Monumenta Boica, Nr. CCLV. , S. 466
Current repository:
Monumenta Boica, Nr. CCLV. , S. 466




CCLV.
1310, die (J. januarii.
Jura consuetudines et libertates ecclesiae herbipolensis necnon prae-
cipuorum capittulorum conventuum monastteriorum herbipolensium
confirmantur, et arbittri pro dissensionum inter episcopum et illa
Iiinc inde forte emergentium compositione eliguntur.
Nos Andreas dei gracia episcopus herbipolensis re- congnoscimus tenore presencium, ac publice proßtentes ad vniuer- sorum noticiam cupimus peruenire, quod — considerantes honorem nostrum non iuiiuii sed augeri, cum deuotos nostros . . prepositum . . decanum capitulum et canonicos ecclesie nostre, nec non abba- tes monasteriorum et conuentuum sancti Bvrkardi sanctti Ste- phani et Scotorum, ac prelatos ecclesiarum et capitulorum sancti Johannis in Hauge et noui monasterij ciuitatis her bipolensis in suis juribus consuetudinibus ac libertatibus quibus- libet confouemus —• nos omnia jura, omnes consuetudines ao libertates, quibuscumque nominibus censeantur, siue in personis possessionibus hominibus sev quibusuis alijs rebus sev modis con sistant, prelatorum capitulorum canonicorum et conuentuum predicto- ruiu, quamuis forsan ipsis in eisdem iuribus consuetudinibus ao libertatibus aliquociens per actus contrarios derogatum existat, pro- mittimus sicut ab antiquis temporibus sunt obseruate inpostterum bona fide inuiolabiliter obseruare, et ipsos in premissis omnibus el singulis manutenere defendere et confouere nostre protectionis ecclesiastice ac secularis auxilio absque vara, ac ad premissorum jurium consuetudinum ac libertatum obseruanciam inuiolabilem пoз presentibus obligamus.
episcopatus wirziburgensis. 453
Ad precauendas ettiani omnium inter nos hincinde dissensionum materias, ex quibus rancores odia et ecclesiarum pericula mos est prouenire, elegimus *) spontanee vna cum prefatis prelatis capitulis canonicis ac conuentimis honorabiles viros Albertum de Wil- nauwe scolasticum, Goltsteinum, Eberhardum de Tunne- velt plebanum, Conradum dictum Flosculum, Vlricum de Kirchberg custodem, et Rudolfum de Rolen stein, canoni cos ecclesie nostre predicte, in arbitros arbitratores sev amicabiles conpositores, dantes ipsis conmuniter subscriptam plenariam potesta- tem, videlicet quod (si inter nos et ipsos ac quemlibet ipsorum super eisdem juribus consuetudinibus ac libertatibus dubitacio emergi, vel questio sev controuersia super violacione eorundem, quibus nos causam sev occasionem dedisse dicimur, quomodolibet suboriri con- tingat) extunc — si dubitaciones questiones sev controuersie huius- modi ad placitum ac voluntatem predictorum per nos non füerint expedite — prefati arbitri moniti a die monicionis infra mensem sine vara dubitaciones questiones sev controuersias super juribus consuetudinibus ac libertatibus huiusmodi secundum iustam et veram expergenciam que kuntschaft wlgariter appellator, quam diligen- ter inquirent, et sicut retroactis temporibus jura consuetudines sev libertates huiusmodi vt plurimum obscruata sev obseruate noscuntur, et sub iuramenti debito ab ipsis prestando prout suadebit iusticia terminabunt. Si vero omnes in vnam sentenciam non poterunt conuenire, debet maioris partis sententia preualere. Si autem equa- litor in discordando prefati arbitri se diuiserint, honorabilis vir Erkenbertus de Starkenberg decanus ecclesie nostre pre dicte, per nos concorditer hinc inde electus, infra mensem proximo sequentem, auditis et ad plenum discussis racionibus et instrvctioni- bus hinc inde, alteri parcium prout iustius sub juramenti debito de- creuerit tenebitur adherere: ac illius partis cui adheserit debebit sentencia sine contradictione qualibet preualere. Promittimus insuper fide data loco juramenti, nos ratum et gratum habituros absque vara,
*) In Lupoldi de Bebenbarg libro quem dieunt copiarum pag. 433 scriptum est: eligimut.
454 Monumento
nec in aliquo velle contrauenire verbo vel facto per nos alium vel alios quocunque modo quitquid per prefatos arbitros, sev maiorem partem ipsorum, vel ipsis equaliter discordantibus per decanum pre- dictum cum parte sibi adherente prout premittitur pronunciatum ter- minatum fuerit siue dictum. Ceterum si aliquis predictorum arbitro- rum absens fuerit, vel (quod absit) decesserit, extunc moniti infra quindenam alium loco illius donec redierit fide data promittimus subrogare. Preterea dicti arbitri tactis sacrosanctis ewangelijs iu- rare debent, quod omnes et singulas dubitaciones questiones sev controuersias super quibus ut premittitur moniti fuerint debeant sine vara infra tempus premissum, et eo modo per omnia ut premittitur, postpositis odio precio fauore ac timore, deum et iusticiam habentes pre oculis, terminare.
Demum promittimus bona fide, quod duo milia marcarum ar gentó nobis debita ab jllustri matrona domina Anna marchionissa bran den h urge n s i, pro quibus castra Rotenstein et Stei nach nobis obligata *) existunt, conuertemus in vtilitates ecclesie nostre**) secundum . . prepositi . . decani et capituli nostri bene- placitum et consensum.
Et ut premissa per nos inviolabiliter obseruentur, ea omnia et singula ut premittuntur fide data promittimus obseruare. Et ad maiorem certitudinem premissorum hanc litteram fecimus sigilli nostri munimine roboran.
Datum Herbipoli, anno domini M° CCO Xo , Vt° jdus ja- nuarij, pontificatus vero nostri anno septimo.
*) Quod sub num. CCXLVIII edidimus documentunt, die 7 mensis sep- tembris anni 1309 datum, psg. 441 et 442 hue conferri potest.
**) In Lupotdi de Bebenburg libro quem dieunt copiarum pag. 435 vocabulum nostre ommissum est.
Hoc documentum ad (idem Iibri copialis wirziburgenais signati A (— S) pag. 201 edidimus,
episcopatus wirziburgensis. 455
Monumenta Boica XXXVII, ed. Academia scientiarum boica, 1864 (Google data) CCLV. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/MonBoicorumIII/30fbcc98-c3b6-4562-acbc-17378eea165d/charter>, accessed 2025-04-20+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success