Monumenta Eberacensia - Namens des historischen Vereins für Unterfranken und Aschaffenburg, Nr. 8, S. 86
(1156).
20
In nomine sancte et individue trinitatis eiusque inseparabilis vnitatis. Quia mundus velociter transit et concupiscencia eius, dig- num et iustum est, ut qui ad eternam patriam peruenire desiderant, per bonorum operum itinera ad eam allacriter currant. Ea propter ego
» Dipertus sancte Babenbergensis ecclesie canonicus licet indignus notum esse cupimus omnibus tam subsequentibus quam presentibus in Christo fidelibus, qualiter vinetum nostrum situm iuxta villam que dicitur Husen in ripa fluminis quod dicitur Mein '), ad altare perpetue virginis Marie in Ebera ea conditione delegauerimus, ut quiequid vini fecerit per sin-
30 gulos annos, dilectissimi fratres nostri eiusdem loci monachi et con- uersi hoc totum habeant ad consolacionem sui et recordacionem nostri in cena domini et vigilia pasche et in ipsa resurrectionis dominice die totaque ebdomate, et si quid residui fuerit ultra procedat et ipsi vine tum libere et absolute sine omni contradictione possideant. Quia enim
35 per acceptant! plenariam eorum fraternitatem oum ipsis cor vnum et anima vna esse iam cepimus, in cordibus eorum arcius conscribi per has qualescunque humanitatis nostre impensas desideramus. Non enim incongruum esse arbitramur, ut eis temporalia nostra communicemus
0 Hausen am Main, gewöhnlich Kaltenhausen.
qui eorum spiritualia metimus. Et ut hec deuocionis nostre oblacio in dispensacione tali rata et inconuulsa permaneat nec ab aliquo pre- lato illius ecclesie imposterum mutacionem uel ordinacionem aliquam contrariam huic accipiat, carta hec nobis data est a domno venera- bili Adam^abbate primo illius domus et sigillo eius confirmata, ut si 5 quis contra hec temere venire presumpserit, lesisse caritatem que deus est se recognoscat, cuius et sentenciam iudiciariam timeat nisi resi- piscat. Huius rei testes lot sunt quot in eodem monasterio fratres existunt, in quorum presencia hec peracta sunt. Acta sunt hec anno dominice incarcionis MC. LVI. o indictione IIII. imperante domno glo- 10 rioso Friderico Romanorum imperatore augusto, anno imperii eius primo.
1*
Monumenta Eberacensia, ed. Wegele, 1863 (Google data) 8, in: Monasterium.net, URL </mom/MonumentaEberacensia/ae729e95-fbb7-4094-b368-5271ab790412/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success