Monumenta Bambergensia, Nr. 182, S. 324
176. Clerus Spirensis Heinrico V invperatori de angustiis suis significat. Opem imploratA. (E 284)
1116 Heinrico" tam glorioso quam magnifico Dei gratia Roma- norum imperatori augusto clerus Spirensis salutem et victoriam cum devotissima orationum instantia.
Veremur, domine, maiestatem vestram, tot et tantis regni totius impeditam negotiis, nostris interpellare precibus et queri- moniis. Sed quia specialem erga nos vestrae serenitatis experti sumus per omnia benivolentiam, hinc rerum vestrarum audita nos monet prosperitas, illinc rerum nostrarum nimia nos vobis scribere cogit necessitas.
Audientes quippe, vobis omnia pro velle vestro succedere, singulari erga vos servitutis et orationum instantia gratias di- vinae misericordiae referimus; de vestra et dominae nostrae imperatricis6 incolomitate, de rerum vestrarum eventu prospero, de confirmanda seu iam confirmata regni et sacerdotii concordia, quo magis haec nobis sunt necessaria, eo vobis congratulamur impensius. Vobis enim incolomi permanente', certam habemus
a. otom.V. b. defcndo V. c. F. V. d. ex V U6v—117, Z p. 254— 255. e. H. Z. f. permantc V.
1. Wido archiepiscopus Viennensis. 2. episcopus Praenestinus.
3. in Italiam. 4. II ducem Sueviae. 5. Mathildae.
UDALRICI CODEX. 178 309
de nostra restitutione fiduciam; vobis porrigente manum auxilii, ni6 de rerum nostrarum reparatione spem tenemus firmissimam.
Audistis, pater et domine: quam iniuste, quam periculose, quam inmisericorditer excommunicationis sententia statim post discessum vestrum1 in nos retorta fuerit. Audistis: ore quam unanimi, qua mentis constancia, responsione quam rationabili totus ei conventus obstiterit. Audistis: que et quanta et quam inopinata nos ex illo tempore circumvallent calamitatum genera, quam intoleranda foris et intus nos conturbent ipsius vitae peri- cula. Novis omni die minarum et perturbationum fluctibus ob- ruimur; insolitis accusationum et infamationis iniuste procellis obtundimur. Diripiuntur res privatae, res communes distrahuntur. Omnibus praeda facti sumus et subsannatio cunctis viam trans- euntibus. Preter haec autem ad maiorem doloris nostri cu- mulum, ut omni gravemur infortunio, in ipsa rerum nostrarum perturbatione media praepositi nostri de hac vita transmigrantis, qui vobis fidelissimus fuit, nobis commodissimus, destituti sumus solatio.
His et ceteris talibus obpressi necessitatibus, iam prorsus dilapsi fuissemus — dilapsa, inquam, et dissipata fuisset illa, inquam, vestra et patrum vestrorum quondam veneranda con- gregatio — sed adhuc vix quoquo modo coheremus, unico vestrae consolationis relevari sperantes auxilio. Vobis, pater et domine, miserias nostras confiteri non erubescimus; vobis, a quo reme- dium expectamus, calamitatum nostrarum vuluera detegere non confundimur. Recordamini ergo in nobis patris vestri2, cuius speciales filii fuimus; recordamini parentum vestrorum, qui nos quasi hereditario iure vobis commiserunt, quorum corporibus apud nos sepultis omnem honorem et reverentiam impendimus. Recordamini vestri honoris, vestrae promissionis, solitae beni- volentiae, quam nunquam claudi nobis sensimus.
Hec igitur cum vestris discretioribus tractans, domno apo- stolico3 nostram necessitatem et innocentiam seriatim exprimere
1. in Italiam, ineunte anno 1116. 2. Heinrici IV imperatoris.
3. Paschali II.
310 UDALRICI CODEX. 176. 177
1116 satagite; ut nos, prorsus desolatos, suis litteris et sigillo conso- letur, partem contrariam deterreat, efficite.
Preterea ducem F(ridericum)cuius fidei nos commisistis, palatinum2 ceterosque amicos vestros et ministros intime rogare dignemini": quatinus honorem cleri nostri defendant et muniant; res nostras nobis attinentes, violenter et iniuste nobis distractas, quoquo modo possint, restituant, sicut eis confiditis; quoslibet nobis nocere volentesb procul amoveant.
Monumenta Bambergensia, ed. Jaffé, 1869 (Google data) 182, in: Monasterium.net, URL </mom/MonBamberg/bbd21dba-ca9d-4557-aee2-a4c4d388e7dc/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success