Monumenta Bambergensia, Nr. 197, S. 344
190. T. ludi litterarii magister Osnabrugensis T. praeposito et - H. canonico Osnabrugensibus destinat electa ex opusculo Widonis de Gregorii VII et Clementis III certamine".
(E 172)
1118 T.2 praeposito venerabili et H. confratri3 J., Osniburgensis ecclesiae puerorum introductor qualiscunque, sinceram Deo teste famulatus sui devotionem.
a. ex V 77—Slv, Zp. 140 —145, 164—169. *
1. Adelbertum I die 26 Dec. 1115 („in nativitate sancti Stephani") ab Ottone I Bambergensi consecratum esse, legimus in Ann. Hildesheim. 1116, Mon. Germ. SS. III 113. 2. Fortasse Thiethardo, postea episcopo Os- nabrugensi ab a. 1119 ad a. 1137. 3. Fucile cognitu est, T. praeposi- tum et H. canonicum, ad quos T. magister Osnabrugensis hanc epistolam misit, eiusdem ecclesiae Osnabrugensis fuisse. Scriptor enim cum mentio- nem sui faciens semper singulari numero dicat („cupiens— invenire, in- vestigare cepi" „Non quo infronito mihi praesumerem" „scd ideo feci" cet.), tantummodo bis numero plurali usus scripsit: „evolutis quotquot sunt ar- marii nostri voluminibus" et „in armariolo confratrum nostroruin monachorum" (Ibnrgensium); ut appareat, quae communitas inter trcs omnes intercesserit.
UDALRICI CODEX. 190 329
De controversia parta" inter sacerdotium et regnum, un- 1118 animitati totius ecclesiae pernitiosa, cupiens aliquid huic parti vel illi consonum invenire, evolutis quotquot sunt armarii nostri1 voluminibus, sepius investigare cepi. Non quo rei tantae diffi- cultatis et implicationis actionem, summa diligentissimae dis- cretionis cautela tractandam, infronito mihi praesumerem usur- pare — cum ibi plerumque magis confusionis invalescat error, ubi rei perplexae minus prudens sit discussor— sed ideo feci: si quomodo per sententiam aliquam vel exemplum, repertum in decretis gestisve pontificum vel regum, meae dubitationem ignorantiae consolari possem. Quociens enim perpendo, quam- plurimos utrique parti favere viros, omni quantum homines possunt perfectos scientia omnique praeditos industria; cumque nefas sit credere, hosb vel illos aliquid praeter equitatem vel ecclesiae concordiam moliri velle; parvitas meae discretionis in- cipit vacillare, non modica dubitationis obducta caligine.
Hec itaque cum intenderem, in armariolo venerabilium con- fratrum nostrorum monachorum2 in fine cuiusdam voluminis quaterniunculum deprehendi, in quo scriptum quoddam de contro- versia, inter Hildebrandum et imperatorem Heinricum habita, sine auctoris nomine repperi. Retulitc tamen mihi prior eius- dem cenobii: hoc — consilio Liemari Bremensis episcopi3 et Pennonis4 Osniburgensis episcopi — a Widone, qui et postea episcopus Osniburge factus est6, collectum esse. Erat autem de tribus principaliter rebus: de electione et consecratione Romani pontificis; et de excoinmunicatione imperatoris; et de absolutione iuramentorum regi fidelium.
Hinc itaque quaedam excipiens, visa mihi praesentem ec- clesiae perturbationem aliquatenus attingere6, iudicio vestrae
a. parti VZ. b. hos om. V. c. rettulit V.
1. i. e. bibliothecae canonicoruni Osnabrugensium. 2. Iburgensium. 3.1072-1101. 4.11,1008—1088. 5. FuitWido anno 1090 prae- positus ecclesiae Osnabnigensis (v. Erhard Reg. hist. Westphal. I p. 206 n. 1252) eandemque postea episcopus administrabat ab a. 1093 ad a. 1101. 6. Cuin T. magister aliquanto post annum 1101 has litteras scripscrit (v. Bupra n. 5), et ea etiam, quae „de electione et consecratione Romani pon-
e
330 UDALRICI CODEX. 190
1118 discretionis mitto. Quae sive vobis placuerint sive non, erga vos pura semper mea mihi prosit devotio. Valete. „De eo quod Wipertus", qui et Clemens, in sedem apostolicam legitime fuerit intronizatus et Hilte- brandus, qui et Gregorius VII, iuste reprobatus1". 1081-1085 „Cum multi, aut ignorantiae nube detenti aut veteris irae face succensi, venerabilis Clementis2 papae ingressum improbare contendant et usque quaque infamare non erubescant, ut sacer- dotio et regno usque quaque confusionem inducant, ut concordiam et pacem contentione impediant, nos — qui huius rei veritatem incognitam non habemus, qui ovium Christi quietem volumus et amamus, qui sacerdotium et regnum vinculo paeis et concordiae astringi desideramus et querimus — non inutile immo per- necessarium esse existimamus: quatinus in audientiam omnium festinemus ibique omnipotentis Dei auxilio, praenotatum ponti- ficem pacis et iusticiae sectatorem recte et ordine in apostoli- cam et sanctam sedem venisse, rationabiliter demonstremus. Ut autem haec demonstratio perspicue fiat, consuetudinem, quam Romanab ecclesia in eligendis et consecrandis suis praesulibus antiquitus ex scripto cognoscitur habuisse, non incongruum esse ducimus succinctu brevitatis transcurrere. Ex his" enim congrue" convinci poterit, verius in altero3 praecessisse, quod ab emulis modo reprehenditur in Clemente". — 314 „A Petri usque ad Silvestri tempora, cum ecclesia inter turbines et adversa mundi succresceret, persecutionum angustia- rumque mole suppressa variisque tormentorum generibus sepe- numero fatigata", magis estuabat eminentia passionis quam va- caret studio ambitiosae contentionis. Nondum enim creverat
a. De Wiperto V. b. Romamana 1'. c. hoc Z. d. congroe V. e. fatigati V. tificis" in Widonis opusculo reperisset, ad „ praesentem ecclesiae pertur- bationem aliquatenus" pertinere protulerit, nihil est dubitationis, quin Bur- diniano schismate ad corroganda haec adductus sit.
1. Conscripsit Wido (de quo v. p. 329 not. 5) libellum hunc spa- tio annorum 1081—1085, oppugnans Gregorii VII ad Herimannum episco- pum Mettensem epistolam die 15 Mart. 1081 datam (v. infra). 2. III antipapae (Wiberti) 1080 Iun. 25 — 1100 Sept. 3. GregorioVU papa.
UDALRICI CODEX. 190 331
materia pravae ambitionis, nondum ex Romanis principibus — 314 quisquam patenter occurrerat ad fidem christianae agnitionis". Ideoque latenter et absque noxa dissensionis cogi solebat, qui videbatur idoneus esse, subire pondus praelationis. Postquam vero Silvestri temporibus Constantinus, imperator primus veri- 314—335 tatis fidemb manifeste adeptus, cunctis in imperio suo degentibus non solum christianos fieri sed etiam ecclesias fabricandi licentiam dedit et praedia eis tribuenda constituit, omnis modi hominibus ad fidem Christi confluentibus et propria pro delictorum remis- sione ecclesiae Dei donantibns, tanto felicitatis successu usque quaque ecclesia et maxime Romana tunc viguit, ut honoris etiam et seculi dignitatis sepius expers fieret, qui iugum christianae fidei suscipere recusaret. Et quia in hoc cursu religiosae suc- cessionis rerum et virtutum affluentia mater ecclesia admodum crevit, insectatio diaboli, semper maligna et christiano nomini inimica, quia a sincero fidei tramite fidelium corda ydolatriae cultu iam avertere manifeste non poterat, aliis nequiciae machina- mentis statum ecclesie evertere studuit".
„Cepit enim post modicum temporis maligno eius stimulo in electione pontificum non modica fieri dissensio partium, amb- itio quoque non modice crevit, contentio quoque persepe peri- culosa non defuit".
„Unde necessarium fuit: ut Romani principes — quorum concessione ac donationibus ecclesia usque quaque, sublimata honore, divitiis praeminebat — pristinae potestatis iure retento, et partium tumultum ubique poenae inferendae metu compesce- rent; et electionem pontificum, partium studio et non canonice factam, provenire non sinant. Nam si pravis hominibus secu- laris vindictae metus nullus inesset, nulla eos a prave agendo spiritualis censura retrahere posset. Unde primum consue- tudo in Romana ecclesia antiquitus merito cepit: ut, electo prae- sule, non prius eius ordinatio celebraretur, quam cleri et populi decretum in praesentiam Romani principis deferretur; ut, co- gnito cleri et populi consensu et desiderio, si recte et ordine
a. relligionis I', agnitiunis Z. b. om. V; ubi lumeu alia manu supsrecriptum at.
332 UDALRICI CODEX. 190
314—335 electionem praecessisse" cognosceret, consecrationem ex more celebrandam esse iuberet. Quod deinde sancti patres, qui Ro- manae ecclesiae merito praefuerunt, et servare studueruut et ser- vandum in posterum esse, decretis et exemplis suis utiliter et congrue statuerunt. Hec autem Romanorum pontificum gesta multis in locis ita esse indubitanter ostendunt".
678—681 „Nam de Agathone papa, qui fuit temporibus Constantini Heraclii et Tyberii augustorum, dictus „benignus et mansuetus", inter cetera scriptum habetur: Hic accepit divalem iussionem secundum suam postulationem, per quam relevata est quantitas, quae solita erat dari pro ordinatione pontificum facienda; sic tamen, ut, si contigerit post eius transitum electionem fieri, non debeat ordinari, qui electus fuerit, nisi prius decretum generale deferatur in regiam urbem secundum antiquam consuetudinem, ut cum principum scientia et iussione ordinatio proveniat1. Hic ergo, quod canonicae regulae erat contrarium, quod novit esse symoniacum, remitti a principibus rite postulavit et merito vo- tum postulationis suae obtinuit; quod vero pro statu et concor- dia ecclesiae statutum antiquitus fuerat, intuitu discretionis ac prudentiae integrum permanere laudabile duxit".
418—422 „Bonifacius! autem post Silvestrum decimus, ante Grego- rium vero vicesimus primus, qui fuit temporibus Honorii et Va- lentiniani augustorum, dissentientibus clero et populo legitur una 418 die fuisse cum Eulalio ordinatus. Sed cognita a principibus ec'29 causa, expelli ambos de urbe iusserunt; sed intuitu misericor- diae Bonifacium postea revocantes stabiliter in sede constitue- runt3".
498 „Simachus quoque, qui fuit temporibus Anastasii imperatoris et Theoderici- regis Arriani, una die contentiose cum Laurentio
499 ordinatur. Sed Ravennam ad iudicium regis utrique mittuntur, ibique discussione facta, Simachusb dono et iudicio regis prae- sulatum obtinuit"4.
a. processisse V. b. Symachus Z.
1. V. vit. Agathonis ap. Huratori Rer. It. SS. III 142 et 144. 2. I. 3. Ex vit. Bonifacii, ap. Murat. SS. III116. 4. Ex vit. Synjmachi, ib. p. 123.
UDAI/RICI CODEX. 190 333
„De Pelagio1 vero papa, qui fuit temporibus Iustiniani" im- 578—590 peratoris et antecessor Gregorii proximus, legitur, quod absque iussione principis sit ordinatus, eo quod, urbe a Longobardis 578 obsessa, nullus ulli ad principem exitus patuit3". >>'.».-?
„De Gregorio vero legitur: quod, cum Pelagio defuncto a 590 clero et senatu populoque Romano concorditer fuisset electus, quia generalitatis electionem evadere nequivit, consensurum se tandem aliquando simulavit; et imperatori Mauricio, cuius filium ex lavacro sancto susceperat, latenter litteras destinavit, adiu- rans et multa eumb prece deposcens, ne umquam populis assen- sum praeberet. Sed praefectus urbis, comprehenso in ipso iti- nere eius nuntio ac disruptisc epistolis, consensum populi iuxta morem antiquitatis imperatori direxit. At ille, Deo gratias agens pro amiciciad diaconi, eo quod locum deferendi" ei honoris, ut cupierat, reperisset, data praeceptione ipsum ordinari praecepit3. Qui, iuxta imperatoris iussionem continuo consecratus, Theotistae Sept ' s sorori imperatoris epistolam4 postmodum scripsit, in qua de se oct. ipso circa finem ita subiunxit: Ecce serenissimus domnus impe- rator fieri simiam leonem iussit. Equidem pro iussione illius vo- cari potest, fieri autem leo non potest. Unde necesse est, ut omnes culpas ac negligentias meas non mihi sed suae pietati de- putet, qui virtutis ministerium infirmo commisit".
„Cum ergo Gregorius, licet unanimiter ab universis electus, assensum tamen principis expectavit et absque eius iussione con- secrationis gratiam suscipere non praesumpsit et ab illo — vi- delicet principe — ministerium virtutis in suis litteris commis- sum sibi esse asseruit, indubitauter equum et canonicum esse scivit: ut absque Romani principis iussione nullatenus debeat pontificis ordinatio provenire. Nam, si equitati canonum contra- rium vel dissonum hoc esse intellexisset, nullatenus dono et praecepto principis ad summum se sacerdotium provehi cousen- sisset. Nec vero se dono et praecepto principis provectum scri-
a. Instiani V. b. om. V. c. dirruptis V. d. amicia V. e. defferendi Z. 1. II. 2. Ex vita Pelagii II, ibid. p. 133. 3. Ex Gregorli Turon. hist. Franc. L. X c. 1. 4. Registr. L. I ep. 5 (v. Reg. pont. Rom. n. 708).
334 UDALRICI CODEX. 190
590 beret, si veritatis conscientiam non haberet, cum,' propheta at- 0ct' testante, mendacium mortem animae esse1 non dubitaret. Qua- propter, cum pontificatus ministerium non solum iussione prin- cipis committi sibi non recusavit sed ab ipso etiam commissum sibi esse asseruit, iustum et conveniens esse liquido manifesta- vit et posteris in exemplum servandum reliquit: ne quilibet abs- que Romani principis dono et iussione" ministerium Romani pontificatus praesumat assumere. Inique ergo et scismatice ascendit, qui Gregorii exemplo et aliorum sanctorum pontifi- cumb intronizari non studuerit".
„Idem et ceteri Romani pontifices ante et post Gregorium usque ad Hildebrandi tempora servavere; et non prius conse- crationem suscipere praesumpserunt, quam se principum con- sensum et iussionem habere intellexerunt. Qui vero aliter prae- sumpserunt, aut omnino sunt expulsi aut vix iuterventu mise- ricordiae, praemissa tamen satisfactione, recipi meruerunt".
„Nec alia de causa Gregorius et ceteri Romani pontifices consecrationem suam usque ad consensum et iussionem princi- pum distulisse credendi sunt, nisi quia equum et canonicum et ecclesiae necessarium hoc esse intellexerunt: ut, quorum dona- riis ac tuitionibus Romana ecclesia ditata et sublimata vigebat, eorum etiam providentia et iussione ille tantum consecraretur, qui rebus et hominibus regendis idoneus eis comprobaretur et argui posse postmodum non videretur. Nam, si hoc iniquum et canonicae institutioni contrarium esse intellexissent, tam sancti viri, favore aut timore aliquo de consecratione sua iussionem principum sine dubio non expectassent; quia expectatio illa valde eos ambitionis argueret, quae, ipso Gregorio attestante, severis- sima semper canonum districtione dampnanda est". 687 „Antequam Sergius3 papa eligeretur, electi sunt Theodorus" et Paschalisd in contentione dissentientium. Sed istis duobus in- vicem altercantibus et tandem eiectis, quamvis clerus et populus, proceres etiam et Romanae miliciae exercitus in praenominati
a. praecepto V. b. pontificatus VZ. c. Thcodericus V. d. Pascalis Z. 1. Sap. 1, 11: „os autem, quod mentitur, occidit animam". 2. I.
UDALRICI CODEX. 190 335
Sergii electione unanimiter convenissent, consecrari tamen dis- 687 tulit, quousque Iohannes patricius et exarchus" Romam venit Dec'15 et eum vice principis collaudavit1
„Postquaiu vero, Grecorum cessante auxilio et Longobar- dorum oppressione grassante, imperium Romanum necessario per- venit ad Francos, non minus eadem prisca" consuetudo inviolata permansit. Nam legitur in eisdem gestis de Leone quarto, quod, cum omnes Romani in eius electione congauderent, ceperunt ta- 847 men non mediocriter contristari, eo quod sine imperiali aucto- ritate non audebant futurum consecrare pontificem; differre ta- men nolebant, quia urbis periculum maxime metuebant, ne ite- rum, ut olim, ab hostibus fieret obsessa2".
„Benedicto3 consona tocius urbis acclamatione electo, clerus 855 et populus et proceres, decretum manibus propriis roborantes, ut prisca consuetudo poscebat, Lothario et Ludewico" principi- bus destinaverunt. Qui postea, a principibus collaudatus, lega- torum, quos de hac causa miserant, praesentia et collaudatione Scpt. 29 est consecratus4".
„Item Nicolausd6 praesentia et iussione Ludewici imperato- 858 ris consecrationis donum suscepit8*. Apr'2
„De Adriano7 quoque iuniori legitur, quia, quamvis in prae- 867 sentia legatorum Ludewici ab omnibus concorditer sit electus, non prius tamen ordinem pontificatus suscipere praesumpsit, Dcc. 14 quam ipse imperator, decreto civium ex more suscepto, per im- perialem epistolam praesulem collaudavit8".
„Potest etiam veraciter dici, quod Iohannes3, eo quod Be- rengarii"10 filium" in urbe reciperet, absens dampnatus est ab 963 Ottone imperatore. Et Leo" ab eodem imperatore, vivente ad- huc Iohanne, constitutus est; et Benedictus13, quem Romani de- cedente Iohanne elegerant, eiectus et in exilium ductus". 964. 965
a. exarcus V. b. om. V. c. Lnthewico V. d. Nycholaus V. e. Beringarii V.
1. Ex vita Sergii I, ap. Muratori SS. III 148. 2. Ex vita Leonis IV, ibid. p. 231. 3. III. 4. Ex vita Bencdicti III, ibid. p. 247 squ. 5. I. 6. Ex vita Nicolai I, ibid. p. 253. 7. II. 8. Ex vita Ha- driani II, ibid. p. 263. 9. XII. 10. II regis Italiae. 11. Adal- bertum, quondam regem Italiae. 12. VIII. 13. V.
336 UDALRICI CODEX. 190
„Et multi alii possunt enumerari, in quibus regum et im- peratorum potestas modum consuetudinis antiquae excessit; sicut Romani Ludewico regi scribunt, sic dicentes: Privilegia Romanae ecclesiae convulsa sunt. Diu enim est, ex quo electio pontificis ablata est. Sed ea, quae violenter et ultra consuetudi- nem equitatis venerunt, nec in exemplum sumimus nec his, quae iuste facta sunt, comparamus".
„Ex his ergo, quae sunt posita iuxta morem antiquitatis, perspicue" manifestum esse cognoscitur: consensu et iussione Romani principis fieri oportere ordinationem pontificis. Hanc autemb consuetudinem non postponendam sed firmiter retinen- dam esse, Deusdedit1 Romanus ponfifex decreto suo instituit ita 816 dicens: Quia sancta Romana ecclesia, cui Deo auctore praesi- demus, plurimas patitur violentias pontifice obeunte, quae ob hoc inferuntur, quia absque imperatoris noticia et suorum legatorum praesentia pontificis fit consecratio, nec canonico ritu et consue- tudine ab imperatore directi intersunf nuntii, qui violentiam et scandala in eius consecratione non permittant fieri, volumus: ut id deinceps abdicetur; et cum praestituendus est pontifex, convenientibus episcopis et universo clero, eligatur, expetente se- natu et populo eum, qui ordinandus est; et sic in conspectu omnium celeberrime electus, praesentibus legatis imperialibus con- secretur; nullusque sine sui periculo iuramenta aut promissiones aliquas nova adinventione audeat extorquere, nisi quae antiqua exigit consuetudo; ne ecclesia scandalizetur aut imperatoris honorificentia minuatur".
„Constat igitur, eam ordinationem nec esse rectam nec or- dine factam, quae ambitu occupata et metu conscientiae et fe- stinata consensum et collaudationem principis nullatenus habuerit. Idcirco non erit mirum, si malum habuerit finem; quia difficile est, ut bono peragantur exitu, quae malo inchoata sunt prin- cipio
„Sed forte — qui nos conturbant et christianam pacem
a. perspicunm V. b. ergo V. c. sunt V.
1. imo Stephanus V anno 816; v. Regesta pont. Rom. p. 221.
UDALRICI CODEX. 190 337
subvertere quaerunt et, ne Romanus pontifex consensu et ius- sione principis consecrari debeat, probare cupiunt — scriptam consuetudinem non ecclesiasticam sed violentam, et ideo fore abiciendam, contendunt; praesertim quia canonica regula multis in locis affirmat: nunquam laico aliquid de ecclesiasticis dispo- nendi facultatem esse concessam et nulli imperatori licere ali- quid contra mandata divina praesumere; et item: cum Simachus" 499 papa de electione Romani pontificis in synodo praeceptum daret1, nullam mentionem principis habuit, sed hoc solummodo statuit, ut ille, in quem tocius ecclesiastici ordinis electio se inclinaverit, electus consecretur; si vero studia erunt in partibus, plurimorum sentencia vincat".
„Que regulae praedictam consuetudinem nec occulte arguunt nec manifeste excludunt. Symachus enim, ut ipse praemisit, tale decretum sanccivit, ut frequentes ambitus et ecclesiae nudi- tatem populique collisionem removeret, non ut consuetudinem potestatis, quam Romani principes antiquitus habuerant, remo- vendam esse intenderet. Quam ad multitudinem contendentium re- primendam et statum ecclesiae conservandumb et cepisse et post- modum processisse experimento didicerat. Contentio enim, quae inter ipsum Symachum et emulum eius Laurentium ecclesiastica censura terminari non potuit, regio praecepto compressa omnino conticuit. Quia igitur statui ecclesiae praedictam consuetudinem necessariam esse cognoverat, tacens de illa, quae integra per- manebat, quam quisque suo in tempore infringere non prae- sumebat, illa tantum munitione decreti firmare studuit, quae audatiam praesnmptuosorum sepius violasse perspexit".
„Hoc idem et ceteri Romani pontifices ante et post Sy- machum" facere studuerunt, et nusquam consecrationem ponti- ficum, ned regio consensu fieret, prohibuerunt. Nam si prohi- buissent aut prohibendam esse ullatenus intellexissent, decretum
a. Symachus Z. b. conservandam Z. c. Simachum Z. d. cum
superacripsit alia manus in V.
1. V. Ilegesta pont. Rom. p. 61.
Jarra, Bibliotheca V.
2-2
338 UDALRICI CODEX. 190
civium in regis praesentiam deferri non sinerent nec usque ad regium consensum ordinationem suam suspenderent".
„Iustum quippe erat: ut, quorum donariis ecclesia creverat et quorum tutela illesa permanebat et quietis integritatem ha- bebat, eorum consensu et collaudatione et etiam dono patronum animarum susciperet. Ut Mediolanenses dono Valeutiniani" im- peratoris sanctumb Ambrosium susceperunt episcopum. Sic enim de eo tripertita historiac narrat: quia nondum fuerat baptizatus. Hoc autem imperator agnoscens, iussit eum repente baptizari et ordinaripontificem\ Et inferius idem imperator sic dicit: Gratias ago tibi, omnipotens salvator, quoniam huic viro ego quidem com- misi corpora, tu autem animasTam sanctus ergo vir, ut Am- brosius fuit, nunquam consecrationem aut curam hominum ius- sione aut dono imperatoris suscepisset, si iniustum hoc esse intellexisset".
„Sed quamvis praedicta de causa antiquad et ecclesiastica consuetudo cepisset, ut principum consensu pontificum ordinatio recte et iuste proveniat, summopere tamen ipsos principes cavere oportet, ne illum collaudando nitantur praeferre, cui sanctorum de hoc scripta sentiunt contraire. Quia propter hec et similia scriptum est: non licere regi aliquid contra mandata divina prae- sumere3. Quoniam, quamvis cleri et populi consensu princeps potestatem habeat praeferendi pontificem, non ei tamen licet illum praeferre, cui canonum praecepta poterunt contraire. Item nec suo quilibet princeps debet attribuere iuri: velle disponere, quae ad iura pontificum canones asserunt pertinere. Unde dicunt: nulli laico umquam aliquid de ecclesiasticis disponendi facultatem esse concessam; quamvis rex a numero laicorum merito in huius- modi separetur, cum, oleo consecrationis inunctus, sacerdotalis ministerii particeps esse cognoscitur".
„Non ergo praedictae regulae praedictam antiquitatis con-
a. Valentiani V. b. socnndum Z. c. hystoria Z. d. antiqna scripsi pro antcquam VZ.
1. Hist trip. VII c. 8, Cassiodori opp. ed. Garetius I p. 305. 2. ibid. 3. Burchiirdi decr. XV 8: „Non licet ergo imperatori — aliquid contra mandata divinitatis praesumere".
DDALRICI CODEX. 190 339
suetudinem manifeste aut occulte inpugnant. Constat ergo, ut iam sepe dictum est, quod iuxta morem et decretum antiquitatis nec recte nec ordine Romanae sedis culmen ascendit, qui con- sensum principis in hoc neglexerit, tum propter ecclesiae sanctae" pacem et concordiam tum propter regni honorificentiam".
Et hec quidem ex episcopi praedicti1 tractatu perstrinxi de Romani pontificis electione et consecratione secundum canonicam auctoritatem et antiquitatis consuetudinem. Nunc, quid de ex- communicatione principis in eodem scripto sit, videamus.
„Non est enim, ut magnus Leo testatur, honor ille legitimus, qui fuerit contra divinae legis praecepta et sanctorum patrum decreta collatus. Quapropter, cuius ordinatio contra ius et ordi- nem canonicum facta fuerit, nec rata esse nec vires habere ulla- tenus poterit, nec ei velut pseudopontifici iure pontificali quem- quam ligare aut solvere penitus licebit".
Item in eodem tractatu:
„Multi enim, ex quo Christi iugo regia colla se summiserant, Hildebrandumb praecesserant Romani pontifices, verae fidei et religionis constantia praeminentes, quorum temporibus plures ex Romanis principibus in ecclesia graviora quaeque delinquendo commiserant; quorum tamen neminem censura pontificum verbo excommunicationis exasperare praesumpserat. Neque hoc ideo tamen dimiserant, ut, humanam amittere gratiam formidantes, recta libere loqui pertimescerent, illud propheticum incurrentes: canes muti non valentes latrare2, sed illud apostoli, id est: omnia ad edifficationem3, prae oculis habentes. Unde deterius, si virga peccantes corrigerent, contingere posse perspicue prae- viderunt; quasi onus superimpositum portare convenientius esse duxerunt. Multi etiam imperatores non parvo ingenio igne fu- roris in ipsos etiam Romanos pontifices exarserunt; quem tamen ipsi pacienter ferendo pocius quam ulciscendo exstinguere stu- duerunt".
„Que enim et quanta mala Ludewicus4, pater clericorum,
a. om. V. b. Hildcpraudum V.
1. Widonis. 2. Isai. 56,10. 3. 1 Cor. 14, 26. 4. II imperator.
22*
340 UDALRICI CODEX. 190
864 Romanae ecclesiae temporibus Nicolai"1 papae undique absque rationis iudicio irrogavit, quam dura et artab obsidione prae- dictum pontificem cum clero et plebe sibi commissa, infra ec- clesiam beati Petri inclusum, quinquaginta et duos dies ira dic- tante afflixit, fame et frigore maceravit, cedis et rapinae congerie angustavit, scriptura de querimonia Romanorum composita3 indubitanter ostendit. Sed quamvis doloris et iniuriae congeries pontificis mentem sollicitudine non parva coangustaret, maluit ipse tamen gravitatem instantis periculi humilitate pacientiae levigare quam furorem principis severitate vindictae in deterius agitare".
1081-1085 „Quod nunc certe factum est manifeste. Ecclesiastica enim et regalis possessio velut praedac undique occupatur et circum- quaque districta ab omnibus rapitur. Oves Christi usque quaque pereunt. Bella plus. quam civilia cottidie insurgunt et crescunt. Ecclesiae cura negligitur; eius quoque status et ordo turbatur. Et impia et sacrilega praesumptione basilicae Deo dicatae auro argento gemmis et palliis et ceteris, quae veneranda devotio pontificum seu regum et pietas fidelium ipsis in ornamenta con- tulerant, expoliantur, et ad pugnam faciendam et bella com- miscenda et homicidia committenda erogantur. Sanctarum con- gregationum res et stipendia, pupillorum et orphanorum hereditates et victualia distrahuntur et vastantur. Et sic ex una parte ser- vicium Dei impeditur et negligitur, ex altera parte vocibus fame- licorum Dominus pulsatur. Quos ipse exaudire dignetur, qui vivit et regnat in secula seculorum".
„Hanc igitur pestiferam insaniam, hanc insaniae sacrilegam praesumptionem, hanc praesumptionis detestandam calamitatem quoniam ecclesia sustinere non valet, ad radicem arborum3 pestiferarum iuste ac necessario securim deiectionis ipsamet ecclesia quacunque ratione apponere debuit; ut, si homines malos a prave agendo spiritualis censura retrahere non posset, secularis
a. Nycolai I'. b. aspera corr. in arta V. c. om. V.
1. II. 2. quae non iam superesse videtur. Cf. Diimmler Gesch. des OBtfrankischen Reichs I 516 n. 60. 3. Matth. 3, 10.
UDALRICI CODEX. 190 341
vindictae saltem metus inhiberet. Sed hunc clipeum forti- 1081-1085 tudinis a Deo constitutum negligendo et dehonestando dum extra modum arguentes exasperant, unum periculum et dampnum ag- gravatur omnium. Et quid mirum? Nam, unde fructum bonae discretionis et salutis ecclesia legere merito debuit, nil alind quam sucus indiscretionis et perdicionis effluit; et unde sibi bonum pacis procedere sperabat, non aliud quam fons discordiae emanaf.
„Constat ergo ex praecedentibus, quod inique et impie Hildebrandus" egit, cum, irae et inimiciciarum impetu ductus, Romanum principem verbo iniustae excommunicationis, nullo maiorum praecedente exemplo, exasperare praesumpsit".
„Sed idem Hildebrandus in quadam sua epistola1, quia a Romanis pontificibus exemplum huiusmodi sumere non valuit, Ambrosium Mediolanensem episcopum Theodosium imperatorem excommunicasse introduxit; ut ex hoc, quod Ambrosius cuius- dam metropolis episcopus fecerat, sibi maiori et velut Romano pontifici licitum esse probaret. Sed quia exemplum mendatio corrupit et inconvenienter in suam argumentationem assumpsit, nulla ex hoc evidentia probabilitatis propositum suae intentionis firmavit. Theodosius enim, furora indignationis accensus, septem milia hominum, nullo praecedente iudicio, Thessalonice iussit occidi. Hanc autem cladem gemitibus plenam Ambrosius audiens, cum princeps Mediolanum venisset et sollempniter in sacrum templum intrare voluisset, ne secundo peccato priorem nequiciam augeret, occurrens ei foris ad ianuas dnlci et suavi ammonitione, pia et salubri persuasione a sacri liminis incessu eum prohibuit; nullam potestatem ligandi sibi arroganter attri- buens, sed humiliter dicens: Suscipe imperator vinculum, quo te dominus omnium ligavit; est enim medicina maxima sani- tatis3. Inconvenienter ergo et fallaciter Hildebrandus ab Am- brosio exemplum duxit: utRomanum principem excommunicaret;
a. Hildeprandus V.
1. scripta die 15 Mart. 1081; Registr. VIII 21, supra T. II458. 2. Ex hist. trip. L. IX c. 30, Cassiodori opp. T. I 343.
342 UDALRICI CODEX. 190
1081-1085 et suos ab eius communione suspenderet et a fidelitate remo- veret. Quia nec Ambrosius Theodosium, licet tot milia homici- diorum reum, sententia furoris et fastu dominationis excommuni- care praesumpsit; nec quemlibet suorum fidelium ab eius servitio aut communione suspendit, nec ab iuramento, quod ei fecerant, absolvit; nec ipsum imperio aut vita privare molitus fuit".
Et hec de excommunicatione. Nunc autem, deabsolutione iuramenti principum quid in eodem tractatu sit, ponamus.
„Cum illo" inquit „anathemate, quod Hildebrandus in regem iniuste et ordine praecipiti dicere praesumpsit, maledictionis ac dampnationis clavum sibi ipsi infixit. Et si — quia, errroris lepra aspersus, a fidelium unitate contumatia et perversitate singularis doctrinae recessit — neminem fidelium regis ab eius communione suspendere potuit, multo minus ab iuramento, quod ei fecerant, absolvere licuit. Quia, si excommunicatio iuste et ordine a recto et catholico facta fuisset, ab iuramento tamen principes regni absque labe periurii cum vita absolvi non possent. Nam, cum illud, quod vita manente servare se cum iuramento spoponderant, non incurrente necessitate cessarent impendere, non possent reatum periurii continuo non incurrere. Quia ubi iuramenti promissio violatur, necesse est, ut periurium continuo committatur. Quapropter — cum absolutio iuramenti absque reatu periurii fieri non potuit; periurium autem de tali iura- mento concedi non licuit, cum iuramentum, quod fit regibus, a sanctis patribus insolubiliter observandum esse praecipiatur — qui iuramenta regi et imperatori facta violari concessit et iussit, necessario reus periurii factus, novi et veteris testamenti mandatis manifeste invenitur esse contrarius".
„Habemus enim in lege veteri scriptum: Nec periurabis in nomine meo1; et: Non assumes nomen domini Dei tui in vanum3. Et Euticianus papa iubet hoc praedicari: ut jideles homines summo- pere periurium committere caveant; scientes, grande scelus esse et in lege et in prophetis et in euangelio prohibitum3. Habemus
1. Levit . 19,12. 2. Exod. 20,7. 3. Burchardi decr. XII 14: „Praedicandum est etiam — prohibitum".
UDALRICI CODEX. 190 343
etiam ex Toletano concilio: Si quis laicus iuramentum violando 1081-1085 prqfanat, quod regi et domino suo iurat, et postmodum regnum eius perverse et dolose tractaverit, et in mortem ipsius aliquo machinamento insidiabitur, quia sacrilegium facit, manum suam in christum Domini mittens, anathema sit. Episcopus vero, pres- biter, diaconus, si hoc crimen perpetraveHt, degradetur'1. De illa etiam re, quae male et incaute servari iuramento promittitur", quamvis observari non debeat, tamen praecipit Toletanum con- cilium: ut male iurans dignam penitenciam agat, eo quod nomen Domini contra praeceptum illius sumpsit in vanum2".
„Quidb ergo Hildebrandus in absolutione iuramenti regi facti aliud egit, quam quod plane mandatum Dei reiecit; et tra- diciones suas statuit; et ecclesiae statum impudenter evertit? Mandatum enim Dei, ut Alexander papa inquit, reicere nichil est aliud, quam humano iudicio novis rebus constituendis in- cumbere3. Novas autem res procul dubio constituit, qui — contra patrum statuta — periuria committendi licentiam dedit; et per hoc unitatis et concordiae vinculum rupit, sediciones movit, scis- mata excitavit, cedes et incendia, rapinas et sacrilegia, aliaque sine numero mala undique ecclesiae" et regno induxit".
„Duo ergo bic heretica et christianae saluti penitus inimica Hildebrandus plane induxit. Quia et inpenitentiam cordis in ab- solutione illa indixit, id esf peccare in Spiritum sanctum, in- remissibile" videlicet peccatum, docuit; et veniam de culpa sine correctione dari posse, exemplo suo asseruit. Hoc autem nec scriptum habetur, nec exemplum, ut fieri possit, in ecclesia fidelium reperitur1. Quod Gelasius4 papa testatur, dicens: Le- gatur, ex quo fuit religio christiana, vel certe detur exemplum in ecclesia Dei, a quibuslibet pontificibus, ab ipsis apostolis, ab
a. sic scripsi pro promittit VZ. b. Qui Z. c. ecclesiam Z. d. ide Z. e. inremisibile V. f. rcpperitur V.
1. Burch. decr. XII 21 (ex dictis Augustini). 2. Burch. decr. XII 7. 3. Alexandri ep. I (Decretales Ps. Isid. ed. Hinschins p. 95): „ Quid enim aliud est reicere mandatum Dei, quam — iuditio humano novis rebus con- stituendis liberius delectari?" 4. I in ep. ad Faustum (Regesta pont. Rom. n. 381).
344 UDALRICI CODEX. 190
1081-1085 ipso denique creatore veniam, nisi cotrigentibus fuisse concessam. Item idem ita subiungit: Remitti culpa de praetento potest, cor- rectione quidem sine dubio subsequente. Sed si deinceps jingitur mansura perversitas, non est benignitas remittentis sed consentientis annuntiatio. Et Augustinus dicit: Quisquis malorum operum sine condigna penitentia queinquam veniam a Deo percipere posse dixerit, penitus errat; et cum deceptus alios decipere fe- stinat, duplici noxa constringitur, hoc est proprii erroris et alienae deceptionis. Periurii autem perversitas indubitanter om- nibus perpetua manet, quos penitentia correctionis a perfidia nunquam retrahit. Non ergo in pertinatia periurii manentibus quisquam culpam remittere poterit; sed qui se illis remittere dixerit, se eis consentientem esse sine dubio annuntians, tot periuriorum reus existit, quot ipse fraudulenta et falsa remissione periuros esse substituerit. Quia si ille, qui peccantibus consentit, iuxta apostolum ex hoc reus esse statuitur, tunc qui alios qua- libet arte peccare inducit, peccati auctor et socius factus, evi- denter et ipse reus esse convincitur. Quid enim hoc aliud est, quam cordis inpenitentiam hoc exemplo docere; et culpam de crimine absque correctione solvi posse, mendaci absolutione as- serere; et simulato ore homines decipere? De hoc quoque papa Simplicius dicit: Recte ille privilegium dignitatis meretur amittere, qui permissa sibi abutitur potestate1. Nam si iuramentum, quod regi iure debito principes fecerant, postposuisse reatus fuit, utique et correctione indiguit et absolvi absque correctione non potuit. Quia quod correctione non eget, reatus nomen recte ha- bere non potest. Si vero medicinam correctionis periurio vulne- ratis adhibere ideo noluit, quia periculum mortis in periurii vul- nere forte non intellexit, fallaciter et supertiue absolvit, quos nullo vinculo culpae astrictos esse existimavit".
„Merito igitur privilegium pontificale exclusus amisit, qui pontificatus potestate in horum alterutro abuti non formidavit, et ex hoc infinitae hominum multitudini lacum mortis effodit et laqueum perdicionis decipiendo abscondit. Et quia iuxta dictum 1. Cf. Burch. decr. I 29.
UDALRICI CODEX. 190 345
Augustini nemo non prius in se quam in alterum peccat, iure 1081-1085 et ipse in foveam cecidit et iniquitas sua demum in con- summationem dampnationis suae descendlt. Quoniam iuxta dictum Salomonis: Qui laqueum alii ponit, in illo peribit1; et: Ne- quissimum consilium facienti, super ipsum devolvetur, et unde illi veniat, non agnoscet2".
„Nequius autem consilium nemo poterit facere, quam sub specie pacis in sacerdotium et regnum discordiae gladium im- mittere. Ex hoc enim pietatis viscera lacerantur; caritatis et amiciciae vigor et constantia dissipatur; fidei vinculo debito iure astricti in interitum animae separantur; christianitatis pax ex- cluditur; scismata excitantur, sediciones moventur, certamina mortis inducuntur; iura leges et ecclesiastica sanctio usque qua- que subvertitur; raptoribus et praedonibus et quibuslibet per- ditissimis hominibus occasio male agendi tribuitur; et demum, his duobus ecclesiae capitibus discordantibus, omnia sive animae sive corpori profutura turbantur et ad interitum inclinantur. Quapropter quam diu languor non fuerit curatus in capite, totum corpus non desinet morbus fatigare".
Item de iuramentis:
„Iuravit enim Sedechias per Deum omnipotentem, quod observaret fidelitatem Nabuchodonosor regi et solveret illi tribu- tum, quia constituerat eum regem3. Sed quia haec omnia men- titus est et iuramentum nominis Domini non servavit, traditus est tam ipse quam principes eius. Nam ductus est" in Babi- lonem cecus in caveam ibique mortuus est4, eo quod iuramentum Domini spreverit. Quia multo fidelior inventus est ille, qui iura- mentum Domini credidit, licet a Deo alienus esset, quam ille, qui per iuramenti ipsius occasionem locum adinvenit et amico suo, qui ei regnum dederat, molitus est insidias".
a. ost om. V.
1. Eccli. 27, 29. 2. Eccli. 27, 30. 3. 4 Reg. 24, 17.
4. Ierem. 52.
346 UDALRICI CODEX. 191
Monumenta Bambergensia, ed. Jaffé, 1869 (Google data) 197, in: Monasterium.net, URL </mom/MonBamberg/cd3a1b88-4fa5-4b19-b609-0040bf7080cd/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success