Monumenta Bambergensia, Nr. 250, S. 432
Monumenta Bambergensia, Nr. 250, S. 432

238. Litifredus episcopus Novariensis Lothario III regi victo- riam gratulatur. De Conrado regni aemulo in miseria versante significat. De Lotharii in Italiam adventu certior fieri vult". (E 354)
1129 Domino suo L(othario) Dei gratia Romanorum regi augusto L(itifredus) Novariensis ecclesiae servus servitii pro facultate constantiam et perpetuam de inimicis victoriam.
Benedictus deus et pater domini nostri Iesu Christi, qui vias iusticiae vestrae prospexit; et triumphum de iuimicis ve- stris, ut relatione multorum accepimus, misericordia sua vobis concessit. Speramus enim, quod vexillum tocius ecclesiae vobis- cum triumphavit et, victoria pacis adepta, inimicorum colla sub- stravit.
Ideoque excellentia vestra pro certo cognoscat, quod No- varia Papia Placentia Cremona et Brixia, civitates Italiae, fir- miter fidelitatem vestram custodiunt et adventum vestrum un- animiter cupiunt. CSnradus1 autem Mediolanensium idolum, ab eis tamen relictum, quasi arreptab fuga, solum Parmae habet refugium, ubi tam pauper tamque paucis stipatus viliter mo- ratur, quod ab uno loco ad alium vix fama eius extenditur.
Nos itaque pro fidelitate vestra, quam semper servare vo- lumus, cum inimicis vestris participare noluimus. Quorum mali- volentiam magnam iucurrimus. Quibus penitus resistentes, pa- rati sumus, in quibus vobis placuerit, servire et iussionibus vestris per omnia obedire. Unde, si placet, certitudinem vestri ad- ventus, de quo multum gaudebimus, nobis significari dignemini.
Monumenta Bambergensia, ed. Jaffé, 1869 (Google data) 250, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/MonBamberg/7a88bcdd-edf2-4eab-8d0b-cf81b89c880d/charter>, accessed 2025-04-14+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success