Monasticon Palatinum Chartis et Diplomatibus instructum NotitIIS Authenticis Illustratum - Tomus I., Nr. IV. , S. 101
IV.
Confirmatio Abbati fy Conventui Lint- burgenji Prœpofiturœ Nivinburg.
In Nomine Sanctæ & individuæ Tri- nitatis. Heinricuf divina favente Cle- mentia Moguntinæ Sedis Archiepisco- pus. Notum sit omnibus tam futuri quam præsentis œvi christi fidelibus:
quod
tacti dolore, & miseratione, super di- lapidatione & desolatione Niwinbur- gensis præposituræ, in fundo quidem venerabilis fratris nostri Guntheri Spi- rensis Episcopi, in nostra autem paro- chia constitutæ; traditionem quam iam dictus frater noster per eandem præpo- situram iure fundi, Lintburgensi fecit monasterio nos, salvo per omnia iure metropolitani consirmavimus. Hortatu itaque Guidonis Venerabilis Cardinalis Diaconi, & Romanæ sedis legati, præ- sente quoque Ecclesia nostra, & rogante in legitima sinodo nostra, per hanc car- tam impreffione sigilli nostri insignitam,
stolica auctoritate, nec non nostra, sub banno consirmavimus & nostræ tuitioni affumpsimus. Hujus rei testes sunt: Hart- mannus præpositus de domo. Arnol&us præpositus St. Petri, & Monguntinæ Ci- vitatis Camerarius. Heinricus custos & præpositus de Erpheffurt. GerlausDe- canus de domo, & Præpositus St. Vi ctoria. Godfchalcus præpositus Stæ Mariae de Campo. Anselmus præpositus Stae Mariae ad Gradus. Hartmannus praepofilus Sti. Mauritii. WilhelmusMa
gitter
gister. Hartwigus Cantor. Heinricus Abbas Sti. Albani. Luifridus Abbas de Salingenjlatt. Hildibaldus Abbas de Hafungen. Baldemarus Abbas de Blidenftatt. Anfelmus Abbas de Bis- coffesberc. de Cappellanis Gisilbertus praepositus Kunradus, Rudingerus. de Laicis. Herimannus Palatinus. Heinri cus Comes de Catzenellenbogen Emi- cho Comes de Liningen. Poppo Comes de Richinbach. Bertholfus Comes de Nitahe. de miniflerialibus. Megingoh vicedominus. Tuto frater ejus Embrico Comes Rheni. Wernerus dapifer. Kun- i' radus pincerna. Kunradus Marscalcus: &; alii quam plures tam clerici quam Laici. haec confirmatio facta est in San- cta Sinodo Moguntinae Ecclesiae. Anno Dominicae incarnationis MCL° Indictio- ne XIIIa Sub Eugenio Papa, Kunra- do II. Rege. Rubberto Abbate exigente, & hanc consirmationis cartam a nobis sufcipiente*
Stephanus, Alexander: Monasticon Palatinum, 1793 (Google data) IV. , in: Monasterium.net, URL </mom/MonPalatinum/7e4f8eb0-d25d-40cd-b2d2-df09a3f30f85/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success