Monumenta Boica, Nr. XXI. , S. 51
XXI.
1290, die 23. augusti.
Ecclesia wirziburgensis de pecunia pro qua bona in Ahusen et Heidingesvelt Craftoni et Cunrado fratribus de Hohenloch obligata
fuerant indemnis fit.
Nos Crafto de Hohenloch, tutor Cunradi filii quondam Gotfridi de Hohenloch fratruelis nostri nouiter defuncti, tenore presencium recognoscimus vniuersis presentibus et futuris, quod venerabilis pater dominus quondam Bertoldus episcopus herbi- polensis de quantitate illius pecunie pro qua nobis et quondam Cunrado fratri nostro auo C(unradi) memorati bona in villis Ahusen et Ahusen et in Heidingesuelt vacante sede herbi- polensi fuerant obligata nobis pro parte nostra plenarie satisfecit.
Exnunc quoque litteras per presentes profitemur et publice protestamur, fore per venerabilem patrem dominum Manegoldum herbipolensem episcopum successorem prefati domini Ber- (toldi) ac suum capitulum Cunrado predicto vero beredi pre- expressi fratris nostri de quantitate pecunie pro qua predicta bona nobis et auo suo fratri nostro obligata fuerant pro parte sua in totum ac integraliter satisfactum. Occasione cuius pecunie ipsi do mino M(anegoldo) episcopo suisque successoribus ac sue ecclesie pro nobis Craf(tone) etCunr(ado) cuius nunc tutor existimus et nostrorum amborum heredibus de non petendo pactum facimus per presentes. Immo protestamur de prefata pecunia per omnia nos
33 Monumenta
pagatos, expresse renunciantes vniuersis instrumentis super me morata pecunia nobis datis, et excepcioni non numerate non solute et non habite pecunie , et omni iuris auxilio canonici vel ciuilis, volentesque dicta instrumenta cassa et irrita ac nullius existere firmitatis. Promittimus insuper deponere omne impedimentum ac impeticionem que posset per spedictum Cvnr(adum) postquam ad etatem peruenerit legittimam et nos eius tutelam gerere cessaueri- mus seu per heredes ipsius super prenarrata pecunia in posterum aliqualiter suboriri, nos quoque reddere predictum dominum M (ane go ldum) episcopum herbipolensem seu successores ipsius et ecclesiam suam ab impeticione qualibet liberos et indempnes.
Ad cuius rei testimonium presens scriptum sigilli nostri muni- mine roboramus.
Datum et actum anno domini M° CO LXXXX°., in vigilia Bar- tholomei apostoli.
Sigilli ex hoc documento fascia membranacea suspensi circumferentia fere ptane interiit.
Nomen „Abusen' in carta eodem quo imprimi jussimus modo bis po- situm est.
Monumenta Boica XXXVII, ed. Academia scientiarum boica, 1864 (Google data) XXI. , in: Monasterium.net, URL </mom/MonBoicorumIII/28e58f60-5eb0-411a-960f-2c9fad072d6b/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success