Monumenta Boica, Nr. CLXVII. , S. 296
Current repository:
Monumenta Boica, Nr. CLXVII. , S. 296


CLXVII.
1302, die 2. jumi
A d e 1 h e i d i s priorissa totusque conventus sororum in R o t e n - burg in causa seu causis quam vel quas ipsis movent seu movere intendunt decanus et capitulum majoris ecclesiae herbipolensis coram officiali curiae herbipolensis fratrem Craftonem de Bockesberg suum constituunt procuratorem, dantes ei plenariam potestatem agendi, defendendi, respondendi, excipiendi, replicando litem contestandi, calumniae seu alterius cuiuslibet generis sacra- mentum in animas ipsarum praestandi, appellandi si necesse fuerit, appellationem prosequendi, alium procuratorem pro se substituendi, et omnia alia faciendi quae vero et legitimo procuratori a lege vel a canone sunt concessa, ratum et gratum habiturae quicquid per dictum procuratorem aut ab eo substitutum ipsarum nomine actum fuerit in praemissis , necnon (ut idem procurator aut ab eo substitutus rele- vetur ab onere satisdandi) judicatum solvi sub rerum suarum omnium hypotheca prominentes.
episcopatus wirziburgensis. 283
Datum anno domini M° CCO secundo, sabbato proximo post ascensionem domini ejusdem.
Sigillum prioratus praedicti quondam fascia de ipsarum littterarum mem brana confecta ex hoc procuratono suspensum jam abscissum est.
Monumenta Boica XXXVII, ed. Academia scientiarum boica, 1864 (Google data) CLXVII. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/MonBoicorumIII/c93a6917-f9eb-4aea-bf24-179e303709d2/charter>, accessed 2025-04-20+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success