Monumenta Boica, Nr. XXXVII. , S. 73
Current repository:
Monumenta Boica, Nr. XXXVII. , S. 73




XXXVII.
1292, die 14. augusti.
*41 Tl >tm*i'
Ecclesia herbipolensis ecclesiae novi monasterii ibidem duas partes
decimae per markam apud Mulhusen a feodi nexu liberatas tradit,
pro quibus bona proprietaria juxta Grumbach et circa Arnstein sita
titulo feodali conferenda recipit.
M a n e g o 1 d u s dei gratia episcopus herbipolensis harum inspectoribus litterarum recognoscimus publice vniuersis presentibus et lu iuris, quod Kunegundis relicta quondam Heroldi dicti Vetzer militis, Johannes. Elizabet, Lucardis ')• et Ger drudis, pueri ipsius reliete, coram nobis in palacio nos tro lier hi po I ens i anno domini M° CO nonagesimo secundo in vigilia assumpcionis beate virginis constituti, sponte ac libere recogno- uerunt, se predium eorum situm in Mulhusen apud villam Gau- wenheim cum eius vniuersis pertinentiis quesitis et non quesitis, et duas partes tocius decime tam maioris quam minoris per markam apud idem Mulhusen, que siquidem partes et predium soluunt viginti maldra siliginis, decem tritici. decem auene, decem solidos hallensium, ventrem agninum. et pullos quatuor annuatim, honora- bilibus viris . . decano et capitulo ecclesie noui monasterii
') In altero hujus permutationis documento legimus: Lukardis.
8*
60 Monumenta
herbipolensis pro centum et quinque libris hallensium vendi- disse, quas libras confessi fuerunt iidem venditores in parata pe cunia integraliter recepisse, et in suos vsus utiles conuertisse. renunciantes excepcioni non solute non numerate pecunie, et omni iuris auxilio canonici et ciuilis per quod posset ipsa uendicio im pedí r¡. Jpsi quoque venditores, etCunradus de Vnstat') et Diethericus Lamperti, generi dicte reliete, predium et partes decime prefata in manibus nostris — nobis nomine et vice eorun- dem decani et capituli illa recipientibus — per quandam cyrothecam liberius resignantes, cum magna instantia petiuerunt, quod — cum dictum predium eorum fuisset proprium, et partes pretate a nobis infeodo procederent — huic vendicioni nostro adhibito consensu, duo vinearum jugera iuxta Grumbach2) sita, et septem prati ju gera circa opidum nostrum Arn s te in sita, ad ipsos venditores proprietatis titulo spectantia, in recompensam earundem partium pro bonis feodalibus ab ipsis uenditoribus recipere, et eadem jugera ipsis uenditoribus infeodum confere, ac partes premissas decano et capitulo predictis dare in proprium curaremus.
Nos itaque precibus uenditorum fauorabiliter inclinati, conside- rantesque ex premissa recompensa condicionem nostre ecclesie esse et posse fieri meliorem, prefatas decime partes ab onere siue iure feodi de voluntate et expresso nostri capituli consensu eximimus, exemptas pronunciamus, decano et capitulo predictis in proprium donauimus tradidimus donamus et tradimus iure proprietatis perpetim possidendas, a nobis et nostris successoribus omne ius quod in eisdem partibus nobis competebat penitus abdicantes, illudque in decanum et capitulum prefatos ac monasterium ipsorum cum pleno re- rum dominio transferentes, eosdem quoque successores ad premis- sorum obseruanciam presentibus obligantes. Jtem prenominata jugera nobis a supradictis venditoribus ut predicitur resignata eisdem uenditoribus infeodum contulimus et conferimus a nobis iure feodali possidenda, ex nostra potestate manutentores siue portitores statuen- tes, uidelicet G o tl'r idum dictum Mitezze, et Cunradum de
') A: Vustat. MB: Grumbach.
episcopates wirziburgensis. 61
Vnstat, qui pro parte dictarum feminarum huiusmodi feoda manu- teneant atque portent.
Jnsuper recognoscimus et constare nolumus vniuersis, quod prefati venditores Gotfridum Mitezze iamdictum, Cunradum de Vnstat, Heroldum de Tungersheim, et Wolfmarum dictum Zie chelin juniorem antedictis decano et capitulo fide- iussores pro gwarandia eisdem super memorato predio secundum terre obseruatam hactenus consuetudinem de bonis proprietariis fa cienda volentes et infideiussionem huiusmodi grato animo consen- tientes obligarunt. sic quod si iidem decanus et capitulum aliquod infra ipsius gwarandie terminum impedimentum sustinuerint quominus possint predium superius nominatum utpote bona proprietaria libere possidere ipsi fideiussores ex parte ipsorum decani et capituli moniti debeant se indampnum prefatorum uenditorum more tide- iussorio in ciuitate herbipolensi recipere donec impedimentum huinsmodi sit sopitum. Et si quempiam ipsorum fideiussorum du rante dicto gwarandie termino cedere uel decedere contingat, pre- dicti uenditores alium fuleiussorem extunc infra dies quatuordecim in locum illius decedentis uel cedentis subrogabunt. Alioquin super- stites fideiussores per decanum et capitulum predictos moniti in dampnum sepedictorum uenditorum se recipient in ciuitate predicta donec talis subrogacio consummetur.
Horum autem pretactorum testes sunt: Andreas de Gundol- uingen prepositus orengowensis, Lupoldus de Wiltingen prepositus in Houge. Wolframus de Grumbach prepositus noui monasterii, Got- boldus de Tungersheim. Heinricus Woluolt, Woluoldus filius illius, Eckardus dapifer de Rosseberg. Siboto de Heitingesuelt *) , Ecke linus de Houge, milites, Volkerus de Uernrode 2), Waltherus nota- rius noster, et plures alii fidedigni.
Jn quorum premissorum testimonium atque euidentiam pleniorem banc pagmam scribi fecimus, et nostro ac prelibati capituli sigillis euidencius roborari.
') A: Hettingesuett? ') B: Berrode.
62 Monamenta
Datum loco anno et die supra notatis. pontificatus nostri anno qvinto.
Ex utroque bujus documenti exemplari bina Manegoldi episcopi et capi- tuli majoris ecclesiae sigilla fasciis membranaceis suspensa sunt.
Monumenta Boica XXXVII, ed. Academia scientiarum boica, 1864 (Google data) XXXVII. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/MonBoicorumIII/f1672abf-af4d-42b5-8bfb-5c8c2f3f2926/charter>, accessed 2025-04-20+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success