeat". (E 245)
Venerabili episcopo O(ttoni) Fuldensis congregatio, si quid 1103-1125 contritorum valet oratio.
Quia timorem Dei et amorem iusticiae in vobis esse novi- mus, querelam nostram auribus vestris fiducialiter deponimus; postulantes, ut in hac re nobis subveniatis et de cetero causam nostram apud imperatorem suscipiatis. Nisi reverentia vestri nos retineret, de clerico vestro .N. paupertas nostrab queri- moniam imperatori facere deberet; qui nobis statutam alimoniam de Suevia" subtraxit, et vestitum tempore statuto, sed et adhuc, dare neglexit. Unde petimus, ut potestate vobisd tradita illum coherceatis et annonam victumque nobis dari faciatis; ut, qui illum honoris vestri causa tam diu patiebamur, vestro patro- cinio ab eo omnino non negligamur. In Domino valeat pater- nitas vestra.
Monumenta Bambergensia, ed. Jaffé, 1869 (Google data) 232, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/MonBamberg/4f7144a9-f0b1-4d5e-9165-028d9ea61aa8/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success