Monumenta Bambergensia, Nr. 189, S. 335
Monumenta Bambergensia, Nr. 189, S. 335



183. Ekebertus magister Coloniensis H. cuidam amice rescribitb.
(E 249)
Dilecto domino et amico suo H. E(kebertus)1 suus prae-c. 1106 —
1118
sens, suus absens, salutem ac debitae caritatis affectionem ".
Nequaquam profecto meus in vobis me fefellit animus. Nequaquam, quantum intelligo, inter alios quam plures repu- tandum vos estimo; qui plerumque, quos praesentes quadam levitate se simulant diligere, absentes facile solent negligere. Quod enim ab inicio agnitionis vestrae mihi solebam cum qua- dam animi securitate de vobis semper promittere, iam antea sepius expertus, certissima fidei vestrae experior ambitione; que, certe per absentiam nostrae praesentiae praesentiam nostram non amittens, memoria fideli ac familiari litterarum suarum nos instruit ammonitione. Quarum dulci allocutione ac frequenti
a. aspicimns Z. b. ex V 107v—108, Z p. 233 — 234. c. affectum
corr. in affectionem /..
archiepiscopi Coloniensis „Ekebertus magister scolarum (s. scolasticus)" a die 15 Febr. 1106 ad d. 5 Apr. 1118; ap. Lacomblet Urkundenbuch I 173, 180,184, 185, 188. Atque ita pro huius epistolae „F." scripsi „E^keberto)". 1. magister Coloniensis; v. supra p. 318 not. 2.
320 UDALRICI CODEX. 183
c. 1106— relectione exhilaratus", quamquam commode quidem et recte vos
1118
sciam nobis consulere, non tamen tam nostrae commoditatis quam cura vestrae moveor dilectionis. Iure itaque iam a prin- cipio tota mentis affectione, fidei vestraeque caritatis devotus obsequio, familiaritatis vestrae gratiam semper affectabam; eo impensius eam toto complectens desiderio, quanto et morum vestrorum probitatem et vestraeb nobilitatis novimus honestatem. Honesta ergo et benigna exoptatae vestrae familiaritatis usus benivolentia, que benigne sepe mihi praesenti vos memini con- tulisse, consuetis ac publicis liberalitatis vestrae deputo bene- ficiis. Quod tamen solita beniguitate nostri quandoque memor estis, tanto maiori digna reor acceptione, quo magis id vestro congruit officio et mutuo, amicum potius mente quam oculis aspicere1. Ac nos, omni quidem devotione fideique sinceritate vobis semper obnoxii, meritis vestris ac beneficiis obligati, nulla locorum remotione, nulla rerum nostrarum occupatione ab assueta et gratissima vestri recordatione impediemur omnino"; eo voto et gratia pro vobis semper sollicitus, ut quemlibet statum rerum vestrarum reputemus nostrum. De vestra ergo nisi fallor ami- cicia, quecunque condicio tandem divino nutu nos expectabit, si prospera, profecto vobiscum nobis erit iocundior, si adversa, vestro ut spero lenior auxilio. Nec enim parvumd in vobis nec dubium, si opus fuerit, in vestra probitate nobis proposuimus refugium.
Rogamus autem vos et obsecramus plurimum, ut, aliquando mentionem apud domiuum meum episcopum facientes, quemad- modum scitis et potestis, nos ei commendetis; quia, eius salva gratia nobis ac propicia, de reliquo timendum non estimo. Valete.
a. exhylaratus Z. b. nre, V. c. omnino (olo) scripsl pro animo (aio) VZ. d. parva Z.
1. Cf. epist. 182 supra p. 319: „illo tamen profocto mentis oculo longe digniori et excellentiori te video".
UDALRICI CODEX. 184. 185 321
Monumenta Bambergensia, ed. Jaffé, 1869 (Google data) 189, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/MonBamberg/5976be0f-e8a8-4d7a-affc-a740b8d7b41d/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success