Monumenta Bambergensia, Nr. 140, S. 272
Monumenta Bambergensia, Nr. 140, S. 272

138. Paschalis II papa Argentinensibus rescribit, ut Cunoni episcopo renitantur"1. (E 243)
1107 in. P(aschalis)b episcopus servus servorum Dei clero Argenti- nensi et populo salutem et apostolicam benedictionem.
Perspectis litteris vestris, de vestra oppressione" et ecclesiae vestrae destructione paternaliter condoluimusd; sed quia pro iusticia patimini, pro qua beati eritis2, congaudemtis. Ut igitur ad illam beatitudinem pervenire possitis, in bono proposito con- stanter perseverate, atque illi intruso et ecclesiae Dei tedioso5 viriliter resistite; quia per Dei gratiam neque electioni4 neque consecrationi eius assensum dedimus aut dabimus. Vobis" autem in omnibus, quae pro iusticia agitis, nostrum consilium et au- xilium nunquam deerit, praestante Domino, qui vivit et regnat in secula seculorum. Amen.
Monumenta Bambergensia, ed. Jaffé, 1869 (Google data) 140, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/MonBamberg/8d8a5f63-2fe5-46b4-8bc1-5787400b3866/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success