Monumenta Bambergensia, Nr. 82, S. 186
Monumenta Bambergensia, Nr. 82, S. 186



87. Rupertus episcopus Bambergensis atque G. et E. Heinrico IV imperatori de Germaniae rebus referunt*. (E 201)
1093-1096 Desiderantissimo domino suo H(einrico) serenissimo Roma- norum'imperatori augusto R(upertus) Dei gratia Babenbergensis episcopus ceterique sui fideles" Nurenbergensesd cum instantia" orationum servile in omnibus obsequium.
Sicut in omnibus vestris negociis ego R(upertus) devotissi- mum me semper exhibui, sic' etiam usque in finem maiori quo- que studio in omnibus vestrae obediam voluntati. Et quicquid per domnum G. mihi iniunxistis, omni circumspectionis dili- gentia ad vestram voluntatem perficere studeo. Perfectae vero dilectionis ardore nullatenus celare vos audeo, tam amicos quam inimicos nova quaedam machinando confederari. Et valde ne- cessarium est, ut quantocius ad nos redeatis; quoniam praesens corpore facillime potestis universa ad vestram voluntatem com- ponere, quae vestri absentia in incorrigibile malum formidamus excrescere3. Valete.
a. om.V. b. ex V 88, Z p. 185—186, C 42—42v, B 34. c. fldeles buI B. d. Nurbergeases V. e. constantia B. i. sic ZB. g. hic de-
einit epistola in C et B.
UDALRICI CODEX. 87 171
Ego G. et E. summopere vos obsecrando monemus: qua- 1093-1096 tinus, domino nostro episcopo Babenbergensi intime litteris ve- stris gratias agendo, benignissimum vobis eum exhibeatis; quo- niam nunquam maiori studio ad vestram legationem devotiorem se exhibuit.
Comitem H(einricum) de Saxonia1 nondum convenire potui. Quia, cum exercitu Westphaliam ingressus, nondum est reversus. Brevi autem ambo pro vestra eum utilitate conveniemus. Quan- tum autem ex nuntio ei transmisso perpendimus, nichil vobis in eo oberit, si tantummodo praedium suum Gredingin, ut ei pro- missum est, receperit. Si autem in hac expectatione frustretur, profecto omnirio a vobis abalienabitur. Huius autem" praedii restitutionem, nuliius invasionem in vacuis illis partibus Saxo- niae, nullius violentiam in tota illa patria oportet vos, sicut ipse promittit, formidare. Fratres etiam suos, postquam con- venerimus, in quantum arbitramur, usque ad vestrum adventum in vestra fidelitate detinebimus. Vos autem, sicut eis promitti- mus, condigna liberalitate ipsos redimendo benivolos vobis efficite.
De colloquio VIII Kal. Iulii a principibus indicto omnino vos sollicitari non oportet; quoniam nostra sollercia illud prae- veniendo penitus adnichilabimus. Inceptio enim causaque sua3 erga vos amicis inimicis universoque displicet regno. Sed quam- vis universi inde mussitentb, nichil tamen, Deo annuente vestris- que fidelibus annitentibus, vobis orietur formidabile.
Ceterum universus status iniperii vestri maiori in dies inter nos prosperatur tranquillitate.
Episcopus Eistetensis3 legationem vestram, quae absque lit- teris vestris ei venit, minus autenticam habuit. Nunc autem cum sigillo litterarnm vestrarum rursus rogando et sub optentu gra- tiae vestrae praecipiendo efficite: quatinus comiti H(einrico) prae-
a. poat excidisse ridetur. b. musitent inde V.
1. Heinricum Crassum comitem, filium Ottonis de Northeim ducis Ba- variae, qui, Gertrude sorore Ekberti marchionis in matrimonium ducta, Gredingen pracdium (v. infra p. 172 n. 1) vindicabat. Cf. Giesebrecht Gesch. der deutschen Kaiserzeit III 1135. 2. colloquii. 3. Udalricus I.
'*
172 UDALRICI CODEX. 87. 88
1093-1096 dium suum Gredingin reddat1; sin autem, profecto ipsius culpa tantus vir penitus a servitio vestro alienabitur. Similiter N. et N. militibus eius sigillo vestro idem praedium interdicite.
Pro episcopatu Mersburgensi"3 intime vos obsecramus: qua- tinus, si electione cleri et populi fieri possit, magistro Baben- bergensi concedatis; quem vobis in omnibus fidelem ac devotum probavimus.
Quicquid de his omnibus vobis complacuerit, certissima lega- tione litterarum vestrarum tam domino nostro episcopo quam nobis renuntiate.
Monumenta Bambergensia, ed. Jaffé, 1869 (Google data) 82, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/MonBamberg/a08cfe70-99b5-4c75-99a4-52393fc5bbf9/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success