Monumenta Boica, Nr. LXTV. , S. 127
Current repository:
Monumenta Boica, Nr. LXTV. , S. 127


LXTV.
1294, die 29. junii.
Amo Idus decanus et archidiaconus herbipolensis pro parte hospitalis sancti Theoderici herbipolensis et priorissa totusque conventus sancti M arc i i pro parte hujus monasterii utrim- que hinc et inde concambium sive commulationem agrorum in marchia Espenvelt sitorum ab hospitalensibus et a sancti Marcii confratribus invicem celebratam ratam et gratam habent.
Hujus permutationis testes sunt: C(onradus) prior et Johannes sacerdotes, procuratores praedicti hospitalis; Heinricus Nuremberg, Heinricus surdus, Ditmarus pistor, et Fridericus, fratres dicti hospi talis; Goddeboldus, Hildebrandus, Conradus, fratres dicti claustri sancti Marcii; Markismann, Arnoldus de Espenvelt, et alii quam- plures fidedigni.
Acta sunt haec anno domini M° CO ХС°1Щ°. , feria tertia proxima post nativitatcm Johannis baptistae.
Praeterea est adjectum, quod hi sunt agri qups fratres hospi talis praedicti Theoderici dederunt in concambium claustro sancti Marcii memorato: quorum quatuor inter Risfelt et Helene
Mon. Botc. voI. XXXVIII. dot. cott. XI. 15
114 Monumenta
sunt siti, reliqui vero quatuor agri habent situm apud pratum su pra fontem superiorem. Hos quoque agros conventus claustri sancti Mar ci i dedit praelibato hospitali in agrorum concambium prae- dictorum: quorum quatuor siti sunt ab illa parte prati in Erie bach, et sex ab illa parte ejusdem prati quod tangit rubetum quod <H Hart wlgariter nuncupatur.
Sigilla Arnoldi decani et archidiaconi necnon priorissae de sancto Marco fasciis membranaceis ex hoc ratiflcationis documento suspensa sunt.
Monumenta Boica XXXVII, ed. Academia scientiarum boica, 1864 (Google data) LXTV. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/MonBoicorumIII/8ef2b942-c4f1-4e75-9872-875351c9cb67/charter>, accessed 2025-04-20+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success