Monumenta Boica, Nr. CXCVII. , S. 347
CXCVII.
1304, die 24. jutii.
Forma canonicis ecclesiae herbipolensis de canone de oblationibus vel curiis solvendo edita.
In nomine dominj amen.
He inri cus prepositus, Fridericus decanus, totumque ca- pitulnm ecclesie herbipolensis.
Quamquam per formas dudum editas contra canonicorum nostro- rum negligencias qui de oblacionibus suis temporibus debitis canonem non persoluunt quedam certa et exquisita remedia sint inuenta, per ea tamen — vt experiencia efficax rerum magistra nos docuit — minus sufficienter hactenus est prouisum, cum quidam de canonicis nostris statuta ipsa non attendant, quia penas in eis appositas non formidant.
Eapropter wlneri huiusmodi quod nondum noscitur sufficienter excisum ignitum quod adhuc superest ferrum adicere cupientes, hoc statuto perpetuo valituro firmamus, quod quicumque canonicus ca nonem de oblacione sua vel oblacionibus in frumento siue in vino ante festum epiphanie domini non soluerit, in crastino ipsius festi prebenda sua a decano, vel a maiore de capitulo si decanus absens fuerit, suspendatur. Et si quindecim diebus suspensa steterit, sine aliqua monicione in claustro se recipiat, suspensione prebende du rante, inde non exiturus nisi canone plenarie persoluto. Qui vero sic vsque ad festum purificacionis beate virginis in claustro per- manserit, si canon qui debetur viginti maldrorum vel trium karra- tarum vini quantitatem excedat, extunc idem — in claustro manendo, cum suspensione prebende — a voce et ingressu capituli tamdiu sit
334 Monumenta
exclusus quousquc de canone satisfecerit supradicto. Si autem (quod absit) hiis penis subiectus vsque ad festum kathedfe sancti Petri in claustro permanserit, extunc — ipso in claustro manente, prebende eciam suspensione et vocis capituli ac ingressus exclusione durante — per vnius anni spacium abinde numerandum, contradictione qualibet non obstante, earumdem oblacionum fructibus de quibus canon debe- tur careat ipso facto; et capitulum se de ipsis intromittat, de eisdem per ipsius anni spacium prout placuerit libere disponendo, ita quod de fructibus ipsis quos percipit (canone eiusdem anni deducto) resi duum siquid superest capitulum percipiat in penam ipsius qui de canone minime satisfecit. Quo anno finito, si ante finem ipsius anni canonem neglectum nondum exsoluerit, idem per omnia pacia- tur de fructibus anni proxime subsequentis. Et sic de singulis annis deinde sequentibus, quousque integraliter canonem primo neg lectum exsoluat, jta quod solucio ipsa fiat ante festum kathedre Petri predictum. Que si post festum ipsum facta fuerit, ipsum non liberat quin fructus ipsius anni totales amittat, licet in hoc releuetur quod solucione ipsius canonis neglecti et pro quo penas huiusmodi pertulit facta post festum Petri sepedictum — prebenda sua necnon et voce capituli sibi vt antea restituta — egrediendi de claustro liberam habeat facultatem. Si vero canon qui debetur ad viginti maldrorum vel trium karratarum vini quantitatem minime se extendit, pene sufficiant preexpresse, hoc tantum saluo quod oblacionum fructibus per annum vt predicitur non priuetur.
Preterea statuimus, vt omnes denarij qui de oblacionibus vel curiis ecclesie nostre debentur statutis temporibus et terminis ex- soluantur. Et quicumque canonicorum canonem in denariis soluere neglexerit termino constitute, statim in crastino eiusdem terminj prebenda ipsius ipso facto absque monicione aliqua sit suspensa, decano qui pro tempore fuerit, vel seniore de capitulo ipso decano absente, id solummodo exequente. Et si sic suspensus per quin- decim dierum spacium steterit, extunc suspensione prebende durante in claustro se recipiat. In quo si aliis quindecim diebus steterit, ipso facto a voce et ingressu capituli sit exclusus. Et si penas bas adhuc XVim. diebus aliis animo sustinuerit indurata, jta quod
episcopates wirziburgensis. 335
sex septimanis a primo solucionis termino conputattis canonem de oblacione vel de oblacionibus siue curia non persoluat, fructibus oblacionis vel oblacionum ipsarum de quibus vel de qua canon ipse debetur per annum integrum vt predicitur careat ipso facto, et omnia et singula seruet et teneat vt iam in casu proximo est pre- missum. Et banc formam seruari volumus quando canon qui debetur vsque ad sunímam sex librarian dcnariorum herbipolensis monete se extendit. Si vero citra summam fuerit supradictam, sufficiant pene que de prebende suspensione et claustri ingressu necnon de vocis et ingressus capituli exclusione iam proxime sunt expresse.
Siquis vero canonicorum absens fuerit, et canonem de obla cionibus vel curia in frumento vel vino tempore superius constituto siue in denariis temporibus consuetis non soluerit et statutis, siue solui procurauerit, statim lapso duorum mensium spacio a termino quo canon fuerat exsoluendus, si de ipso minime satisfecerit, ex- tunc — si oblacio fuerit — fructibus ipsius per annum careat ipso facto, vt in duobus casibus iam proxime superius est premissum, nulla distinctione quantitattis vel summe ipsius canonis habita in hoc casu. Si vero curia fuerit de qua canon debeatur, statim lapso duorum mensium spacio vt predicitur nos de ipsa intromittemus, ipsam per duorum annorum spacium pro certa pensione locando, quam idem capitulum percipiet. Et si infra biennium illud posses sor ipse forte reuertitur, ad curiam ipsam nullatenus admittetur. Jmmo si infra ipsum biennium canonem neglectum non soluerit, ipso facto curia eadem perpetuo sit priuatus, et ad capitulum nostrum libere deuoluetur.
Statuimus preterea, quod quicumque canonicus denarios il los qui in choro inter presentes diuiduntur, per scriptorem porte nostre vel eius nuncium ante solucionis terminum per nouem dierum spa cium ammonitus — quam quidem ammonicionem obmitti nolumus in hoc casu, cuius eciam scriptoris vel eius nuncij verbo in eo statui mus fore credendum — non soluerit, ita quod per ipsius negligen- ciam siue culpam distribucionem ipsam impediri contingat, per vnius mensis spacium prebenda sua careat ipso iure. Et nichilominus si
336 Monumenta
post lapsum mensis in soluendo negligens fuerit, tam ¡n prebende suspensione quam in alus penas omnes sustineat superius con- prehensas.
Hec autem premissa omnia et singula sic volumus districto seruari, vt contra eorum obseruanciam nulli de capitulo liceat pro se vel pro alus preces interponere vel graciam postulare. Qui vero contrarium fecerit, nisi monitus a decano — vel a maiore de capitulo decano absente — ab incepto destiterit, tamdiu a voce et in- gressu capituli sit exclusus quousque ad arbitrium decani et capi- tuli satisfecerit de conmisso.
Jnsuper, quia a possessoribus oblacionum ipsarum frequenter solucionum termini ignorantur, volumus vt scriptor nostre porte qui pro tempore fuerit conpetenti tempore ante terminum quo canon soluendus incumbit possessoribus oblacionum ipsarum id insinuare procuret, nec paciatur quantum in ipso fuerit vt quisquam dominorum nostrorum penas incidat supradictas, vt a nobis ob id laudis et re- tribucionis condigne premium assequatur.
Jn quorum omnium et singulorum premissorum euidenciam et obseruanciam pleniorem boc instrumentum nostri capituli sigilli munimine duximus roborandum.
Datum et actum anno dominj millesimo trecentesimo quarto, jn vigilia beati Jacobi apostoli.
Sigillum modo dictum fascia membranacea ex hoc documento suspen sion est.
cxcvra.
1304, die 3. augusti.
Heinricus de Rannenberg archidiaconus herbipolen- sis — cum H(einricus) praepositus, F(ridericus) decanus,
episcopates wirziburgensis. 337
totumque capitulum ecclesiae praetactae, fraterna moti caritate, de duabus ollis argenteis ad se spectantibtts, in pondere et artificio ad valorem quadraginta marcarum argenti aestimatis, per ipsum inter judaeos herbipolenses pro urgenti necessitate nomine pigno ns obligatis, eorundem subversionis tempore per incendium deper- ditis ac destructis , ita quod de eisdem ipsi solummodo duodecim marcas argenti cum dimidia post liquefactionem ex cineribus re- habuerunt, hanc fecerint gratiam specialem ut eisdem solum in viginti octo marcis argenti fini minus dimidia ad pondus herbipolense in restaurum ac plenariam refusionem praedictarum ollarum, residuo penitus defalcato libcreque dimisso, satisfacere teneatur — animo spontaneo obligat eidem capitulo ac in ejus potestatis manus as signat universos et singulos redditus denariorum de parte oblationis hereditariae in villa Raunvelt ipsum contingente derivandos, ita quod annuatim idem capitulum vel ejus in hac parte procurator aut nuntius de eisdem redditibus viginti quatuor libras hallensium percipere teneatur tanto tempore donec de supradictarum viginti octo marcarum argenti minus dimidia debitis fuerit plenarie satisfactum: quocunque annorum hujusmodi supradicti redditus ad viginti quatuor librarum hallensium summam se extendere non valebunt, se de fectum hujusmodi eidem capitulo refusurum de aliis bonis bona fide prominens.
H(einricus) praepositus, F(ridericus) decanus, totumque capitulum ecclesiae praedictae, recognoscentes praedicta singula ita esse, in evidentiam eorundem sigillum capituli huic paginae duxerunt appendendum.
Actum in capitulo herbipolensi, anno domini M°CCC°. quarto, in inventione sancti Stephani protomartyris.
Sigitla capituli majoris ecclesiae herbipolensis et Heinrici de Rannenberg archidiaconi fasciis membrauaceis ex his titteris suspensa integra sunt.
In. Btt«. nI. 1XXVUI. noт. tott. XL 43
338 Monumentta
Monumenta Boica XXXVII, ed. Academia scientiarum boica, 1864 (Google data) CXCVII. , in: Monasterium.net, URL </mom/MonBoicorumIII/0d2944fc-d17e-45f1-b1d6-d0077f2f87dc/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success