Monumenta Boica, Nr. CXCUI. , S. 340
CXCUI.
1304, die 29. maji.
Heinricus de Schaunberg et ejus heredes in ecclesiae wirziburgen- sis servitores et castrenses ad castrum Gyrsperg recipiuntur.
Ego Heinricus de Schaunberg harum serie litterarum re- cognosco publice vniuersis, quod reuerendus in Christo pater et
episcopatus wirziburgensis. 327
dominus meus dominus A n( iIre us) episcopus herbipolen sis me et heredes meos in suos et ecclesie sue seruitores recepit pa- riter et castrenses, nobis apud castrum suum Gyrsperg castren- sibus factis centum libras hallensium dare promittens feodo pro castrensi.
Et quia ad presens eris copia sibi deest, nobis de precaria ciuium suorum in Meirichstat decem libras hallensium annis singulis tamdiu soluere promisit. donec ipse vel successor suus pro tempore nobis dictas centum libras hallensium duxerit persoluendas. Quas solutas ad bona alia sita infra vnum miliare a dicto castro Gyrsperg conuertemus, a dicto domino nostro episcopo vel suc- cessore suo illa recipiendo et pro castrensi feodo perpetim re- tinendo.
Jpse eciam dominus noster sev successor suus pro tempore nos contra omnes nostros jnuasores inantea manutenebit fideliter et defendet.
Nos eciam vice uersa predictt) domino episcopo et ecclesie sue contra omnes suos jnuasores fideliter auxiliari et obsequi per petim tenebimur, prout ad hoc ego predictus miles pro me et dictis heredibus meis me obligo per presentes.
Jn quorum premissorum testimonium hoc scriptum meo sigillo volui roborari.
Datum apud Noua m Ciu i ta tem , anno dominj M° CCO IIHt°., ЦП1°. kalendas junij.
Sigilti memorati fascia ex ipsarum litterarum membrana eonfeeta snspensi circumferentia Tere tota periit.
328 Monumenta
Monumenta Boica XXXVII, ed. Academia scientiarum boica, 1864 (Google data) CXCUI. , in: Monasterium.net, URL </mom/MonBoicorumIII/57f0e075-1bc8-4fbc-bbc9-541f3ebd83f3/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success