Monumenta Eberacensia - Namens des historischen Vereins für Unterfranken und Aschaffenburg, Nr. 2, S. 72
Monumenta Eberacensia - Namens des historischen Vereins für Unterfranken und Aschaffenburg, Nr. 2, S. 72






15 De fundatione luminis in domo noviciorum ardendi noclurno
tempore.
Notum sit omnibus presentibus et futuris qualiter Hermannus de («t« Windheim1) probus homo mansum vnum LX nummos singulis annis soluentem situm in villa Seheim2) pro salute sua et uxoris sue Luke patrisque Hermanni atque matris Abellindis simul et omnium progeni- torum suorum et cognatorum dedit ad altare sancte Marie matris do- mini in Ebera, quatinus inde semper in domo nouiciorum noctibus lu-
2S men habeatur et orationes ipsorum pro illo omnibusque supra scriptis suis necessitudinibus atque cognatis ad dominum iugiter dirigantur. Huius rei testes sunt Sigebertus frater eius de Steina3). Iringus de Zabilstcin*)- Wolframus de Brozzoltzheim5) et alii. Acta sunt anno domini MCLXXIV. imperante Imperatore Friderico. — Sciendum et ad
35 cautelam calumpniarum suspectarum in futurum memoriis literarum tradendum, qualiter quedam nobilis femina Adelheidis de Ludeu6) cum Iiberis suis Gotfrido Marquardo Heinrico et filia Agnete ecclesiam in Hernstorf1) cum omni dote sua scilicet terris et hominibus pro reme- dio anime sue tradidit in manus domni Marquardi de Grunbach5) de-
') Burgwindheim im b. Kreis Oberfranken bei Bargebrach. ') Ausgegangener Ort. ') Ohne Zweifel Dorf Untersteinach im Landg. Burgebrach. *) Zabel- slein, nicht weit von Ebrach. ') Prosselsheim bei Dettelbach in Unterfranken. ') Lauda, im badischen Bezirksamt Gerlachsheim. ') Herrnsdorf bei Burg- ebrach. •) Das bekannte Dynasten-Geschlecht der Herrn von Grumbach in Unterfranken.
legandam et obtinendam ecclesie Dei et sancte Marie in Ebera. Item bona que habuit infra terminos predicte ville Hernstorf et Gozenstorf1) et Giseibach cum prefatis liberis suos consensu pariter et annisu om- nium qui eis fuerant in beneflciati cum omni iusticia sua sine contra- dictione tradidit in manus predicti Marquardi deleganda et conseruanda 5 ecclesie Dei et sancte Marie in Ebera, pro quibus dederunt ei fratres Eberacenses XXX marcas et quibusdam hominibus suis qui eis fuerant inbeneficiati, scilicet Segenloho et uxori eius Adelheidi XXX marcas quod ea absoluta et libera dimiserunt. Porro quibusdam duobus ger- manis Hartmanno et Lupoldo propriis domine Alheidis, vni XVI tal. alteri IIIIor contulerunt, quatinus causam iuuarent et abdicarent omnem « super eadem bona querelam. Deinde bona que comes Rapoto2) de ecclesia Wirtzburgensi in beneficio habebat apud uillulas Scitemules- dorf8), Hirtzberg*), Giselbach5) et Heselbrun6), rogatu fratrum de Ebera domno Gebhardo Wirtzburgensi episcopo') cum omnibus terminis suis resignauit, quatinus ea conferrel Eberacensi ecclesie fratresque comiti » hanc summam pecuniarum et possessionum rependerent pro bonis in Sitemulestorf XXVI libras et tres mansos ac molendinum vnum in Culenheim3), atque pro illis que Hirsberg fuerunt mansum vnum in villa que Strute9) dicitur, vnum Stochehe '0), vnum Wigersdorfu), vnum denique in villa Wiware") appellata nec non XIV libras pro predio 20 vnum talentum soluente quod poposcerat. Porro pro illis que Giselbach possidebat XII et pro his que Heselbrun similiter XII talenta illi de- derunt. Huius rei testes sunt Richolfus archidiaconus et Sigelous frater eius. Bertholdus urbis prefectus'3). Marquardus de Grunbach. Iringus de Zabelstein. Richolfus de Dingoltzhusen,,). Engelhardus de v>
Frawnsdorf15).
1
0 Kotsch bei Burgebrach. •) Graf Rapoto von Abenberg (oder Frensdorf) ') Zetmannsdorf, in der Nahe von Burgebrach. •) Die handschriftlichen Anna- len sagen: districtus quidam modo est intra terminos marchiae Herns- dorffensis, sylvas, agros prata continens. 5) Schon im verflossenen Jahrhun- dert bezeichnete dieser Name nur mehr gewisse Theile von Feld u. Wald u. Wiesen bei dem Dorfe Kotsch. •) Ausgegangener Ort; der Name verblieb einem Walde zwischen Unterweiler und Kappel, Bezirks Burgebrach. ') von 1151—1156. ') Ausgegangener Ort. •) Struth, bei Stadt Aub in Unterfranken. ") Stockach, bei Stadt Hofheim in Unterfranken. ") Unbe- kannt. '") Weyher, bei Schweinfurt in Unterfranken. ") Burggraf Bertold von Wirzburg, Graf von Hennenberg. ") Dingolshausen, Bezirks Gerolz- hofen in Unterfranken. ") Frensdorf, bei Bamberg, an der rauhen Ebrach; ein Zweig der Grafen von Abenberg nannte sich darnach.
Preterea domina Adelheidis de Luden bona que habuit Cozen- storf') dedit in dotem filie sue quam accepit domnus Fridericus de Lutenbach2) cum quodam milite Sigefrido suo proprio, qui eadem bona ab ea in beneficio habebat et in eis habitabat. Postmodum
i domnus Berno et Riwinus germani eadem bona a genero domine Adel- heidis, Friderico de Lutenbach, coemerunt XU talentis. At predictus miles prefata bona ut pote que beneficio possidebat dimittere nolebat. Qua propter fratres de Ebera dederunt ei XX talenta, quod voluntarie inde discessit et bona ipsa libera et absoluta dimisit, et ea abstipula-
io vit, quod nunquam inde appellationem uel quorimoniam uaberet. Frat- res etiam de Ebera possidebaut iu villa Colotzheim3) predium quod- dam cuius legatarius fuit Richolfus de Dingoltzhusen; quo assumpto apud Herbipolim coram domno suo Heroldo episcopo*) dederunt idem predium et predictum Richolfum super altare sancti Kiliani in bene-
H ficium concedendum Engelhardo de Bibelrith5), quatinus possessiuncu- Iam quam habuit in beneficium de episcopatu in villa Giselbach epis- copo resignaret ipseque pro predio illo in Colotzheim ecclesie Ebera- censi donaret. Quod et fecit. Huius rei testes sunt: Iringus de Za- belstein. Richolfusde Dingoltzhusen. Engelhardus de Bibelrieth.
k Item vir illustris Dimarus de Hohstet6) allodium quod habebat
Bemrode') datis sibi a fratribus de Ebera XII talentis sua et uxoris ac liberorum suorum congregata manu pro remedio animarum suarum omniumque progenitorum suorum tradidit ecclesie dei et sancte Marie Ebera. Huius boni delegationem Eberhardus de Tunfelt3) suscepit
25 sine omni contradictione et moriens filio suo Hermanno dereliquit qui usque nune sine querela eam possidet. Juxta eadem bona IIIIor man- sos infecunde glebe IIIIor talentis compararunt a uidua Engelhardi de Effeldera nomine Berta et eius fratre Heinrico de Stertzfridestorf9). Cuius boni legatarius fuit Buggo de Dachsbach'0). Quo mortuo duo filii eius super altare sancte Marie predium delegarunt.
') Kotsch, im Bezirk Burgebrach in Unterfranken. ') Laudenbach, bei Milten- berg in Unterfranken. 3) Koliiheim, bei Stadt Volkach in Unterfranken. *) B. Herold von Wirzburg, von 1165—1171. 5) Bibelrieth, Bezirks Kitzingen in Unterfranken. 6) Hochstadt an der Aisch, in Oberfranken. Der Graf Dimar gehort ohne Zweifel zu den nachsten Verwandten des bekannten Pfalzgrafen Hermann bei Rhein, der dann der Welt entsagte und im KI. Ebrach (1167) gestorben ist. 7) Bernrode im Landgericht Burgebrach. ') Thiinfeld, Bezirks Hochstadt a. d. Aisch. 5) EfTeltrich Bezirks Forchheim. — Steppersdorf, Be- zirks Hochstadt an der Aisch. ") Dachsbach, bei Neustadt an der Aisch, in Mittelfranken.
Sciendum quod quondam archidiacono causas ecclesiastioas semel in anno secundum consuetudinem agente quicunque decimas in paro dia accipiebant'), quatinus eis iusücias faceret de illis qui decimas dare in aliquo neglexisse accusabantur. Cumque fratres de Ebera decimas in ius suum aquirerent, adiutoria obsequiorum de more archidiaconi a s fratribus exigebant, licet fratres nullam eis pro decimarum negligen tia inferre querelam necesse haberent. Qua propter frater Helmwicus primus magister curie Hernstorf coactus est dare eis annis singulis LX den., ut monasterium exactionis molestia liberaretur.
Notificamus qualiter mulier quedam Herrat nomine, ministerialis w comitis Rapotonis de Frawensdorf2), acceptis XXIV talentis a fratribus de Ebera, consentientibus liberis et mundiburdo eorum quodam sacer dote Bernno nomine de Buchelbach3), simul et comite domno eorum predium quod habebat Hernstorf cum liberis abstipulatum per manum comitis fratribus cedit. Quo tempore liberi minoris fuerunt etatis, qui is adulti querimoniam de predio fecerunt, sed fratres cum comite datis V tal. querelas sepierunt et predium per manum comitis super altare de legan fecerunt. Actum anno domini MGXLIIII.
Predium quod habuit apud Bernrod mulier quedam Bertha no mine vna cum viro suo Erkengero, frater Helmwicus magister curie 20 Hernstorf comparauit tribus talentis, et ipsa id ipsum cum liberis ab- stipulauit et per manum uiri sui, qui illud in manu delegatum habebat, super altare sancte Marie delegari fecit. Diemarus comes partem quan- dam predij quod habebat Hernstorf canonicis Babenbergensibus pro curia sua dedit, quod fratres de Ebera alio predio quod dicitur Birkach *) 25 commutarunt. Quod factum fuit sub Vdalrico preposito, Cunrado cu stode, Hermanno decano 5). Infra terminos uille Hernsdorf habuit qui dam sacerdos nomine Berno de Buchelbach predium quoddam, quod domnus Berno et frater eius Riwinus temporibus Cunradi regis nona- ginta marcis coemerunt sine omni contradictione, et fratres Eberacenses 30 deinceps absque querela possederunt.
Predium quod dicitur Birkenrod6) ex parte dimidia emit domnus Berno fundator Eberacensis ecclesie a domina Adelheide de Luden; eandem uero quam emerat partem concessit domno Riwino germano suo, quatinus debitum inde censum annuatim solueret et homines m 35 eisdem bonis habitantes, uidelicet Azamannum cum flliis sibi obse-
') Hier scheint ein Wort zu fehlen, etwa conquesti sunt oder dergl. ') S. oben S. 47 Anm. 15. ') Büchenbach, bei Herzogenaurach in Oberfranken. ') Birk ach, Bezirks Burgebrach in Unterfranken. 5) Zwischen 1144-1164. •) Hat sich unter diesem Namen nicht erhalten.
4
quentes haberet. Quo mortuo ccclesia Eberacense predium predictum sicut par fuit recipiente, filius naturalis prefati Riwini querimoniam super eos habuit dicens quod pater*suus id sibi dedisset. Quem dom- nus Adam primus Eberacensis abbas sapiens tres illi marcas tribuit
5 prediumque absoluit. Aliam porro partem emimus a quodam Reinoldo germano Cunradi qui cognominatur Muffelger et Hiltbrandi de Wind- heim, qui presentes fratris facto annuerunt et consenserunt. Predium quod dicitur Morsbach') cuiusdam Hiltbrandi militis fuit, qui ibidem sedens Ebera conuersus est et predium eidem ecclesie donauit.
10 Sciendum quod allodium quod dicitur Brunnen2) emimus XI. mar-
cis a domno Cunrado de Scheiuelt3), cuius mater et frater cum ipso pariter se inde abdicauerunt abstipulantes. Ipse deinde iturus in ex- pedltionem in Italiam promisit, si obisset, XL predictas marcas se acturum quatinus pro anima sua nobis reddentur, ut predium ex ipso
15 et pro ipso haberemus. Huius rei testes sunt Hermannus de Scheiuelt. Cunradus MufTelger. Hiltbrandus frater eius.
Domina Richinza soror Wolframi aduocati de Schalkeshusen *) vendidit Eberacensibus vna cum viro suo Cunrado predium apud Cu- mundeffelt5), quod a patre simul et matre sua hereditauerat. Istud in-
20 quam predium vendidit nobis XXX marcis, quod postea etiam filia ipsius uxor Reinoldi sororij episcopi quondam Babenbergensis Eber- hardi6) abdicando abstipulauit. Huius rei testes sunt: Heinricus de Hohstet eiusdem boni Iegatarius. Albero de Tagestet. Lupoldus de Grindla') et filius eius Herdegen. Rinoldus de Vra. Hermannus hoger.
25 Hermannus de Hohstete6). Plashart et duo filij Sigeberti de Hohstet. Engelmarus de Hagenbuhel9). Heinricus de Nurnberg.
Porro aliam ipsius predij partem partim emimus XXX marcis a Heinrico de Schonbrunnen'0), partim eque XXX a filijs germani eius Eberhardi, hocque modo totam illam que dicebatur Cunnemmensuelt
30 possedimus villam.
') Nach den handschriftlichen Annalen ein ausgegangener Ort. ■) Nach den handschriftl. Annalen von Ebrach entweder der Ort Brunnstadt, Bezirks Ge- rolzhofen, oder ein ausgegangener Ort, dessen Name sich bei dem Dorfe Neu- sess in der Nahe von Wiesentheid in Unterfr. als Bezeichnung einer Flur erhalten hat. ') Markt Scheinfeld, in Mittelfranken. *) Bei Ansbach, Mittel- franken; die Vogte von Schalkhausen sind identisch mit den bekannteren Vogten von Dornberg. ') Ausgegangener Ort. 6) B. Eberhard II. von Bam- berg, ein Zeitgenosse K. Friedrich I. ') Beide in Mittelfranken gelegen. Grossgrundlach, Bezirks Erlangen, Mittelfr. — Oberdachstetten, Bezirks Wind- heim, in Mittelfranken. 9) Wahrscheinlich Herzogenaurach, in Oberfranken. •) Hagenbuchach, Bez, Markt Erlbach in Mittelfr. *>) Schonbrunn bei Burgebrach.
— 51 —
Sciendum quod domnus Diepertus canonicus Babenbergensis vine- tum quoddam pro anima sua nobis donauit, quatinus quicquid vini annis singulis ferret a cena domini et deinceps fratribus utendum da- retur. Quod cum veterasceret et de anno in annum minus vini ge- neraret, placuit fratribus commutare illud alijs bonis non quidem in- 5 tegre cultis sed eorum contiguis commodiusque iacentibus. Novem igitur agros alijs IX cambierunt, quorum et plenarie fructificarent perquirere, quantum in aliis prioribus IX vini annis singulis prouenisset, et tantum conuentui secundum domni Diperti institutum donare.
Tempore quo domnus Fridericus imperator reginam Herbipoli Fio' 'b' accepit'), Gebhardus illustris memorie Wirtzburgensis episcopus obtulit Eberacensibus partem nemoris que dicebatur Hunraw1) pro pecunia. Igitur dederunt ei XL marcas et adiutoribus duas pro parte incipiente a semita que dicitur Wolfgruba et pertingente usque ad siluam que Ha- gen appellatur, quam ipsis in perpetuum possidendam donauit. Huius rei 15 tesles sunt: Clerici. Richolfus et frater eius Sigelous. Heroldus. Reinar- dus. Perseus decanus. Volenandus de Mandegeburen. Liberi. Rupertus de Castello.3) Marquardus de Grunbach. Adelbertus de Antse *). Mini- steriales. Bilungus vicedominus. Heroldus camerarius. Heinricus Weise. Heinricus scultetus. Ditricus Lochcatario. Burkardus scultetus. 20
Predium quod dicitur Waltzwinden5) beneficio possidebant ab ecclesia Wirtzburgensi duo germani fratres eiusdem ecclesie ministeria- les, Rudolfus et Hartmudus6), penes quos egerunt fratres de Ebera bo- norum suorum largicione, quod idem predium domno suo Sigefrido Herbipolensi episcopo reddiderunt, moxque illud idem episcopus cum 25 omni suo iure liberum ab advocacia ecclesie sancte Marie Ebera con- tradidit. Porro in commutacione eius fratres predicti ecclesie sancti ac preciosi martiris Kiliani dederunt partem ville dimidiam que Schrap- pach') dicitur, que mox eque vni eorum scilicet Rudolfo beneficio con- cessa fuit. At uero nemus quod Volcburg8) dicitur datis XL marcis 30 et plus ab episcopo Gebhardo conquisierunt, qui eis libere cum omni- bus suis pertinenciis perpetuo tradidit possidendum.
') Im Jahr 1156. ') Ged. Wald Iag zwischen den Dorfern Alizheim (Bezirks Gerolzhofen) und Herlheim (ibid.) •) Graf Rupert von Castell (am Steiger- wald in Unterfr.) *) Endsee, bei Rothenburg an der Tauber in Mittelfranken. •) Yfaldschwind, Bezirks Gerolzhofen in Unterfranken. ') Von Scheerenberg, deren Stammhaus ebenfalls im Steigerwalde lag; sie hangen genealogisch eng mit den Zabelsteins zusammen. ') Schrappach, sfldlich von Burgwindheim, siidostlich von Kl. Ebrach, Oberfr. •) Zum Steigerwald gehorig.
Monumenta Eberacensia, ed. Wegele, 1863 (Google data) 2, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/MonumentaEberacensia/198c660e-f0d5-4f2e-9f89-518243e6205f/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success