Monumenta Boica, Nr. XLIX. , S. 100
XLIX.
1293, mense majo ineunte.
Hospitale s. Theoderici Alberto apothecario et Eberlino ejus socio domum quandam jure hereditario inhabitandam et possidendam
confert.
Nos Arnoldus de S piezshe im decanus et archidiaconus berbipolensis. gubernator hospitalis infirmorum sancti Theode rici, presenti scriuto recognoscimus vniuersis, quod accedente consensu fratrum ipsius hospitalis contulimus et hiis în scriptis conferimus Alberto apothecario et Eberlino socio eius et cuilibet eorum in solidum ac omnibus ipsorum heredibus domum quam dicta Meizzerin quondam inhabitabat, spectantem ad ipsum hospitale, iure hereditario inhabitandam pariter et possidendam . ita sane quod ipsi hospitali dare et soluere debent quolibet festo qua tuor temporum quinque solidos denariorum herbipolensium et in carnispriuio duos pullos singulis annis census nomine annualis.
episcopatas wirziburgensis. 8T
Verum quia vigintiduo denarii dantur quolibet anno de area ipsius domus. eosdem denarios dare et soluere debent fratres supra dicti hospitalis tempore deputato. Jn quo si negligentes fuerint, prelibati inhabitatores ipsos denarios dabunt. et ipsos denarios de illa libra denariorum ut predictum est quam tenentur soluere de- falcabunt.
Licitum est eciam ipsis, ius suum hereditarium si voluerint vendere , et alias facere prout de bonis hereditariis hactenus est consuetum, iute sepedicti hospitalis per omnia saluo.
Huius rei testes sunt: Theodericus frater noster, Blumelinus, concanonici nostri, dominus Hermannus de Crutheim, dominus Jo hannes sacerdos eiusdem hospitalis, Dietherus de Erenberg, Wille- helmus notarius noster, Woluelinus Houegreue, Heinricus de Gruzzen, Vritzo Gyrlin , Cvnradus Gyrlin, institores, Johannes et Thomas apothecarij, Heinricus dictus Seilere, et plures alij.
In cuius rei testimonium presentes ipsis damus litteras, sigil- lorum nosttri videlicet et supra dicti hospitalis muniminibus roborattas.
Datum anno domini M° CO LXXXX tercio, in diebus roga- cionum.
Sigilla duo modo dicta fasciis membranaceis suspensa sunt.
Monumenta Boica XXXVII, ed. Academia scientiarum boica, 1864 (Google data) XLIX. , in: Monasterium.net, URL </mom/MonBoicorumIII/4b2d84a8-bf26-4a5b-a56a-5aa02cad157e/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success