Monumenta Boica, Nr. CCLXV. , S. 492
CCLXV.
'
1310, die 12. septembris.
Procuratores modo dioti archiepiscopum maguntinum ut sedi aposto-
licae de relevando a petitione subsidii per ecclesiam herbipolensem
solvendi supplicet implorant.
Ex parte dominj An(dree) episcopi herbipolensis pro se et capitulorum collegiorum et conuentuum tam secularium quam religiosorum necnon tocius cleri sibi subiccti nomine tam ciuitatis
episcopatus wirziburgensis. 479
quam dyocesis herbipolensis vestre reuerende paternitati signi- ficatur, quod ipse dominus episcopus propter grauia et onerosa ob sequia regibus Romanorum exhibita grauia debita contraxit et dampna irrecuperabilia sustinuit et incurrit; jtem quod pro defen- sione iurium ecclesie sue conpulsus fuit habere cum suis ciuibus herbipolensibus bellum iustum et gwerram grauissimam, propter quam dampna irrecuperabilia sustinuit, et ob hoc ecclesia herbipo lensis adhuc grauissimis debitorum oneribus est oppressa: jtem quod per dominum Gabrielem decimarum collectorem tam domi nus episcopus quam sibi subiecti conpulsi sunt ad solucionem de- cime ante XXX annos ut asseruit non solute, que eciam eidem fuit persolutii. et ex huiusmodi solucione nimis enormiter sunt gra- uati; jtem quod hoc anno tanta est sterilitas vini, in quo maior pars reddituum ipsorum constitit, quod infra quinquennium et si vbertatis anni forent i 1111 cl enorme dampnum ex huiusmodi sterilitat« proueniens recuperan non potent quoquam modo; jtem quod per totam dyocesim herbipolensem layci plus quam duas partes decimarum detinent occupatas; jtem quod exempti magis pingues parrochias et decimas tenent et eciam largissimas possessiones, de quibus quidem decimis parrochiis et possessionibus subuenciones et subsidia sedi apostolice non inmerito fieri deberent ; jtem quod or- dines mendicantes pretextu priuilegiorum eis a sede apostolica con- cessorum jura parrochialia absorbent penitus et eneruant; jtem quod aduocati et paironi ecclesiarum bona ipsarum et decimas sibi quasi generaliter vsurpant et rectoribus earum auferunt violenter, non relinquentes eisdem seu vicariis ecclesiarum tantam porcionem quod eciam sustentacionem possint habere, nec iura episcopalia persoluere, nec alia sibi incumbencia onera supportare; jtem quod per binam solucionem procuracionis racione visitacionis vobis secundum indul- tum sedis apostolice debite et solute in parata pecunia sunt de pauperad pariter et vexatj.
Vnde, pater et domine reuerende, [cum] respondere peticioni sedis apostolice [non valeant], ex parte predictorum dominj episcopi et subiectorum suorum suplicatur vestre paternitati venerande, qua
480 Monumenta
tenus predictis necessitatis causis gracioso inspectis ipsi sedi apo stolice efficaciter dignemini suplicare quod ipsum dominum episco- pum et sibi subiectos a peticione subsidij .— quod heu sicut de- berent facere non possunt — misericorditer habeat releùatos.
Hoc documeutum copiae cujas supra sub num. CCLXIV pag. 477 et 478 mentio facta est insertum est.
Monumenta Boica XXXVII, ed. Academia scientiarum boica, 1864 (Google data) CCLXV. , in: Monasterium.net, URL </mom/MonBoicorumIII/1aaab5ae-1617-4d73-b236-a119c7341f08/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success