Monumenta Bambergensia, Nr. 9, S. 47
9. Benedictus VIII papa parthenonem Gossensem confirmat1.
(E 89)
Benedictus episcopus servus servorum Dei Cuonigunde3 1020 venerabili abbatissae eternam in Domino salutem. Convenit Apr' apostolico moderamini pia religione pollentibus benivola com- passione succurrere et poscentium animis alacri devotione prae- bere assensum. Ex hoc enim lucri potissimum praemium apud conditorem omnium Dominum promeremur, si venerabilia loca sanctorum oportune ordinata ad meliorem fuerint statum per- ducta. Et ideo, quia postulastis a nobis, quatenus apostolica auctoritate concederemus et confirmaremus vobis et eis, que vobis in perpetuum succedere debent, monasterium in honore sanctae
a. invinctissimus Z. b. at C. c. libertatem C. d. laudabilem V.
e. om. V. I ex V 3Sv, Z p. 150—151. g. Chonigundc Z.
32 UDALRICI CODEX. 9. 10
1020 Mariae et sancti Andreae, situm in loco qui vocatur Gossia Apr' in comitatu Liubana, a bonae memoriae Aribone et Adala con- iuge sua inceptum et a filio eorum Aribone venerabili diacono perfectum et in libertate dilectissimi filii H(einrici) imperatoris commissum, inclinati precibus vestris et praecipue deprecatione dicti imperatoris et interventu eiusdem Aribonis venerabilis diaconi perfectoris eiusdem loci, concedimus et confirmamus vobis et eis, quae vobis succedere debent in perpetuum, dictum monasterium cum omnibus pertinenciis suis et integritatibus, vel" que modob habet vel habiturum est in perpetuum; ita sane, ut singulis quibusque indictionibus pensionis nomine unus aureus solidus sanctae Romanae ecclesiae persolvatur. Statuentes igitur apostolica auctoritate censemus, ut nulli umquam mortalium * liceat contra tenorem huius nostri privilegii insurgere usurpando et invadendo aliquid de possessionibus monasterii vel de rebus ecclesiasticis sive de hoc, quod modo habet vel habiturum est in perpetuum, seu inquietando vos posterasque vestras. Si quis, quod non optamus, nefario ausu hoc nostrum privilegium pie a nobis promulgatum in quoquam perfringere aut evacuare temp- taverit, iram Dei incurrat et principis apostolorum, atque cum Iuda traditore Domini in inferno inferiori dampnetur. Qui vero pio intuitu custos et observator huius nostri privilegii extiterit, gratiam Dei consequatur et apostolorum principis benedictionem mereatur atque cum electis in caelesti tabernaculo in aeternum laetetur. Scriptum per manus Stephani scriniarii Romanae ecclesiae in mense Aprili, indictione tercia.
Monumenta Bambergensia, ed. Jaffé, 1869 (Google data) 9, in: Monasterium.net, URL </mom/MonBamberg/b23218d4-8fd4-430d-8f7b-0373d8defec3/charter>, accessed at 2024-12-04+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success