useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Monumenta Bambergensia, ed. Jaffé, 1869 (Google data) 26
Signature: 26

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
99999999
 
Source Regest: Monumenta Bambergensia, Nr. 26, S. 74
 

ed.
Current repository
Monumenta Bambergensia, Nr. 26, S. 74

    Graphics: 
    x

    31. Sigifridus I archiepiscopus Moguntinm Alexandro II papae de suo erga eum studio scribit. Miratur, quod ad litteras suas non rescripserit. Rogat, faveat Heinrico IV regi. Quendam, qui consanguineum suum interfecerit, commen- datb\ (E 126)

    1066 ex. A(lexandro) patri patrum, apostolico et" universali papae, -I067in. g^gifridus) Moguntinae speculator ecclesiae, quicquid filius patri, quicquid menbrum capiti.

    Ea est corporis Christi, quod est ecclesia, vera perfectio et perfecta pulcritudo, quae, euangelicae veritatis soliditate fundata et apostolicae confessionis petra solidata, uni Deo in Trinitate fide servit et opere. In hoc ergo Christi corpore et inter haecd summi capitis menbra quemcunque" teneamus locum, quodcunque geramus officium, ad vestram, mi sanctissime patrum, auctori- tatem referimus. Vestris opitulantibus meritis, illi caelesti Ieru- salem inter vivos lapides3 incorporari confidimus. Et quia ecclesiam, quam Domino miserante regeudam suscepimus, sanc- tissimae1 apostolicae sedis, cui auctore Christo3 praesidetis, spe- cialis est filia, iccircob sanctissimo apostolatui vestro, ut patri filius, specialem exhibemus reverentiam; et ut vestrae sanctitatis auctoritas inter seculi turbines incolomi tranquillitate potiatur, cottidianam Deo orationum et supplicationum oflferimus victimam1. Noverit autem excellentia vestra, quod hodie non vivit homok, quem pax et tranquillitas vestra magis letificet et, si quid secus est, quod absit, quem magis contristet.

    a. Henrici V. b. ex V Slv—S3, Z p. 84—85; B 91v: Item; C 24—24v. c om. BC. d. hoc BC. e. qnecunque Z. f. sanctae C. g. Deo B. h. idcirco V. i. victoriam B. k. homo non vivit V.

    1. Hierosolymam. 2. Hanc epistolam non multo ante ep. 32 infra scriptam esse, ex illa cognosci potest. 3. Cf. 1 Petr. 2, 5.

    1065

    Iul. 23

    UDALRICI CODEX. 31 59

    Sed unum est, quod pace vestra dictum est, quod vehementer 1066 ex.

    1067in

    miramur; scilicet quia ad" apostolatum vestrum devotionis nostrae aliquando scripta misimus et nulla sanctitatis vestrae rescripta meruimus.

    Quomodocunqueb ergo illudc eontigerit, nunc humili suppli- catu vestram exoramus paternitatem: ut, quia regni nostri estis corona et tocius Romani imperii diadema, filii vestri domini mei regis H(einrici)d semper in bono meminisse dignemini; et sicut ei" hactenus consilio et auxilio cum vera fide affuistis, ita cum eo usque ad coronam imperii apostolica constantia persistatis.

    Preterea, quia vice magni illius Petri vobis specialiter in- iuncta est sollicitudo omnium ecclesiarum et ad apostolicum verticem referendae sunt maiorum causae negociorum, iccirco hunc litterarum portitorem1 ad vestram dirigimus sanctitatem; qui heu, diaboli fallente instinctu, consanguineum suum inter- fecit. Cuius rei seriem, quia longum est epistolari scedae in- serere, ipse, si* dignemini, viva voce melius explicabit. Com- plevit autem penitenciale ieiunium et cetera, quae ecclesiastico more penitentibus traduntur ad remedium. Penitentiam eius humilem nimis et devotam accepimus; quod reliquum est, vestrae auctoritati reservavimus. Nunc vestrae sit mansuetudinis, ut eum clementissima apostolicae medicinae manu ad integrum sanetis; et quia ad restitutionem suam devotum eum accepimus, nostri causa quaesumus medicamentum vestrum sentiat lenius.

    Qui vos olivam fructiferam plantavit in domob Domini, mul- tiplicet sanctitatem vestram sicut cedros Libani.

    a. om. ZBC. b. Quomodo BC. c. om. B. d. domini mei H. regis V. e. et VZBC. f. portitorum Z. g. audire excidisss videtur. h. duo B.

    60 CDALRICI CODF.X. 32

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.