Monumenta Boica, Nr. CCL. , S. 459
CCL.
1309, die 17. octobris.
Andreas episcopus quod praebendarum abbatis et con
ven tus monasterii in Langheim ordinis cisterciensis redditus et proventus sunt adeo tenues et exiles quod divinorum obsequiis tam ferventer ut desiderant intendere non possunt •— parrochialem ec- clesiam in Wechede dioecesis herbipolensis, cujus jus pa tronatos Got fr idus de Hohenloch praepositus ecclesiae in H auge extra muros herbipolenses de consensu decani et capi- tuli ejusdem ecclesiae iis donavit donatione libera et perpetua inter vivos, iis cum omnibus juribus libertatibus et pertinentiis suis jure proprietatis et possessionis donat. in eos eandem ecclesiam parro chialem cum omnibus juribus libertatibus et pertinentiis suis cum pleno rerum dominio transferens, et quod lructus ac proventus ipsius ecclesiae in subsidium ac meliorationem praebendarum convertere possint cum vacaverit de consensu archidiaconi loci plenam donans et concedens facultatem, ita tamen quod cura animarum in eadem ecclesia nullatenus negligatur, quodque praefata parrochialis ec- clesia perpetuum habeat vicarium ipsi et ipsius successoribus prae- sentandum. cui tantum ad ipsius et suorum successorum taxationem et aestimationem de illius proventibus relinquatur quod episcopo et archidiacono loci qui pro tempore luerit de suis juribus valeat re spondere, et hospitalitatem congruam servare, ac alia sibi incum- bentia onera supportare.
Datum anno domini millesimo trecentesimo nono, XVIo. kalen- das novembris.
Hae litterae Pilei sanctae Praxedis presbyteri cardinalis auctoritate Narem- bergae XVI1II kalendas februarii transscriptae ejusque sigillo filis sericis cotoris viridis suspenso munitae sunt.
446 Monumenta
Monumenta Boica XXXVII, ed. Academia scientiarum boica, 1864 (Google data) CCL. , in: Monasterium.net, URL </mom/MonBoicorumIII/50db8c7e-54c2-4038-8539-9feb256193ec/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success