Monumenta Bambergensia, Nr. 229, S. 406
217. Calixtus II papa omnibus per Europam fidelibus nuntium Raimundi, praepositi xenodochii Hierosolymitani, commen- dafe videtur". (E 358)
1119-1124 Domnus papa Calixtus servus servorum Dei dilectis fratri- bus episcopis abbatibus plebanis canonicis ac capellanis et ceteris per Europam fidelibus salutem et apostolicam benedictionem.
Iusticiae ratio exigit et rationis ordo exposcit, ut, quae a praedecessore nostro sanctae memoriae papa Paschasiod caritatis intuitu constituta sunt, nos auctore Domino conservemus1. La- torem praesentium, ab Ierosolimitani xenodochii praeposito Rai- mundo missum ad vos, caritati vestrae attentius commendamus. Idem enim R(aimundus) omnium a Ierusalem redeuntium testi- monio commendatur, quod sincere devote assidue peregrinorum et pauperum curam gerat. Et nunc pro eorum necessitatibus sublevandis vestrae caritatis implorat auxilium. Vos ergo bene- ficentiae et communionis nolite oblivisci; talibus enim hostiis promeretur Deus. Pauperem igitur Christum in suis pauperibus sublevare curetis, ut et ipse vos divitiarum suarum faciat esse participes. Non enim Ierosolimitanae peregrinationis mercedis vacuus est, qui Ierosolimitanis peregrinis rerum suarum admini- culum subministrat. Qui enim pauperi tribuit, Domino feneratur3. Ipse autem Dominus in vobis, quod loquitur, operetur; et habun-
a. om.V. b. aut Z. c. ex V 146— U6v, Z p.325. d. Pascasio Z.
1. Hoc initium quoniam cum argumento epistolae non cohaeret, falsi aliquid in ea inest. Prima quoque verba haec: „Domnus papa Calixtus" a veris paparum epistolis longissime absunt. 2. V. Prov. 19,17.
UDALRICI CODEX. 217—219 391
dare faciat in vobis omnem gratiam; ut, eum in suis minimis 1119-1124 reficientes, in aeternae lerusalem gaudiis eternae refectionis mer- cedem accipere mereamini.
Monumenta Bambergensia, ed. Jaffé, 1869 (Google data) 229, in: Monasterium.net, URL </mom/MonBamberg/4f9afa01-5b3c-41c2-85a6-9e9afa9895b7/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success