Monumenta Bambergensia, Nr. 186, S. 333
Current repository:
Monumenta Bambergensia, Nr. 186, S. 333

180. Hartwicus I episcopus Ratisbonensis Conrado I archiepi- scopo Salzburgensi respondet, se ad synodum Moguntinam accessurum non esse". (E 286)
C(onrado) reverentissimo sanctae Salzburgensisb ecclesiae" 1117 archiepiscopo H(artwicus) Dei gratia Radisponensis antistes tam promptam quam debitam servitutis et orationis certitudinem.
Quod speratis, superventurum legitimum et certum domni papae legatum, per quem ponatur finis discordiae, pax restitua- tur ecclesiae, sciatis procul dubio: si talis venerit, neminem su- per eius adventu plus quam nos gratulaturum, neminem devo- tius quicquid canonice diffinierit observaturum. Longo enim de- siderio certitudinis et tedio incertitudinis nos quoque Deo teste non mediocriter fatigati sumus. Verum, dum adhuc estis in spe et nondum in re, videtur nobis durum et intolerabile, quod absque praesenti et manifesta auctoritate sedis apostolicae — cui soli concessum est a sanctis patribus generalia concilia con- gregare — nos ad synodum vocatis extra terminos provinciae sub interminatione vindictae; maxime cum vobis notum sit, per medios hostes iter nos habituros vel ab illis vel ab istis peri- culum vitae et honoris nostri subituros. Iterum igitur atque iterum promittentes consensum nostrum spiritalemque praesen- tiam in omnia, quae statuerit auctoritas apostolica, rogamus, nos salva caritate excusatos esse a periculoso itinere.
Monumenta Bambergensia, ed. Jaffé, 1869 (Google data) 186, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/MonBamberg/aa05d9e8-0b59-4f9d-afb7-e36d3ae6c035/charter>, accessed 2025-04-18+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success