Monumenta Bambergensia, Nr. 194, S. 339
Monumenta Bambergensia, Nr. 194, S. 339



b. ex V 119v—120, Zp.262.
2. Ottoni I.
21*
324 UDALRICI CODEX. 187
1118 guntinae sedis minister indignus fraternae dilectionis et orationis lnviolabile pignus.
Quod proxime domnus Prenestinus1 Romanae ecclesiae le- gatus nobis apostolica auctoritate denuntiaverat, nostra quoque diligentia, per omnia Romanae auctoritati subdita, sollerter im- pleverat; denuntians et vobis sub eadem auctoritate et nostra: uti ad concilium, Coloniae celebrandum, vestra veniret praesentia.
Sed quia hoc nescio qua praetermissum fuit negligentia, eadem quidem, que et ceteris eiusdem" concilii2 neglectoribus, vobis quoque iniuncta esset sententia, scilicet vel divini officii suspensio vel a communione corporis et sanguinis dominici formi- danda interdictio, nisi nostrae peticionis diligentia hoc prae- venisset et eximia sanctitatis vestrae reverentia, ne id fieret, apud ecclesiam promeruisset. Quibus simul concurrentibus causis et cooperantibus, hoc tandem obtinuimus, ne quid severitatis vestra subiret dilectio, cuius hactenus in ecclesia valuisset de- votio. Dignum nimirum arbitratus sum: in omnibus honori vestro et reverentiae parcendum et pro posse loco et tempori providere et consulere; cum sanctitatis vestrae beata dilectio magno se devotae caritatis nobis obligaverit munere.
De cetero, sicut in mandatum accepimus, denuntiamus: ut ad concilium, 5 Kal. Augusti3 Fridislariaeb a praedicto legato celebrandum, indubitanter veniatis; ne, huius etiam mandati ne- glector effectus, austerioris sententiae decretum, peticione mea nil amplius praevalente, vobis inducatis.
Preterea ducem F(ridericum)4 et C(onradum)6 fratrem eius et G(otefridum) palatinum et reliquos complices eorum in prae- Mai. dicto concilio excommunicatos noveritis.
Litteras etiam nostras rogamus ut fratribus nostris, Pra- gensi6 scilicet et Moraviensi7 episcopis, dirigatis.
a. eisdem VZ. b. Frideslarie Z.
1. Cuno episcopus Praenestinus. 2. mense Maio a. 1118 habiti; v. Theogeri vita, Mon. Germ. SS.XII 472 sq. 3. die 28 Iul. 1118. 4. II ducem Sueviae, 5. postea III regem. 6. Hermanno. 7. Iohanni II.
UDALRICI CODEX. 188 325
«
Monumenta Bambergensia, ed. Jaffé, 1869 (Google data) 194, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/MonBamberg/525f5ef8-c8a3-4790-a316-cb650f1e848c/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success