Monumenta Bambergensia, Nr. 107, S. 213
109. Canonici Bambergenses Emehardo episcopo Wirzeburgensi exponunt, quomodo Petrus magister a gubernanda schola Bambergensi discesserit". (E 220)
Sanctae Wirzeburgensis ecclesiae praesuli E(mehardo), soli- c. 1101— dissimae in domo Domini columnae, E(gilbertus) praepositus 1102 A(dalbertus) decanus cum universo fratrum collegio, non sine frequentia precum suae devotionis obsequium.
Sanctitatis vestrae monita tanto gratantius amplexamur, quanto liquido nobis constat, de sincero cordis vestri armario eadem propinari. Quocirca, ut taceamus de loci nostri quem summopere diligimus honore, paternitatis vestrae reverentia non pigros, in quibuslibet imperatis, nos habebit asseclas.
Verum quia vestra dignatio scripsit, multis videri, iniusta occasione domno P(etro) praebendas a nobis fuisse sublatas, fides et estimatio huius rei praecipue sit apud eos, qui rem simpliciter absque causarum conexione considerare solent . Vos autem, quem divinior animus ultra communem hominum ex- tulit intelligentiam, accuratius perpendite, quibus causis inpel- lentibus tale nobis sederet consilium. Non enim — ut aliqui fortasse, fratris eiusdem sermonibus illecti, arbitrantur — pueri- liter et quodam repentino animi impulsu praebendis ipsum pri- vavimus sed suspendimus. Cuius rationem suspendii vestrae audientiae, si vacat, breviter exponemus.
Cum eundem fratrem, fama scientiae ipsius adducti, unum ex nobis fecissemus et scolarum officio subrogassemus, cepit in ipso amministracionis suae exordio quibusdam novitatibus indesinenter abuti. Quae licet alienissime uostrae viderentur in- stitutioni, tamen — quod tandem evenit, ne accideret, veriti — sepe de quibuslibet fraterne monitum, sed non emendatum, ultro citroque subportavimus. Tandem nescimus qua praesumptione spiritus eo processit, ut praelatis suis nullam exhibere vellet obedientiam; sed suo arbitratu, quicquid erat libitum, sibi fecit licitum. Quod inauditum insolentiae genus — quodb non tam sibi quam ceteris confratribus nostris perniciosum erat, qui fa-
a. ex V 94—94v, Z p. 200 — 201. b. quod addidi.
198 UDALRICI CODEX. 109
c . 1101— cile simili exemplo iugum obedientiae aliquando detrectarent — 1 sic repressimus, ut, quadam die" sine consensu decani profi- ciscenti, praebendas communicato consilio suspenderemus. Quas tamen ipsi, revertenti post biduum, resignavimus.
Sed ipse, more philosophantisb accuratius omnia persequens, qualitatem stipendiariae suspensionis libra iusticiae examinare se velle dixit. Itaque accivit omnes loci nostri canonicos, mo- nachos etiam aliquot. Et genere causarum canonice discusso hinc et inde, par sentencia ab omnibus promulgata est: iure potuisse praebendas suspendi sine obedientia proficiscenti. Quam sententiam indigne ferens tali responso excepit: Modo sint et in eternum suspensae! Protinus concilium exivit. Nos vero, missis nunciis post eum, suggessimus ei, ut tantum quesita venia reciperet sua. Quibus nichilominus ampullosa quaedam reddidit verba: velle se potius iu flumine submergi, quam conventui nostro humiliari.
Post tot et tanta nostri contemptus intestina ludibria suis nos per circuitum diffamavit querelis; instabilitatem suam in nostram, si fieri posset, retorquere cupiens constantiam. Quod non temere scriberemus de fratre, nisi id quodammodo summorum testarentur scripta virorum — vestra nimirum et episcopi Co- loniensis1 — apud quos odorem nostrum fetere fecit. Verum- tamen, licet domi nobis illuserit foris derogaverit, nobis propo- situm est, vos cordetenus diligere, vobis parere, vos ut patrem et dominum venerari et colere; tantum ne hanc nobis impo- natis necessitudinem, ut unius ex industria descendens prae- sumptio fiat multorum destructio. Et quidem, accepta legatione vestra, e vestigio" vestrae paruissemus iussioni, nisi quod ob- stinato animo recusavit humiliari.
Quid igitur super hoc negotio vestrae videatur prudentiae, communicato cum prudentioribus quibusque cleri vestri consi- lio, filiis paternitatem vestram devote consulentibus renunciare curate.
a. die nm. V. b. phylosophantis Z. c. euestio V.
1. Friderici I archiepiscopi.
UDALRICI CODEX. 110. 111 199
Monumenta Bambergensia, ed. Jaffé, 1869 (Google data) 107, in: Monasterium.net, URL </mom/MonBamberg/8fa38652-d909-44ff-901c-7aa38bd8e785/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success