Monumenta Bambergensia, Nr. 173, S. 312
Monumenta Bambergensia, Nr. 173, S. 312



168. Traiectenses Fridericum I archiepiscopum Coloniensem hor- tantur, quos ceperit, Tanchelmum haereticum eiusque socios Manassen et Everwacherum, ne eos dimittat". (E 288) c. 1115 Domino suo et venerabili patri F(riderico) sanctae Colo-
niensis ecclesiae archiepiscopo humilis Traiectensis ecclesia ex
sincero affectu devotissimas orationes cum debitae subiectionis
obsequio.
Gratias, reverende pater, sanctitati vestrae agimusb, quia paterna miseratione vicem nostram doluistis et antichristi nostri perturbatoris et blasphematoris ecclesiae Christi, cursum et im- petum retardastis; qui aperuit in caelum os suum et contra sacramenta ecclesiae heresim suscitare ausus est, iam olim sanc- torum patrum sententiis iugulatam. Hic enim — spiritu su- perbiae, quae radix est omnis hereseos et apostasiae, intumescens — nichil papam nichil archiepiscopos nichil episcopos nichil presbiteros aut clericos asseruit. Columpnasque ecclesiae Dei concutiens, etiam fidei nostrae" petram id est Christum dividere ausus est, penes se etd suos tantum ecclesiam constituens"; et iuxta Donatistarum heresim, qui in Affrica tantum ecclesiam esse contendebant, ecclesiam — quam Christus postulans a Patre, ac- cepit gentes in hereditatem suam et possessionem suam terminos terrae — hic ad solos Tanchelmistas1 contrahere conatus est.
Iam vero, sancte pater, afflictionis nostrae querelas suscipite
a. ex V ll7v—119, Z p.257—260, B4l—*2: Epistola Traiectensis ecclesiae ad Fridericnm Coloniensem (om. B) archiepiscopum (episco- pum B) de Tancholmo seductore. b. om. VZ. c. nri B. d. se et om. VZ. e. constituens — ecclesiam om. B. i. Tanchenistas V, Tanchemistas Z.
1. 1115 Mart. 28. 2. Tanchelmi sive Tanchelini, de quo cf. etiam Vita Norberti archiepiscopi Magdeburgensis (Mon. Gerni. SS. XII 690). Is anno 1115 occisus est secundum Sigeberti continuationem Valcellensem (ibid. VI 459).
UDALRICI CODEX. 168 297
et praecursorem antichristi eodem scemate eisdem vestigiis, quibus c. 1115 ille secuturus est, praecurrentem advertite.
In maritimis primum locis rudi populo et infirmioris fidei venenum perfidiae suae miscuit. Et per matronas et mulier- culas, quarum familiaritatibus et secreta collocutione et privato accubitu libentissime utebatur, errores suos paulatim" spargere cepit; deinb per coniuges ipsos etiam maritos" perfidiae suae laqueis irretivit. Nec iam in tenebris vel cubiculis sed super tecta praedicare incipiens, in patentibus campis late circumfusae multitudini sermocinabatur" et, veluf rex concionaturus ad po- pulum, stipatus satellitibus vexillum et gladium praeferentibus, veluj cum insignibus regalibus, sermonem facturus, procedere solebat. Audiebat illum populus seductus sicut" angelum Dei. Immo vere ipse angelus sathanae declamabat: ecclesias Dei lu- panaria esse reputanda; nichil esse, quod sacerdotum officio in mensa dominica conficeretur, pollutiones non sacramenta nomi- nanda; ex meritis et sanctitate ministrorum virtutem sacramentis accedere; cum — ex verbis sancti Augustini — dominus Christus traditorem suum, quem diabolum nominavit, qui ante traditionem Domini nec loculis dominicis fidem potuit exhibere, cum ceteris apostolis ad praedicandum regnum caelorum miserit, ut demon- straret: dona Dei pervenire ad eos, qui cum fide accipiunt, etiamsi talis sit, per quem accipiunt, qualis Iudas fuit\ Item Augustinus: Si in percipiendis sacramentis dantis et accipientis meritum est considerandum, sit dantis Dei et accipientis con- scientiae meae. Hec enim duo non mihi incerta sunt, bonitas illius et fides mea. Quid te interponis, de quo certum nichU scire possum? Sine me dicere: „In Domino confido"; nam si in te confido, unde confido, si nichil mali hac nocte fecisti? Contra has et huiusmodi sententias sacrilegus ille declamans, dehorta- batur populum a perceptione sacramenti corporis et sanguinis Domini; prohibens etiam, decimas ministris ecclesiae exhiberi.
a. om. B. b. deinde B. c. sermonicinabatur V. d. veluti B.
e. qnasi V.
1. Augustini in Psalmum 10 enarratio cap. 6, Opp. ed. Benedictini T. IV 47.
298 UDALRICI CODEX. 168
c.1115 Quod facile volentibus persuasit; quia ea tantum praedicabat, quae vel novitate sui vel magna voluntate populi placitura sciebat. Talibus nequitiae successibus misero homini tanta sceleris audatia accessit, ut etiam se Deum diceret; asserens, quia si Christus ideo Deus est, quia Spiritum sanctum habuisset, se non inferius nec dissimilius Deum, quia plenitudinem Spi- ritus sancti accepisset. In qua praesumptione adeo illusit, ut quidam in eo divinitatem venerarentur; in tantum, ut balnei sui aquam potandam stultissimo populo pro benedictione divideret, velut sacratius et efficatius sacramentum profuturum saluti cor- poris et animae.
Quodam etiam tempore, dum" novum genus questus n/>va adinventione machinaretur, quandam imaginem sanctae Mariae — stupet animus dicere — in medium multitudinis iussit afferri. Et accedens manumque imaginis manub contingens, sub tipo" illius sanctam Mariam sibi desponsavit; sacramentum et sol- lempnia illa desponsationis verba, ut vulgo fieri solet, universa sacrilego ore proferens. En, inquit, dilectissimi, virginem Mariam mihi desponsavi; vos sponsalia et sumptus ad nuptias exhibete. Et ponens duos loculos, unum a dextris alterumd a sini- stris imaginis: Huc inquit offerant viri; illuc offerant mulieres. Videnm nunc, utrius sexus maior circa me et sponsam meam ferveat caritas. Et ecce certatim cum muneribus et oblatio- nibus insanissimus ruit populus. Mulieres inaures suas" et mo- nilia iaciebant. Et sic non sine inmanissimo sacrilegio iufinitam contraxit pecuniam.
Sed et faber ferrarius quidam nomine Manasses — quem cum scelerato homine etiam a vobis detentum audivimus — exemplo nequissimi magistri fraternitatem quandam, quam gilda vulgo appellant, instituerat, in qua duodecim viros in figura duodecim apostolorum et unam tantum feminam in figura beatae Mariae constituit; que, ut ferunt, per singulos illorum duodecim circumducebatur et ad iniuriam sacrosanctae virginis nefaria
a. do B. b. om. V. c. typo B. d. alium B.
Monumenta Bambergensia, ed. Jaffé, 1869 (Google data) 173, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/MonBamberg/84d24204-d3b1-4b70-9320-cff5089ae284/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success