useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Monumenta Bambergensia, ed. Jaffé, 1869 (Google data) 86
Signature: 86

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
99999999
 
Source Regest: Monumenta Bambergensia, Nr. 86, S. 191
 

ed.
Current repository
Monumenta Bambergensia, Nr. 86, S. 191

    Graphics: 
    x

    90. Clemena III cmtipapa Ruperti episcopi Bambergensis erga se studium laudat. Monet, mittat ea, quae sibi ab ecclesia eius debeantur. Ruthardum archiepiscopum Moguntinum evocatum esse. Ne Iudaeis concedatur, ut suscepta sacra christiana deserant". (E 170)

    C(lemens) episcopus servus servorum Dei R(uperto) con- 1097-1098

    fratri et coepiscopo Babenbergensi salutem et apostolicam bene-

    dictionem.

    Quod contra ecclesiae demolitores et nostros emulos iuste disputando fortiter stabas, audivimus et gavisi sumus. Ideoque tibi gratias referimus.

    Quod autem, que de ecclesia tua Romanae debes ecclesiae, te diu iniuste detinuisse, diub pacienter expectavimus, non propter ignorantiam fecimus; sed gratuitam obedientiae tuae praesto- lati sumus benivolentiam. Iu hoc quoniam parum profecimus, monemus te et firmiter praecipimus: ut, quod debes, solvas ab- latumque temere restituere non differas. Si hoc non feceris, inde advocato nostro imperatori et omnibus fratribus nostris publice et per legatos nostros querimoniam faciemus.

    Moguntino episcopo1, quem nobis pessimis criminibus accu- sando detulistis, ad respondendum nobis inducias dedimus ad festum sancti Michaelisc 2 . Huic rei te cum ceteris fratribus nostris volumus interesse; ut, sicut eum accusastis absentem, ita illum veris testimoniis sub nostra auctoritate praesentem convincatis.

    Relatum est nobis a quibusdam, quod Iudeis baptizatis nescio qua ratione permissum sit apostatared ritumque Iu- daismi excolere. Quod quia inauditum est et prorsus nefarium, te et omnes fratres nostros verbo Dei constringimus: quatinus id secundum canonicam sanctionem et iuxta patrum exempla corrigere festinetis; ne sacramentum baptismi et salutifera in- vocatio nominis Domini videatur annullari.

    a. ex V 76v: Item cuius supra; Z p.UO. b. om. V. c. Michahelis Z. d. apostare V.

    1. Ruthardo. 2. Sept. 29.

    176 UDALRICI CODEX. 91. 92

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.