Monumenta Boica, Nr. CLXXI. , S. 307
CLXXI.
1302, die 28. septembris.
Anshelmus abbas monastterii sancti B u r k a r d i extra mu ros herbipolenses ordinis sancti Benedicti, patronus ecclesiae parrochialis in Lynach, et Albertus de Talheym canonicus herbipolensis, pastor illius ecclesiae — cum Hermannus Alius quondam Conradi de Lynach civis herbipolensis manu coadunata G u t h a e uxoris bona sua dicta vulgariter ein Leben, sita in villa superiori Lynach praedicta et ejus marchia, videlicet aream juxta cymiterium cum suis attinentiis, sci licet agris campestribus vineis pratis et ceteris quibuscumque quae- sitis aut inquirendis, in quibus quidem bonis precaria ab antiquo consueta patrono loci praedictti competere dinoscitur, pastori vero ejusdem loci de eisdem bonis quinque solidi denariorum herbipo- lensium census nomine solvi debent, vendiderit rite ac legitime honesto viro Heinrico dicto de Crutheym praebendario ec clesiae herbipolensis, dominorum ibidem notario, ita quod ipse transferendi eadem bona cum ipsius precariae necnon census onere quocumque titulo gratuito vel non gratuito in quamcumque vel quascumque personas ecclesiasticas vel mundanas tam in vita quam in morte liberam habeat ac habere debeat potestatem, pro precio septem librarum et decem solidorum denariorum herbipolensium pecuniae in paratta et numerata quantitate persolutae conjugibus ante
294 Monumento
dictis, qui etiam ore manu et calamo pro se et suis heredibus se cundum terrae consuetudinem renuntiaverunt omni juri quod ipsis in praefatis dinoscitur competiisse bonis — ad eorundem conjugum preces, pensantes ex hujusmodi bonorum alienatione juri suo in nullo penitus derogari, verum potius id ipsum et ipsius parrochiae conditionem ex hoc posse meliorari, venditionem praedictam se cundum formam praeexpressam ratam et gratam habent.
Datum anno domini M°CCC°. secundo, in vigilia Mychahelis archangeli; praesentibus dominis Goltsteyno, Conrado Blumelin, Eberhardo de Tunnefelt, Reimbotone de Niperg, canonicis herbipo- lensibus; Conrado de Vilingen sacerdote; et ceteris testibus fide- dignis.
Sigilla Anselmi abbatis s. Burkardi et Alberti de Talheim dictorum fasciis niembranaceis ex bac carta suspensa sunt.
Monumenta Boica XXXVII, ed. Academia scientiarum boica, 1864 (Google data) CLXXI. , in: Monasterium.net, URL </mom/MonBoicorumIII/88f6216b-cfac-48bd-afae-911e10cbacd1/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success