Monumenta Bambergensia, Nr. 62, S. 156
Monumenta Bambergensia, Nr. 62, S. 156

68. Heinricus IV rex R. servienti suo quatuor mansos non re- gales tribuit*. (E 104)
1077-1084 In nomine sanctae et individuae trinitatis. H(einricus) di- vina favente clementia rex. Omnibus Christi nostrique fidelibus tam futuris quam praesentibus notum esse volumus, qualiter nos ob interventum B(erthae) regni et thori sociae, H(einrici) patri- archae1, R(uperti)" Babenbergensis, 6(dalrici) Eistetensis epi- scoporum ceterorumque fidelium nostrorumd cuidam servienti nostro R. nomine, militi laudabili, quatuor non regales mansus", quos idem in beneficium habuit, in proprium tradendo firma- vimus, firmando tradidimus, sitos in villa N. in comitatu N. co- mitis, cum omnibus appendiciis, hoc est utriusque sexus man- cipiis areisr aedificiis pratis pascuis terris cultis et incultis, viis et inviis, silvis venationibus aquis aquarumve decursibus, molis molendinis piscationibus exitibus et reditibus, quesitis et inquirendis ac cum omni utilitate, que ullo modo inde prove- nire poterit. Dedimus autem devote in hereditariam proprietatem tale praedium eidem nostro servienti, quia nobis pergratus erat, utpote vir fidelis, miles strennuus, dies et noctes ad omne servi- tium nostrum promptus et paratus. Et ut hec tradicio firma
Monumenta Bambergensia, ed. Jaffé, 1869 (Google data) 62, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/MonBamberg/f71c3878-8efc-4fce-b073-728f8ad77aac/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success