Monumenta Bambergensia, Nr. 156, S. 295
Monumenta Bambergensia, Nr. 156, S. 295


152. Paschalis II papa ab Heinrico V imperatore petit, ut epi- scopo Aretino parcatA. (E 268)-
Paschalis8 episcopus servus servorum Dei dilectissimo filio 1111 suo H(enrico) Romanorum imperatori augusto salutem et apo- ^Apr' stolicam benedictionem.
Post parvi temporis spacium quiddam de vobre sinistrum audivimus, quod nos valde conturbat. Pervenit enim ad nos: quod ad perturbationem quietis ecclesiasticae H. apud Ariciam dimittere disponitis, ut ablatas possessiones ecclesiae retineat et reliqua inquietare non desinat. Nos autem putabamus, eos, qui in fidelitate nostra permanent, nobiscum permanere in littore; sed, sicut vera relatio patefecit, frater noster Aretinus adhuc inter procellas quatitur et longe portum videt. Dilectionem itaque vestram litteris praesentibus rogamus et commonemus, sicut de vobis confidimus: ut praedicto fratri nostro gratiam vestram reddatis et possessiones ecclesiae restituatis. Fidelibus quoque suis iniungite, ut ab eius servitio ulterius se non sub- trahant. Non enim possunt sine detrimento capitis membra per- sequi vel abscidi; et filiorum contumelia ad patris spectat in-
a. Amen, amen om. VZ. b. manus VZ. c. secnndi papae om. V. d. ex V 112 v, Z p. 243— 244. e. Pascasius V, P. Z.
280 UDALRICI CODEX. 153. 153
1111 iuriam. Dilige igitur, quos diligimus; ut, quos odistis", odio ha- 'Apr ) beamus, et quos diligitis, diligamus.
De cetero omnipotens Deus vos sua pietate custodiat atque conservet.
Monumenta Bambergensia, ed. Jaffé, 1869 (Google data) 156, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/MonBamberg/f1c0c018-33ad-487a-a7c5-868f1a4c2fb9/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success