Monumenta Bambergensia, Nr. 125, S. 254
126. Heinricus (IV, ut videtur) imperator Marchiae incolis nuntium suum commendat". (E 189)
1084-1106 Heinricusb Dei gratia Romanorum imperator augustus om- nibus episcopis comitibus capitaneis civibus castellanis totius Marchiae, maioribus et minoribus, suis fidelibus gratiam et bo- nam voluntatem.
De integra fidelitate, quam nobis sicut optimi fideles ob- servatis, et de labore, quem pro honore nostro, nostris inimicis viriliter resistendo, sustinetis, grates vobis maximas referimus. Unde dignam vobis '— indubitanter sciatis — facere remune- rationem intendimus.
Multa de his, que ad regni et utilitatis vestrae curam per- tinent, scripsissemus, nisi vobis tam carum et tam" credibilem nuncium et fidelem nostrum et familiarem intimum misissemus. Per ipsum enim plurima vestrae fidei significamus, quae ad no- strum honorem pertinent et regni stabilitatem.
Quoniam ei sicut nobisd ipsis confidimus; scientes, illum nec velle nec facere, nisi quod pura fides eius" honori nostro debet. Vobis itaque mandamus et praecipimus et diligenter ro- gamus: ut eius verba quasi ex nostro ore suscipiatis; et quic- quid ex nostri parte vobis dicet vel praecipiet de honore no- stro, nostri caritate et sub certa spe dignae remuneratioriis opere et hilari1 voluntate compleatis, sicut vobis confidimus.
Monumenta Bambergensia, ed. Jaffé, 1869 (Google data) 125, in: Monasterium.net, URL </mom/MonBamberg/7e888c47-f7ba-4f9b-b382-d6c44611f8ba/charter>, accessed at 2024-11-21+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success