Monumenta Boica, Nr. CLXI. , S. 288
CLXI.
1302, die 17. februarii.
Manegoldus episcopus, quod — cum ab abbate et con vento monasterii cellensis ordinis praemonstratensis tamquam ab alus extraneis secundum nonnulla statuta et etiam consuctudines herbipolens es hactenus observatas de introductione vitti sai ad civitatem herbipolensem et propinatione ejusdem in ipsa civi- tate, necnon de annona in eadem quotiescunque deposita require
episcopatus wirziburgensis. 275
retur exactio solita et consueta — supradicti abbas et conventos ad ipsius praesentiam venientes asseruerunt, se ab exactione hujus- modi esse debere liberos et immunes, praescriptionem pro se le gitimam allegantes, quam quidem praescriptionem in capitulo le gitime probaverunt, de praelatorum consilio et assensu ipsos a solntione hujusmodi exactionis de vino dumtaxat quod in marchia eorum et de annona quae in possessionibus eorundem crescunt li beros et immunes pronuntiat, nolens ab eis deinceps fcxactiones hujusmodi aliqualiter requiri.
Testes qui prcdictae probationi interfuerunt sunt: Andreas de Gundelvingen praepositus onolspacensis, Wolframus praepositus novi monasterii, Werahcrus de Tannenberc cantor ecclesiae herbipolen- sis, Hermannns de Bastheim, Wolframus de Linach, Fridericus dictus Spete plebanus ecclesiae herbipolensis, Gotfridus de Hohenloch praepositus ecclesiae sancti Johannis in Hauge. Sifridns de Wech- mar, Heinricus de Slitese , . . dictus de Hesseburg, herbipolensis ecclesiae praedictae canonici, et plures alii fidedigni.
Datum Herbipoli, anno domini M°CCC°. secundo, in cra- stino sanctae Julianae virginis, pontilicatus anno XIIII°.
Sigilli Manegoldi episcopi quondam filis tintcis flavi rubri et viridis co- torum suspensi nonnisi fragmenta restant.
Monumenta Boica XXXVII, ed. Academia scientiarum boica, 1864 (Google data) CLXI. , in: Monasterium.net, URL </mom/MonBoicorumIII/60c5cc53-c5b5-4ac9-9466-dd164624d942/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success