Monumentorum Boica, Nr. 126, S. 130
N. XIV* Alexandri Us. Pont. max. Bulla Protections
• Anno 1161.
ALEXANDER Episcopus servus servorum Dei, dilectis filiis Abbati, & Capitulo Altahensis ecclefie salutem, & apo- stolicam Benedictionem. Cum Monasterium vestrum uobis nullo mediante fit subiectum, de ipsius conieruatione specialem volu- mus, sicut debemus, lollicitudinem gerere, & eius Jura sum- mopere conseruare, Inde utique suit, quod Venerabili fratri nostro Ratisponenst Episcopo dedimus in mandatis, ut amole- stiis, & grauaminibus eiusdem Monasterii omnino desistat, & Jura vestra integra, & illesa conservet, & faciat ab aliis con- seruari. Nichilominus etiam Nobili Mulieri L. * Eognensi Comi- tifle> & ALBERTO fitio suo scripsimus, ut Monasterium Ve strum diligere studeant, & in suis iustitiis confovere, &posses- siones, quas ministeriales eorum in beneficium ab eodem Mo- nasterio dicuntur irrationabiliter detinere, vobis restitui faciant, & in pace dimitti. Voluntatem siquidera, & fervens deside- rium gerimus prescriptum Monasterium sincera in Domino ca- ritate diligeres & eius feruentius intendere commodis, &aug- mentis. Datum Anagnie VIII. ydus decembris Pontificatus nostri anno secundo.
Monumenta Boica XII, ed. Academia scientiarum boica, 1775 (Google data) 126, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/MonBoicorumV/f5da63a1-fd3c-4d83-8598-e74a6afbb766/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success