Monumenta Bambergensia, Nr. 185, S. 331
Monumenta Bambergensia, Nr. 185, S. 331



179. Conradus I archiepiscopus Salzburgensis Hartwicum I epi- scopum Ratisbonensem ad synodum die 6 Iulii Moguntiae agendam vocat. De Udalrico I episcopo Pataviensi additd.
(E 285)
C(onradus) Salzburgensis ecclesiae Dei gratia archiepisco- 1117
a. magna V. b. probavimus V. c. transmisimus V. i. ex V117—
117 v, Z p. 255—256.
1. iam ante d. 12 Mart.; v. Regesta pont. Rom. p. 515. 2. Mattb. 23, 24. 3. Romae scripta.
316 UDALRICI CODEX. 179
1117 pus H(artwico) Radisponensi episcopo orationis et servitutis de- votionem.
Promissione domni papae1 de legato ex ipsius latere quan- tocius ad nos venturo2 certificati, gaudemus et letamur, tedio diffidentiae liberati et somno torporis excitati.
Unde communicato consilio placuit dominis et confratribus nostris archiepiscopis, Moguntino3 scilicet Magdeburgensi4 et Co- loniensi6, ceterisque provinciarum illarum episcopis: Moguntiae 2 Non. Iulii conventum celebrare et conprovinciales episcopos atque abbates nec non ex omni ordine catholicos ibidem com- muni admonitione atque peticione convocare. Volumus enim falsis suspicionibus obviare, quibus a sinistrae partis astipula- toribus infamamur, omnem videlicet spem, postposito Dei prae- sidio, in armis materialibus posuisse. Speramus autem, Spiritu sancto interveniente, communi consilio omnium optinere, ut se- cundum canonicas sanctiones ecclesiastica disponantur negotia, cessent arma, praedae sedentur et incendia.
Monemus igitur vos per apostolicam auctoritatem et debi- tam ecclesiae obedientiam et nostrae servitutis devotionem, ut conventui nostro interesse dignemini. Omnes autem, qui eidem nostro interesse voluerint conventui, summo resignabimus prae- suli, operam dantes, ut grates eis ipse referat; et nostrum ser- vitium semper devotum habeant. De his vero, qui se subtraxe- rint, secundum vestrum et aliorum, qui praesentes fuerint, con- silium nostram facere iusticiam non protelabimus et apostolicae eos auctoritati canonice iudicandos assignabimus.
Proinde rogamus fraternitatem vestram, ut litteris vestris episcopo Pataviensi6 intimare curetis, ut, quia infirmitatis mo- lestia praedicto conventui ipse praesens interesse non poterit, idoneos legatos transmittere procuret.
1. Paschalis II. 2. Cunone episcopo Praenestino. V. Vita Theo- geri II c. 3, Mon. Germ. SS. XII 467. 3. Adelberto I. 4. Adel- goto. 5. Friderico I. (i. Udalrico I.
UDALRICI CODEX. 180. 181 317
Monumenta Bambergensia, ed. Jaffé, 1869 (Google data) 185, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/MonBamberg/7290a5f8-878e-45e8-af2e-73f42d20c71d/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success