Monumenta Bambergensia, Nr. 90, S. 197
Monumenta Bambergensia, Nr. 90, S. 197


93. Socii belli Hierosolymitani ecclesiam occidentalem hortan- tur, ut quam plurimi sibi subveniant"1. (E 236)
Ierosolimitanus patriarcha et episcopi tam Greci quam La- tini universaque milicia Domini et ecclesiae, occidentali ecclesiae consorcium coelestis Ierusalem et sui laboris portionem.
Quoniam ecclesiae incremento vos gaudere nonb ignoramus et sollicitos ad audienda tam adversa quam prospera credimus, amplificationis causac sic notificamus. Innotescat igitur caritati vestrae: Deum in sexaginta principalibus civitatibus et in du- centis castris suae ecclesiae triumphasse, tam in Romania quam in Syria; et nos habere adhuc de loricatis centum milia praeter vulgus, amissis tamen multis in primis praeliis.
Sed quid hoc? Quid unus in mille? Ubi nos habemus co- mitem, hostes quadraginta reges; ubi turmam, hostes legionem; ubi nos militem, ipsi ducem; ubi peditem, ipsi comitem; ubi nos castrum, ipsi regnum. Nos autem, non confisi in multi- tudine nec propriis viribus nec praesumptione aliqua, sed clipeod Christi et iusticia protecti, Georgio" et Theodoro et Demetrio et sancto Blasio militibus Christi n»s vere comitantibus, hostium cuneos securi penetramus et penetravimus et in quinque gene- ralibus bellis campestribus Deo vincente vicimus.
Sed quid plura? Ex parte Dei et nostra ego apostolicus patriarcha et episcopi omnisque ordo Domini praecipiendo ora- mus materque nostra spiritualis ecclesia clamat: venite, filii mei dilectissimi, venite ad me, suscipite coronam ab insurgentibus filiis ydolatriae, ab inicio mundi vobis praedestinatam. Venite ergo militatum in Domiui milicia ad eundem locum, in quo Do- minus militavit, in quo Christus passus est pro nobis; vobis re- linquens exemplum, ut sequamini vestigia eius. Numquid non Deus innocens pro nobis mortuus est? Moriamur ergo et nos, si opus sit, pro Deo immo pro nobis; ut, moriendo mundo, vi-
a. ex V 105v, Z p.228, B 36v — 37. Ex cod. S.Ebrulfi ediderunt Martene et Durand Thes.I2ll—272. b. dubium add. VZ. c. cansa posterior manus correxit in caasas V. d. clypeo V. e. Georio VZ.
1. Commenticiam esse banc epistolam, minime difficile intellectu est.
182 UDALRICI CODEX. 93. 94
vamus Deo. Tamen non oportet nos mori nec pugnare mul- tum; quod enim gravius fuit, nos sustinuimus. Verum castra civitatesque retinendae a nobis multum inminuerunt exercitum. Venite ergo, festinate, duplici praemio remunerandi, videlicet terra viventium terraque melle et lacte manante omnique vic- tuali habundante. Ecce, viri, nostri sanguinis effusione undique patent viae. Nichil vobiscum afferatis", nisi quod quoquo modo sufficiat, quousque ad nos veniatis. Viri tantuminodo veniant, feminae adhuc domi dimittantur. De domo, in qua duo sunt, alter veniat expedicior ad bellum. Maxime vero hi, qni vota fecerunt; qui nisi veniant et vota persolvant, ego apostolicus patriarcha et episcopi omnisque ordo orthodoxorum excommu- nicamus et omnino eos a commuuione ecclesiae removemus. Et vos idem facite, quod nec sepulturam inter christianos habeant, nisi competenti causa remaneant. Venite, et nobiscum duplicem gloriam percipite. Hoc itaque et vos scribite.
Monumenta Bambergensia, ed. Jaffé, 1869 (Google data) 90, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/MonBamberg/bebba90c-8520-45eb-b8d7-5b1ec588e55a/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success