Monumenta Boica, Nr. XXXII. , S. 38
XXXII.
Anno 1150. 4. Septembrie.
Waltherus translationem domus hospitalis S. Crucis confirmât eandemque bonis ditat.
Jn nomine Sanete et Individue Trinitatis. Amen. Waltberus Dei gratia Sanete Auguftenfis Ecclefie Episcopus dilectis in Chrifto filiis pauperibus et peregrinis inhospitale fancteCrucis«). eorumque fuccessoribus in perpetuum. Omne quod fcribitur testamentum rerum gestarum representat memoria fidem atque munimentum. vnde ne possit abolere violentia perfidia vel oblivio. quod falu- briter ordinavit pietas. fides et religio. Notum esse volumus catholieis omnibus hospitale fancte Crucis primitus initiatum a quodam felicis memorie Walgero. qui pro remedio anime fue villam fuam Madelg^reshusen ¿) et alia quedam adiacentia loca contradidit ecclesie fancte dei genitricis Marie ad honorem fancte crucis in quotidianum ftipendium duodecim pauperum. Postea vero fancte recordationis beatus Vdalricus Augenstensis Episcopus, cui nos indigne fuccessimus. prenominatis duodecim pauperibus certam fedem vbi cpmmanerent. tunc non habentibus infra murum vrbis hospitalem domum eis dedit. decimasque de agris et hortis fubuTbanis ad idem hospitale pia devotione contradidit. Concessit ctiam cisdem pauperibus in elemosinam decimamtotam in Schlipses- heim �?) ac decimas de dotalibus agris ecclesie et tribus hubis in Steppach cum aliis quibusdam deeimis de rure. quas adhuc possident quiete. Novissime vero nos eiusdem facri Praedeces-
episcopatus Angustani. 31
sons nostri vestigiis pro posse inherentes et hospitalitatis gratiam cum ipso Domino consequi cupientes eandem hospitalem domum transtulimus alias in aptiorem ct ampliorem locum in fuburbio ed consolationem peregrinorum ac pauperum. contradantes ad idem hospitale Auguste hubam integram ac dimidiam cum deci- tnatione fua et hortum vnum civitati contiguum. in quo nunc idem hospitale et oratorium fancte crucis videtur constructum. Concessimus etiam cidem hospitali in Overhusen <0 hubam unam cum decima fua. in Bobingen decimam de huba vna. in Waingen decimas de quinque hubis. In Muntechingen e) decimas de dua- bus hubis et dimidia. Decimas quoque in Madelgereshusen. quas a tempore fancti Vdalrici quiete possedisse noscitur. eidem hospitali auctoritate Episcopali confirmamus. Hanc vero prediorum et decimarum concessionem et confirmationem. neenon eiusdem hospitalis translationem et ampliationem fecimus consensu et conlaudatione Canonicorum maioris ecclesie. fimulque auctoritate Celestini Pape fecundi cuius hodie fuper candem hospitalem domum evidens extat privilegium nostre persone datum anno dominice incarnationis Millesimo Centesimo Quadragesimo tertio. Nos quoque eorundem pauperum Christi precibus inclinati. ne quid practcrmissum videatur. predictum hospitale presentîs fcripti pagina communimus. Inprimis ftatuen tes. vt in eadem hospitali domo. hospitalis gratie necessitudo ficut a beato Vdalrico et nobis constitutum esse noscitur. perpetuis temporibus inviolabi- liter conservetur. ita videlicet. vt non folum duodecim certi pauperes prebendarii certa quotidie ftipendia recipiant. fed et peregrini vel hospites egeni prout facultas fuppetit. ex hilaritate consolationem inventant. Sancimus quoque quascunque posses sions. quccunque bona idem hospitale in presentiarum iuste possidet aut in futurum concessione Pontificum largitione Prin- cipum oblatione lidelium feu aliis quibuscunque iustis modis. deo propitio. poterit adipisci. iirma ipsi et inconvulsa permane- ant. In quibus hec propriis nominibus duximus exprimenda. In Tatenhoven f) hoba vna. In Maingrindel g) hoba vna. In Pergen hoba vna. In Bobingen hoba vna. In Gershoven hoba vna cum ceteris omnibus bonis vel personis a prefato Walgero
32 Monumenta
et Sancto Vdalrico et a nobis novissime eîdem hospitali concessis vel oblatis. Vt autem predicti hospitalis pauperes quiete vivere. deoque fervire valeant. ab omni exactione rerum temporalium liberos esse et quietos eos amodo et vsque in fempiternum decernimus. falvà nimirum matricis ecclesie reverentia. Nulli ergo fuccessorum nostrorum. nulli omnino hominum liceat pre- dictum hospitale temere perturbare aut eius possessiones auferre vel ablatas retinere. minuere feu quibuslibet vexationibus fati gare. fed omnia integre conserventur. pcregrinorum ac pauperum Christi fidelium vsibus omnimodis profutura. Si qua igitur ecclesiastica fecularisque persona huius nostre constitutionis paginam fciens contra eam temere venire tentaverit. fecundo tertiove commonifa. fi non fatisfactione congrua emendaverit. ream fe divino iudicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat. atque in extremo examine districte ultioni subiaceat. Cunctis autem eidem hospitali iusta fcrvantibus fit pax domini nostri Jhesu Christi. quatenus et hic fructum bone actionis percipiant et in - futuro apud districtum iudicem premia eterna inveniant. Amen. Amen. Amen. Quoniam vero fiducia magna erit coram fummo Deo elemosinam omnibus qui faciunt eam huic actioni et ele- mosinarum largitioni dilecti filii nostri maioris ecclesie canonici benîgnum et vltroneum prebuerunt assensum recepturi a Domino vna nobiscum pie devotionis fructum. quorum nomina fubfcripta funt. Sigefridus Prepositus. Erkangerus Thesaurarius. Bertholdus Cellerarius. Herimanus Plebanus. Herimanus Camerarius. Agil- wardus Archipresbiter. Chunradus Archipresbiter. Heinricus Archipresbiter. Eberhardus Prepositus. Sancti Cyriaci^). Rvot- pertus Prepositus Sancti Petri. Fridericus Diaconus. Regin- boldus Diaconus. Chunradus Subdiaconus. Gerlochus Subdiaco- nus. Sigefridus Subdiaconus. Adalbertus Subdiaconus. Otto. Wernhere. Gisilhere. Olscale. Tietrich. Bertholt. Chvnrat. Gerbolt diaconus. Rudigerus qui fcripsit hec.
Acta funt anno dominice Incarnationis Millesime Centesimo. Quinquagesimo. Indictione XIII. II. Non. Septembris. Presidente Eugenio Papa tertio. Regnante Chunrado Romanorum Rege quarto.
episcopatus Augustani. 33
Ex autographe. (Coll. PI. Br.)
a) Augustae.
b) Margartahausen prope Schönenfeld.
c) Schlipsheim ad Schmutteram.
d) Oberhausen ad Yindam.
e) Schwabmenchingen.
f) Forsan Tetenhofen in cap. Landsberg.
g) Maygrün in Reischenau. x"
h) In Wiesensteig.'
ХХХШ.
Anno 1150.
Waltherus episcopus ecclcsiam Holzheimenfem, ab hujus sacerdote Agilwardo re»tauratam, ampliatam et propriis impenfís a dorna tarn communit.
In nomine domini. Waltherus. augustensis. epifcopus. dilecto. in christo. filio. agilwardo. holzheimenfi. facerdoti. eiufque. fuc- ceíToribus. canonice. fubftituendis. in perpetuum. Cure paftoralis officium nos ammonet. et caritas chrifti nos urget. ut et cona- tibus Iniquorum in fpiritu fortitudinis repagulum diftrictionia opponamus. et uotis piorun in fpiritu manfuetudinis aminiculum fubuentionis opponere fatagamus. Quam ob rem dilecte in domino fili Agilwarde holzhemmenfem ecclefiam cui auctore deo prefides. quam et uetuftate et negligentia collapfam. tu pro bona uolun- tate a fundamento in melius reftauratam ampliafti. et propriis impenfis adornafti. Hanc inquam ecclefiam tuam prefentis ücripti pagina communimus. et ut conferuetur eadem domus dei inmacu- lata in eternum a domino. epifcopali eam banno auctore deo firmiter communitam effe volumus. Inprimis fiquidem immobiliter ftatuentes. et fub anathemate interdicentes. ut nulla umquam fecularis perfona. eandem ecclefiam aut cimiterium eius terrennis
Hon. Bola. Voi. XXXIII. m colUetionit botaa VI. Part I. 5
34 Monumenta
habitationibus occupare. vel murtîtionîbus aliquibus incaftellare prefumat. ita uidelicet. ut preter communem et publicum introi- tum. nullus aliunde priuatum ingreñum habeat. Sanctimus etiam ut quecumque bona. quafcumque perfonas quafcumque poíTeffîones. quafcumque decimas eadem ecclefia in prefentiarum canonice poffidet. aut in futurum conceflione pontificum. largitionc princi- pum. oblatione fidelium. feu aliis quibufcumque iuftis modis deo propitio poterit adipifci. firma tibi tuifque fucceíToribus et Uli- bata permaneant. Adicientes infuper. vt quecumque bona. quaf cumque oblationcs. fiue in libris Hue in cortinis. feu in aliis facris veftibus uel utenfilibus tu ipfe eidem ecclefie contulifti. nullus fucceíTorum tuorvm uel noftrorum et nullus omnino hominum aliquid exinde minuere uel auferre prefumat. fed omnia integre conferuentur tuis tuorumque fucceíTorum ufibus profutura. Si quis igitur huic noftre conftitutioni temere contra ire temptauerit. fecundo tertioue commonitus. fi non prefumptionem fuam congrua fatiffactione correxerit. reum fe diuino iudicio de perpetrata iniquitate cognofcat. atque a fanctiffimo corpore et fangume dei et domini noftri iebfu chrifti alienus fiat. atque in extremo examine diftricte ultioni fubiaceat. Cunctis autem eidem ecclefie fua iura fcr- uantibus gratia et pax domini noftri iehfu chrifti. quatinus et hic fructum bone actionis percipiant. et apud diftrictum iudicem premia falutis eterne accipiant. Prefidentes ecclefie noftre con- fenfervnt et conlaudauerunt. Sigifridus prepofitus. Cvonrat uice- dominvs. Erkanger thefaurarius. Herimannus camerarius. Perht- olt celerarivs. ceterique canonici. Otto de habechifburc. Egilolf. Eberhart. Otto. Marquart. Sigifrit. Rvodeger. Friderich. Werinhere. Sigifrit. Cvonrat. Rvopreth. Adelpreht. Dieterich. Pertholt. Gifilhere. Cvonrat. Walthere. Herimannus plebanvs. frater eius Vodalricus. Reginboldus. Gerboldus. Heinricus. Willehalmus. Herimannus. et frater eius Heinricus. Erkangerus. et Gerboldus.
Acta anno Incarnationis Dominice. Millefimo. C. L. Indic- tione XIII. Prefidente Eugenio papa. III. Regnante Cvonrado Rege 1Ш.
episcopatus Augustani. 35
Monumenta Boica XXXIII, ed. Academia scientiarum boica, 1763 (Google data) XXXII. , in: Monasterium.net, URL </mom/MonBoicorumI/2f51d8c4-d7e0-42b9-8e13-84c7e1d0c01d/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success