Monumenta Bambergensia, Nr. 119, S. 246
Monumenta Bambergensia, Nr. 119, S. 246


120. Heinricus IV imperator Pascliali II papae internuntium pacis mittit". (E 215)
1105 Heinricus' imperator Romano pontifici Pascali.
Si illa inter nos pax esset et concordia, quae inter nostros olim et tuos fuit antecessores, quae inter nos eciam3 et Nico- laumb et Alexandrum, viros catholicos et religiosos, Romanos pontifices, plena caritate et integra viguit devotione, manda-
a. ex V 125v, Z p. 276: Abiuratio heresis. b. statum praesentis ecclo- Biac Z. c. Pascali om.V. d. Wirzburgensis Z. e. ex V Olv: Epistola 1111 impcratoris ad Pascalcm episcopum; Z p. 194: Epistola H. tcrcii impcratoris ad Pascalem papam; et ex (E) cod. lat. Monacensi 14096 B IV (S. Emmerammi 96) membr. iaec. XII. f. Heinricus — Pascali om. VZ. g. om. VZ. h. Nycolanm V.
1. Heinricus IV. 2. Paschalis II. 3. Ruthardi. 4. V. Annales S. Disibodi (Mon. Germ. SS. XVII 17) 1099: „Venerabilis autem Paschalis — statuit, ut, quicumque de scismate hereticorum ad unitatem et concor- diam sanctae ecclesiae katholicae reverti vellent, prius omnem heresim anathematizarent. — Ordo reconciliationis luiiusinoili est: „„Anathematizo omnem heresim et praecipue illam, quae statum praesentis ecclesiae con- turbat, quae astruit etdocet: anathema contempnendum et ecclesiae liga- menta spcrnenda esse. Hanc cum suis auctoribus dampno et anathcma- tizo. Promitto autem obedientiam apostolicae sedis pontifici Paschali eius- que successoribus sub testimonio Christi et ecclesiae; affirmans, quod affinuat, et dampnans, quod dampnat sancta et universalis ecclesia"".
UDALRICI CODEX. 120 231
remus tibi, quicquid filius patri. Sed distulimus; expectantes 1105 et cognoscere desiderantes: si in beneplacito Dei sit, nos" cari- tative et amicabiliter posse convenire et ecclesiam suam nostris temporibus, nostro labore, ipso cooperante, in statum redire uni- tatis pristinae.
Hoc quoque iam dudum teste Deo desideravimusb. Sed co- gnita eorum nimia austeritate, qui in Romana erant ecclesia1, non utile visum est nobis vel competens, eos de hac causa con- venire.
Quia magis videbantur nos persequi odio et indignatione quam zelo iusticiae, vel etiam quam velle" nos amplecti dulce- dine caritatisd ad profectum ecclesiae. Effectus enim" probat, quia, cum ipsi regnum — hereditario iure nobis collatum, tem- pore religiosorum virorum Romanorum pontificum2 pacifice diu a nobis possessum — contra nos studerent commovere et armare, inde multa est orta strages populorum, tam corporum quam etiam, quod magis dolendum est, animarum. Nunc quoque filius noster, quem adeo affectuose dileximus, ut eumr usque ad solium regni nostri exaltaremus, eodem veneno infectus, con- silio quorundam* perfidissimorum et periuratorum sibi adhe- rentium insurgit in nos; postpositis omnibus sacramentis, quibus se nobis obligaverantb, posthabita omni fide et iusticia; tantum ut bona ecclesiarum et regni libere valeant perdere rapere et inter se dividere.
Et1 cum multi nobis persuadeant, absque dilatione in eos vi et armis esse ulciscendum, maluimus tamen sustinendok ad- huc differre, ut tam in Italico quam in Teutonico regno sciatur manifeste: quod nec nostre sit voluntatis nec culpe, si tandem inviti et coacti in eos insurrexerimus quodque1 mala vel infor- tunia seu populorum strages inde contigerit"1.
a. nobis E. b. desiravimus E. c. vellent VZ. d. kaxitatis E. e. hoc E.
f. om. E. g. quorum E. h. obligaverat VZ. i. quae sequuntur, om. VZ.
Monumenta Bambergensia, ed. Jaffé, 1869 (Google data) 119, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/MonBamberg/ded8a131-80d5-4061-b938-1ee69b75698a/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success