Monumenta Boica, Nr. CCXLIII. , S. 441
CCXLIII.
1309, die 9. maji.
Andreas episcopus — quia abbas et conventus monasterii ebracensis ordinis cisterciensis, ipsius necessitatem compassivo animo intuentes, in subsidium emtionis dimidiae partis oppidi Volkach per ipsum factae centum et quadraginta libras hallensium mutuarunt — eisdem de pecunia hujusmodi mutuata satisfieri affectans, jam dictis abbati et conventui villas Steymbacb etSteymbach cum universis et singulis juribus redditibus ac proventibus suis quos habere dinoscitur in eisdem pro supradicta pecunia de W( o If r am i) praepositi, F(riderici) decani, et capituli ecclesiae herbipo- 1 ens i s consensu et beneplacito assignat, easdem villas tenendas, ac jura redditus et proventus earum memoratos percipiendos tamdiu quousque praenotatam pecuniae summam integraliter collegerint seu perceperint de eisdem, qua percepta villae praenominatae cum suis juribus redditibus et proventibus antedictis ad ipsum et ecclesiam herbipolensem libere revertentur.
W(olframus) praepositus, F(ridericus) decanus, et capi- tulum ecclesiae lierbipolensis praemissa omnia et singula de suo expresso beneplacito et consensu recognoscunt esse facta.
Datum Herbipoli, anno domini millesimo CCO. nono, VIIo idus maji.
Sigillorum Andreae episcopi et capitnli majoris ecclesiae heibipolensis fasciis membranaceis suspensorum prias periit, alterum fere omnino integrum est.
54'
1'_>н Monumenta
Monumenta Boica XXXVII, ed. Academia scientiarum boica, 1864 (Google data) CCXLIII. , in: Monasterium.net, URL </mom/MonBoicorumIII/820bf68d-c880-4037-a8b8-0cc6eddcd284/charter>, accessed at 2024-11-21+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success