Monumenta Boica, Nr. CVI. , S. 123
CVI.
Anno 1269. 2. Octobris.
Coram Harlmanno ep. Sifridus dapifer senior de Donersperch advoca tiam super ecclesia in Wihenberg ad maims Ludevrici comitis de (Dettingen ea conditione resignât, ut per eundem ad jus ecclesiae nominatae
transferatur.
JJartmannus dei gracia Ecclefie Auguftenfis Epifcopus. Vhi- ucrfis prefencium infpectoribus Salutem in domino. Nouerint Vniuerfi, quod cum Sifridus Dapifer Senior de Donersperch de confenfu Heredum fuorum Advocaciam fuper Ecclefia in Wihen- berch, et omnia Jura in cadem Ecclefia fibi et officialibus fuis conpetentia, ad manus Lvdewici Comitis de Oetingen liberaliter refignaíTet, a quo predicta omnia feodaliter obtinebat, Tali conditione- adiecta, ut hec omnia ad Jus et utilitatem et liber- tatem eiufdem Ecclefie, per eundem Comitem tranfferrentur, Tali ctiam conditione adiecta. vt Prepofitus qui pro tempore fuerit in Wihenberch, et fuus Conventus nullum fuper fe eligant, uel conftituant advocatum, fed permaneant fub perpetua libertate, Quod fi per nunc Prepofitum, aut eius fucceiTores, vel fuum Conventum aliud de ipfa Advocatia factum fuerit, uel ordinatum, idem Prepofitus ipfo facto fit excommunicationis vinculo Inno- datus, et Monafterium Wihenberch fit fuppofitum Ecclefiaftico interdicto, et nos nichilominus contra ipfum Prepofitum et eius Conventum procedemus, quantum de Jure fuerit procedendum. In Cuius euidens teftimonium prefentes noftro et prefati Con- ventus in 'Wihenberch Sigillis, fideliter funt Munite. Actum et Datum. Anno. Dominj. M. CC. LX, Nono. VI. Nonaf. Octobris.
15*
116 Monumenta
Monumenta Boica XXXIII, ed. Academia scientiarum boica, 1763 (Google data) CVI. , in: Monasterium.net, URL </mom/MonBoicorumI/79592eac-0b5e-4650-b5ae-65354bede911/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success