Monumenta Bambergensia, Nr. 184, S. 329
Monumenta Bambergensia, Nr. 184, S. 329



178. Heinricus V imperator Hartwico I episcopo Ratisbonensi scribit, Paschalem II papam excommunicationem in sese prolatam vanam esse declaravisse. De rebus Romae a se gestis signijicat". (E 318)
H(einricus) Dei gratia Romanorum imperator augustus H(art- 1117 wico)1 venerabili Radisponensium episcopo gratiam dilectionem Febr' Ma et omne bonum.
Gratias agimus patri spirituum, quoniam erga nos et im- perii statum salubriter tuae fidei conservasti constantiam; cre- dentes immo luce clarius adtendentes, quod neque mors neque vita surripere possint, quam inchoasti et demonstrasti nobis, benivolentiam. Ut autem piae sollicitudinis scrupulum, quo Bepissime turbantur corda amicorum absentium, tibi pleniter aufe- ramus, negocium, quod pro communi utilitate totius imperii 8uscepimus, ad quid perduxerimus, paucis tibi scribere curavimus.
Inprimis memorem te esse volumus, qualiter inimicorum nostrorum acephalica praesumptio fideles nostros inquietaverit, quod communicantes nobis quasi excommunicatos ex sententia et legatione domni apostolici3 iudicaverunt; et maledictionem pro benedictione satis impudenter super innocentes aggrava- verintb.
Nos autem — arcum, quem in nos latenter intenderant, et sagittas, quas exacuerant, propiciante Domino declinantes — in Italiam transalpinavimus; et ibi religiosos episcopos atque ab- 1116 bates, qui videbantur esse columpnae matris ecclesiae, convo- cantes, de pace et concordia regui et sacerdotii subtilissima in- quisitione tractavimus. Demum communicato consilio tres ex illis omnibus eligeutes, scilicet Placentinum3 Astensem* Aquen- sem6 magni nominis episcopos, ad domnum apostolicum et ad omnem ecclesiam illos misimus; proferentes in publicum: quod, si quis personam nostram pulsaret vel pulsare vellet de pace, quam in corpore et sanguine Domini nos cum pontifice Romano
a. exV 133v—134v, Z p. 293 — 396. b. aggnauerit V, agggauorit Z.
1. I. 2. Paschalis II. 3. Guidonem III. 4. Landulfum.
5. Azonem.
314 UDALRICI CODEX. 178
1116 composuimus et conscripsimus, secundum iudicium legum vel canonum, nos porrigere plenariam expurgationem, vel, quod ab- sit, si" culpabiles inveniremur, omnimodam satisfactionem.
Igitur domnus apostolicus, unanimes sibi ad hoc coniungens cardinales in testimonium, in praesentia principis apostolorum Petrib negavit, quod Chuononem1 in Coloniam" vel Saxoniam miserit. Irritum esse iudicavit, si quid in nos maledictionis effu- derit; affirmavit: quia'1 ipse nunquam nos excommunicaverit; filio suo, quem consecravit quem benedixit, quia nunquam male- dixerit. Dampnavit Theodericum"2, eo quod in regno nostro legatum se eius domni apostolici mentitus fuerit; nichil com- putavit, quicquid excommunicationis in aliquem fecerit. In praesentia cleri et populi testificatus est, quia non praecepit vel consensit vel ratum habuit1 vel habet, quod Viennensis episco- pus3 excommunicationis gladium super nos erexerit*; sed potius, quia sub typo boni zeli peccaverit, veniam postulavit. De litteris bullatis, quas in obprobrium nostrum incusabaf Mogun- tinus4 Coloniensis6 Salzburgensis6 et Halberstatensis7 inimicis nostris misisse, Deum duxit in testimonium, se malum illud nunquam commisisse; inter cetera subiungens: quia, quisquis nobis fidelitatem iurando promiserit et werram nobis quovis modo fecerit, pro periuro et sacrilego in menbris ecclesiae numeran- dum esse1.
Nos autem, consilium principum nostrorum exequentes — ut omnem ambiguitatem resecaremus et sedicionem gravissimam, quae inter Romanos et apostolicum geritur, compesceremus — 1117 Romam cum magnifico cleri etpopuli tripudio intravimus3, limina 'apostolorum visitavimus; et quia domnum apostolicum, qui ter-
a. om. V. b. Pet Z, om. V. c. Choloniam Z. d. quod V. e. Theo- doricum Z. f. fuit V, fuut Z (pro hfnt). g. erexit V. h. an incusa-
bantur? i. tic.
1. ep. Praenestinum. 2. cardinalem Romanum „legatione in Pan- nonias functum", dc quo v. Ekkehardi chron. 1115, Mon. Germ. SS.VI 249; et ep. 170 supra 303. 3. Wido archiep. Viennensis, de quo v. Ekk. chron. 1112, 1. 1. p. 246. 4. Adelbertus I. 5. Fridericus I. 6. Conradus I. 7. Reinhardus. 8. intravit ante diem 25 Martii; v. Petri chron. Cas. c. 61, Mon. Germ. SS.VII 791.
UDALRICI CODEX. 178. 179 315
rore populi Romani recesserat1, non invenimus, omnis illius ec- 1117 clesiae iudicio nos praesentavimus. Et Deo gratias non est in- F6br''Mo ventus, qui clam vel palam nobis notam criminis imponeret; sed vox laudis et letitiae audita est, que nos et imperium no- strum Deo et beatis apostolis Petro et Paulo committeret. Postero die capitolium cum universis ordinibus conscendimus; et magnificantibus nos magnifica" impendimus.
Denique cardinales tres, ceterorum legationem agentes, nos adierunt et pacem plenariam eo tenore nobis exhibuerunt: si investituram per virgam et anulum deinceps dare desineremus; quia in eo ecclesiae scandalum dixerunt. E contrario nos re- spondentes, regalia nostra cuivis per baculum et anulum con- cedere iuris nostri esse comprobavimusb. Haec est summa dissensionis, qua concutitur et periclitatur, ut dicunt, ecclesia; et investitura cessante, affirmant, statum ecclesiae redintegrari posse per omnia.
Ergo, miles Cbristi, considera: quod Christus in euangelio liquantes culicem et camelum deglucientes in eiusmodi anim- adversione reprehendat3; et apostolus minus malum tolerandum, ut maius vitetur, factis et dictis ostendat.
Hec3 ideo tuae transmittimusc caritati, ut pernoscas, nullum periculum excommunicationis inminere nostrae dignitati, et ut liberius, quod ratio postulat, obviare possis adversum nos in- surgenti fatuorum temeritati. Nuntium tuum ideo tam diu detinuimus, ut per se certum te de his omnibus reddat, utpote qui visu vel auditu rei ordinem perfecte cognosceret. Vale.
Monumenta Bambergensia, ed. Jaffé, 1869 (Google data) 184, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/MonBamberg/7907d34d-0e5e-4c36-9b46-f0ee22312abf/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success