Monumenta Boica, Nr. CXI. , S. 214
Current repository:
Monumenta Boica, Nr. CXI. , S. 214






CXI.
1298, die 17. maji.
Manegoldus episcopus dnas canonicorum ad praebendas vacaturas receptiones a capitulo ecclesiae onolspacensis factas cassat.
M(anegoldus) dei gracia episcopus herbipolensis hono- rabilibus viris . . decano et capitulo ecclesie onolspacensis salutem et sinceram in domino karitatem.
Rem mirandam et statutis canonicis obuiam de vobis perce- pimus, quod in eo non contenti quod dudum ante témpora nostra ad vacaturas prebendas fere tot ad ecclesiam vestram canónicos elegistis et recepistis quot ibidem numero sunt prebende contra statuta concilii lateranensis, inmo nunc de nouo pro eo quod in pacientia dictam ordinationem inprouidam tolerauimus quasdam alias personas — videlicet vnam ad petitionem nobilis viri Conrad i comitis de Ó tin gen, et aliam ad honorabilis viri An(dree) de Gundeluingen prepositi ecclesie vestre preces — ad vacaturas prebendas nobis insciis recipere presumpsistis.
Ne igitur in ecclesia dei sic locum (quod absit) futura successio habeat ne quis mortem proximi desiderare videatur in cuius locum et beneficium se crediderit successurum, nos huiusmodi consuetudi- nis vicium hev nimis inolite ab ecclesia vestra precidere et auel- lere cupientes, premissas electiones et receptiones de personis prenominatis sic a vobis inprouide attemptatas cassamus et irritamus in hiis scriptis, inmo etiam cassas et irritas omnique virtute vacuas nunciamus. vobis vniuersis et singulariter singulis mandantes in vir tute sanete obedientie, quatenus premissum vestrum errorem re- cognoscentes et corrigentes electiones et receptiones supradictas per nos sic cassatas et annichilatas, quatenus de facto ad illas pro
episcopatus wirziburgensis. 201
cessistis, reuocatas et cassatas inmo vigore vacuas in vestro capi tulo et aliis locis in quihus oportunum fuerit nmicietis.
Datum Herbipoli, anno domini M°CO. nonagesimo VIIIo., XVIto. kalendas junij, pontificatus nostri XIo
Manegoldi episcopi sigillum fascia ex ipsarum litterarum membrana coo- - Tecta suspensum est.
cm
1298, die 31. jutii.
Manegoldus episcopus vineas et bona alia quae Hermannus dictus
Muzzel et Krafto fratrcs ab ecclesia herbipolensi titulo feodali pos-
sessa Juthae de Tronstat et Jutbae de Repperdorf et[Hedewigi con-
sanguineis vendiderant ipsis jure feodi habenda confert.
Manegoldus dei gratia episcopus herbipolensis jnspecto- ribus presentium recognoscimus publice vniuersis, quod Herman nus dictus Muzzel et Krafto frater suus in nostri presentia constitute sani mente et corporibus, voluntarle et publice sunt con- fessi, se sorori Juthe de Tronstat matertere sue, sorori Juthe de Repperdorf filic sororis eiusdem, et sorori Hedewigi filie fratris eius quinque vinearum jugera sita iuxta villam M i c h e 1 o u w e in monte dicto Brusteberg et tria vinearum jugera sita in monte dicto Vlenberge, jtem in eadem villa Michelauwe curiam et mansum vnum quos possidet Cunradus vinitor, jtem domum vnam quam inhabitat . . dictus Ketener, jtem domum i lia m quam in- habitat Hermannus scultetus, et domum vnam quam inhabitat . . dictus Ergerster in eadem villa, rite et racionabiliter pro parato soluto et numerato sibi precio vendidisse. petentes a nobis ¡intenter,
»un. Boic. voí. XXXVIII. №. cott. XI. 26
202 Monumenta
quod — cum vinee curia et domus predicte a nobis et ecclesia nostra in feodum procederent — illas resignatas ab eis recipere, et prefatis sororibus eo iure quo ipsi tenuerant conferre in feodum digna- remur.
Nos itaque suis precibus fauorabiliter annuentes, vineas cu riam et domus iamdictas a predictis fratribus resignatas recipientes, illas memoratis sororibus in feodum contulimus et conferimus, a nobis et ecclesia nostra quoad vitam ipsarum dumtaxat in feodum possidendas. Postquam vero vna illarum vel due decesserit vel de- cesserint, illa bona iure premisso ad superstitem vel superstites totaliter deuoluentur. Eis autem omnibus tribus de medio sublatis. dicta bona ad natos quondam Conradi aduocati nostri in W al lieni qui tunc adhuc superstites fuerint iure quo premittitur libere deuoluentur.
Sane si dicta soror Jutha de Tronstat, euidenti ne cessitate conpulsa, dicta bona, quod facere poterit libere de con sensu . . episcopi existentis pro tempore, venderet quandocumque, extunc predicte sorores, videlicet Jutha de Repperdorf et Hedewigis, nee eciam nati predicti quondam С o n r a d i de Wal- рe r g, simul vel diuisim, ipsam in vendicione eorundem bonorum in toto vel in parte de iure poterunt impedire, nec ei de facto eciam afferre debebunt in hoc obstaculum aliquale.
Quod siquidem ius vendendi necessitate vrgente iamdicte due sorores quo ad natos supradicti quondam Conradi libere retine- bunt, impedimento aliquo non obstante.
Prefati vero fratres de speciali amicicia dictarum sororum ha- bent potestatem dicta bona pro summa pecunie qua ipsi eis illa vendiderunt liberam reemendi sua propria pecunia vsque ad festum kathedre beati Petri proximo nunc venturum.
Quorum premissorum sunt testes: Heinricus prepositus ecclesie nostre maioris, Erkengerus de Saunsheim aduocatus noster in Ge- rolshouen miles, Erkingerus filins suus, Hiltebrandus de Bracken- lare, et plures alii fidedigni.
episcopatus wirziburgensis. 203
Jn illorum autem omnium et singulorum testimonium hoc scri ptum exinde confectum nostro sigillo fecimus roborari.
Datum Herbipoli, anno domini M°CO. nonagesimo VIIIo, pridie kalendas augusti, pontificatus nostri anno XIo.
Sigillum Manegoldi episcopi fascia membranacea ex hac carta suspen- sum est.
СХШ.
1298, die 8. augusti.
Gerhardus archiepiscopus maguntinus et Manegoldus episcopus her- bipolensis unionem ineunt. •
Sciant cuncti ad quos presens scriptum peruenerit, quod nos Manegoldus dei gratia episcopus herbi polen s is cum re- uerendo in Christo paire et domino Ger[hardo] sancte m a gun- tine sedis archiepiscopo , sacri jmperii per Germaniam archican- cellario, ad formandum et firmandum inter eum et nos fraterne vinculum karitatis talem iniuimus concorditer vnionem, quod — hinc et inde cunctarum discordiarum nostrarum materiis siue causis extanti- bus hactenus vel subortis super homicidiis incendiis vel rapinis sev captiuitatibus suorum hominum et nostrorum et nominatim iuxta Karlstat factis penitus resecatis et extinctis omnino —noseidem contra suos et ipse nobis contra nostros quoslibet jniuriatores, solo dumtaxat excepto jmperio, cum vniuersis castris fortaliciis et muni- tionibus nostris et suis vt pateant in adiutorium ad intrandum ex- eundum standum ibidem et hostilia opera faciendum cum fidelibus eciam et amicis nostris et suis pro posse quocumque locorum quo- cienscumque et quandocumque opus fuerit ipse sub suis et nos sub nostris expensis infra trium septimanarum spacium a requisicionis
26*
204 Monumenta
tempore conputandum mutuum et fidele auxilium faciemus. omni dolo et fraude prorsus exclusis.
Ne autem huiusmodi vnionis vinculum perpetuo nostris tempo- ribus duraturum aliquatenus dissoluatur, sic prouidimus ad cautelam. vt nos duos pro nobis et prefatus pater et dominus archiepiscopus similiter pro se duos milites habeamus, medium autem nobilem virum Godfridum de Brunecke, causarum nostrarum omnium hinc vel inde quomodolibet futurarum in amicicia vel iusticia deci- sores. Et quicquid iidem vel maior pars eorum super emergentibus inter nos causis duxerint ordinandum. illud ratum atque gratum nos promittimus habituros per fidem loco iuramenti datam a nobis sub presentium testimonio litterarum.
Fideles autem nostros et castrenses excipimus sub bac forma, vt si forte secundum premissa super jniuriis si quas fecerint do mino archiepiscopo memorato predictorum parere noluerint arbitrio decisorum, tunc eundem contra ipsos sicut quoslibet alios tenebimur adiuuare.
Jn cuius rei certitudinem sigillum nostrum apponi fecimus huic scripto.
Datum et actum apud II er bip o lim, anno domini M°.CO nonagesimo VIIIo., VI'°. jdus augusti.
Sigillum Manegoldi episcopi fascia membranacea e media carta suspen- 4i m est.
Illam U . i dl wein in diplomatariis suis maguutinis vol. I pag. 83 et 84 edidit.
episcopates wirxiburgensis. 205
Monumenta Boica XXXVII, ed. Academia scientiarum boica, 1864 (Google data) CXI. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/MonBoicorumIII/dca68707-d350-48d5-bb3e-10d2374c2822/charter>, accessed 2025-04-20+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success